Nec vero minus insularum incolae latrocinia exercebant, qui Cares erant et Phoenices; hi enim plurimas insulae condiderant. Documento hoc est: quum enim Delus insula lustraretur ab Atheniensibus hujus belli tempore conditoriis sublatis quotquot erant hominum, qui in hac insula decesserant , supra dimidium Cares inventi sunt, agniti et armorum genere, quae una cum ipsis sepulta erant, et ipso modo, quo nunc quoque sepeliunt. Sed cum Minois maritimum imperium exstitisset, maria liberius ultro citroque navigari coeperunt; nam et ex insulis praedones ab eo sunt sublati, quo quidem tempore etiam colonias in illarum plerasqne deduxit. Et homines, qui prope mare degebant, jam parandae pecuniae studio magis dediti, constantius sedibus suis habitabant; quinetiam quidam muris se tutabantur, quippe qui divitiis augerentur. Etenim cupiditate quaestus et qui imbecilliores erant, potentiorum servitutem sustinebant, et qui potentiores, quia magnas habebant facultates, minores civitates suae ditioni adjungebant. Atque in bac potissimum jam conditione constituti posteriore tempore ad Trojam cum exercitu sunt profecti. Et Agamemno mihi videtur eo quod ceteros illius saeculi potentia superaret, non autem tantopere, quod Tyn- darei jurejurando obstricti essent, expeditionem comparasse. Atque aiunt etiam, qui praeter ceteros probabiliter Peloponnesiorum res a majoribus memoria traditas acceperunt, Pelopem primum quum magna vi pecuniarum, quas secum ex Asia ad homines inopes attulerat, potentiam parasset, quamvis peregrinus esset, tamen illi regioni ut nomen daret obtinuisse, et postea longe ampliores res ipsius posteris accessisse, quum Eurystheus quidem in Attica ab Heraclidis interfectus esset, Atreus vero ipsius avunculus esset et commisisset Eurystheus, quum ad expeditionem proficisceretur, Mycenas et imperium propter cognationem Atreo; eum vero tum fugere patris metu propter Chrysippi necem, et quum Eurystheus nondum jam rediisset, volentibus etiam Mycenmis Hcraclidarutn metu, simul etiam quod vir strenuus esse videretur et multitudinis benevolentiam sibi conciliasset, regno Mycenaeorum,et ceterorum omnium, quibus Eurystheus imperabat, regnum cepisse Atreum et Persidis Pelopidas majores evasisse. His mihi videtur Agamemno opibus acceptis et simul etiam re navali supra ceteros potentia auctus expeditionem illam fecisse non gratia potius quam metu comparatam. Constat enim eum et plurimis cum navibus ipsum profectum, et Arcadibus praeterea naves praebuisse, ut Homerus hoc declaravit, si cui idoneus testis videtur; atque etiam in sceptri traditione, dixit ipsum « Multis insulis, et omni Argo imperare.» Nequaquam igitur insulas, praeter vicinas (hae autem non multae esse possint), qui in continente degebat, in sua ditione habere potuisset, nisi aliquam etiam classem habuisset. Ex hoc autem bellico apparatu etiam conjecturam facere licet, quales fuerint superiorum saeculorum expeditiones. Jam vero quod Mycenae parvum oppidum fuerint, aut siqiiod aliud illorum temporum nunc parvi momenti videtur esse, nequaquam hoc firmum argumentum sit, quo quis usus minus credat classem tantam fuisse, quantam et poetae dixerunt , et ipsa fama obtinuit. Nam si Lacedaemoniorum urbs vastata desoletur, templa vero et aedificiorum areae relinquantur, multos existimem e posteris longo temporis progressu de illorum potentia valde dubitaturos, quae tenuior quam pro gloria videatur (ac tamen de quinque Peloponnesi partibus duas possident, totiusque principatum obtinent, multorumque extra Peloponnesum sociorum; nihilominus vero quoniam neque coaedificata est urbs, neque templis aedificiisve magnificentioribus instructa, sed antiquo Graeciae more pagalim condita, non admodum ampla videatur); Atheniensibus contra hoc si ipsum accidat, ex manifesta urbis dirutae specie potentiam du-pio majorem visum iri puto, quam est. Haud igitur incredulos esse, nec urbium speciem potius quam vires spectare consentaneum est, expeditionem autem illam credere superioribus quidem longe majorem fuisse, sed aetatis nostrae bellicis rebus inferiorem, si quid hic quoque Homeri poesi credere convenit; et eam quidem verisimile est ab eo, qui erat poeta, in majus exornatam esse; verum tamen et sic inferiorem fuisse manifestum est. Fecit enim classem mille et ducentarum navium et Boeotorum quidem singulas centum et viginti virorum; Philoctetae vero, quinquaginta, demonstrans (ut mihi videtur) et maximas et minimas; certe de ceterarum magnitudine in navium cata- logo nullam fecit mentionem; sed remiges fuisse simulque milites omnes, id vero in Philoctetae navibus aperte declaravit; sagittarios enim fecit remiges omnes; vectores vero, praeter reges, et eos, qui summa potestate erant, non multos cum illis navigasse est verisimile, praesertim quia mare cum bellico instrumento erant trajecturi; neque tamen tectas naves habebant, sed prisco more in piraticarum potius similitudinem constructae. Si igitur mediam quamdam rationem teneas inter maximas et minimas naves, non multos, ut ab universa Graecia communiter missos, venisse constat. Hujus vero rei causa fuitnon tam ipsa hominum quam pecuniarum penuria. Nam propter commeatus inopiam copias minores duxerunt,'et eas tantum, quas ex ipsa belli sede pugnando victum sibi paraturas sperabant; et postquam in terram egressi proelio vicerunt (hoc autem est manifestum , nec enim munimentum circa castra exstruxissent), apparet ne hic quidem eos omnibus copiis usos esse, sed ad Chersonesi culturam et ad latrocinium propter commeatus inopiam sese convertisse. Quamobrem etiam facilius ipsis dispersis Trojani per decem annos restiterunt, quod illis, qui relinquebantur, semper erant pares viribus. Sed si cum magna commeatus abundantia venissent, unaque frequentes sine latrocinio et agricultura bellum continenter gessissent, Trojam proelio superiores facile cepissent, siquidem vel numero non frequenti sed aliqua exercitus parte, quae quoque tempore praesto erat, Trojanos sustinebant. Quod si Trojam assidua obsidione pressissent, et citius et minori cum labore eam expugnassent. Sed propter rerum inopiam , et quae ante hoc bellum gesta sunt, invalida fuerunt, et haec ipsa, quae omnium superiorum sunt celeberrima, re-ipsa comperiuntur inferiora fama, et opinione ea, quae nunc de illis propter poetas invaluit. Nam vel post res ad Trojam gestas Graeci adhuc migrabant sedesque novas figebant, ita ut eorum opes per otium non creverint. Nam et tardus Graecorum reditus ab Ilio res multas innovavit, et in plerisque civitatibus exoriebantur seditiones, quibus qui patria pulsi erant, urbes condebant. Nam et Boeoti, qui nunc appellantur, sexagesimo post Ilii expugnationem anno Arue a Thessalis pulsi eum agrum, qui nunc quidem Boeolius vocatur, ante vero Cadmeus, incoluerunt; (erat autem quaedam eorum portio jam antea in hac terra, unde etiam ad Ilium cum exercitu sunt profecti), et Dorienses octogesimo anno cum Heraclidis Peloponnesum tenuere. Vixque longo post tempore Graecia plane pacata, nec amplius sedes mutans colonias emisit; et Athenienses quidem Ioniam et insulas plerasque colonis occupaverunt; Peloponnesii vero Italiae et Siciliae maximam partem, et nonnulla reliqiise Graeciae loca. Sed omnes istae coloniae post bellum Trojanum conditae sunt. . Sed cum augeretur Graecia potentia et pecuniarum vim diligentius etiam quam ante, compararet, in plerisque civitatibus tyrannides constituebantur, crescentibus in die» reditibus; (ante enim regna haereditaria erant certi» honoribus definita;) et Graeci classem parare, rebusque mariti- mis operam studiosius dare coeperunt. Primi autem Corinthii feruntur proxime ad eum, qui nunc est, modum tractasse rem navalem, et triremes primum Corinthi ex omni Graecia aedificatae. Constat vero etiam Samiis Aminoclem Corinthium navium fabricatorem quatuor naves fecisse. Sunt autem anni ferme trecenti ad hujus belli finem, quod Aminoclesad Samios ivit; proeliumque navale omnium, quae novimus, vetustissimum, est Corinthiorum adversus Corcyraeos; sunt autem item anni ducenti et sexaginta admodum ad idem tempus. Etenim urbem incolentes Corinthii sitam ad Isthmum semper emporium habe-baiit quia olim Graeci, tam illi, qui intra Peloponnesum, quam qui extra habitant, terra potius, quam mari, per illorum agrum commercia inter se habebant; pecuniaque praepotentes erant, ut et ab antiquis poetis est declaratum; opulentam enim cognominarunt urbem illam. Ac postquam Graeci frequentius navigare coeperunt, paratis navibus latrocinia sustulerunt, et utrinque emporium praebentes validam pecuniarum reditu urbem habuerunt. Postea Iones quoque magnam navium copiam sibi pararunt, Cyri temporibus, qui fuit primus Persarum rex, et Cambysis, ejus filii, marisque vicini, dum bellum Cyro faciunt, imperium ad aliquod tempus obtinuerunt. Et Polycrates, qui Cambysis tempore Sami tyrannus erat, classe pollens, cum alias insulas in suam potestatem redegit, tum etiam RUe-neam, quam subactam Apollini Delio consecravit. Ac Phocaenses, quum Massiliam conderent, Carthaginienses navali pugna vicerunt. Horum enim maxima erat in rebus maritimis potentia. Veium tamen hau quoque classes, quae multis post Trojana tempora saeculis exstiterunt, triremibus quidem paucis usae, et adhuc quinquaginta potius remigum longis-que navibus videntur instructae fuisse, ut illis temporibus. Pauloque ante Medicum bellum et Darei mortem, qui post Cambysem regnum Persarum obtinuit, major triremium copia fuit et tyrannis in Sicilia, et Corcyraeis; hae namque postremae ante Xerxis expeditionem classes memoratu dignae in Graecia exstiterunt. .Eginetae enim et Athenienses, et ei qui forte alii, exiguas habuerunt classes, easque magnam partem navium quinquaginta remigum, atque id etiam sero ex quo Themistoclee persuasit Atheniensibus, adversus ASgi-netas bellum gerentibus, quum quidem simul etiam barbari adventus expectabatur, ut naves facerent, quibus etiam in navali proelio sunt usi, quae ne ipsae quidem adhuc omnino constratae erant. Navales igitur res Graecorum, et vetustae, et recen-tiores, tales fuerunt. Qui tamen illis operam dederunt, ingentem potentiam sibi compararunt, tam ipso pecuniarum reditu, quam imperio in alios. Nam infesta navigantes classe insulas subigebant, et illi praecipue, qui agrum minus uberem habebant. Terrestre vero bellum, ex quo aliquid potentiae accesserit, nullum conflatum est, sed quaecumque fuerunt, contra suos quique finitimos gesserunt, et peregrinas expeditiones longe a finibus suis aliorum subigendorum causa nullas faciebant Graeci; non enim adjunxe- rant se maximis civitatibus socii illarum imperio parentes, nec magis ipsi iidem ex aequo communes expeditiones faciebant, sed inter se potius singuli vicini bella gerebant. Praecipue vero in illo pervetusto bello, quod inter Chalcidenses et Eretrienses gestum est, reliqui quoque Graeci sese diviserunt, alii aliis auxilium ferentes. Impedimenta vero quum aliis aliunde exstiterunt, quominus crescerent, tum Ionibus, quum magna jam incrementa cepissent, Cyrus regnumque Persicum, Croeso profligato, omnibusque, quae erant ds Halym fluvium ad mare usque, subactis, bellum intulit et urbes, quae in continente erant, in servitutem redegit; postea vero Dareus, Phoenicum classe pollens insulas etiam subegit. Tyranni vero, quotquot in Graecis urbibus erant, suis tantum rebus prospicientes, ut et corpus tuerentur, et suam familiam amplificarent, quam tutissime poterant, urbes incolebant, nullumque facinus memoria dignum ab illis est factum, nisi forte contra suos cujusque vicinos. Nam qui erant in. Sicilia, ad maximam potentiam sunt evecti. Ita Graecia undique longo temporis spatio continebatur, ut neque communiter ullum illustre facinus ederet, et in stugulis civitatibus minor audacia esset. Poetea vero quam et Atheniensium, et reliquae Graecia;, quae diu et ipsa ante tyrannide pressa fuerat, ple-rosque et postremos tyrannos, exceptis Siculis, Lacedaemonii sustulerunt (nam Lacedaemon post urbem conditam a Doriensibus, qui eam nunc incolunt, diutissime omnium , quantum scimus, seditionibus conflictata tamen ab antiquissimis usque temporibus et bonis legibus est usa, et tyrannidis immunis semper fuit; sunt enim anni maxime quadringenti et paulo plures usque ad hujus belli finem, ex quo Lacedaemonii eadem reipublicae forma utuntur; et hac ipsa de causa potentes in aliis quoque civitatibus res componebant), verumtamen tyrannis ex Graecia sublatis, non multis post annis Medorum quoque proelium cum Atheniensibus in campis Marathoniis est commissum; decimo vero post hanc pugnam anno iterum barbarus cum magnis copiis in Graeciam venit, ut eam in servitutem redigeret. Et cum magnum periculum impenderet, et Lacedaemonii Gra;co-rum, qui bellum illud communibus auspiciis susceperant, duces fuerunt quippe potentia praestantes, et Athenienses, Medis adventantibus, cum urbem relinquere in animum induxissent, et fortunis convasatis naves conscendissent, rei navalis studiosi exstiterunt; et quum communiter Graeci barbarum reppulissent, non multo post tam illi, qui a rege desciverant, quam qui conjunctis armis bellum ei fecerant, partim ad Athenienses, parlim ad Lacedaemonios divisi transierunt; horum enim maxima potentia exstiterat; hi enim terra, illi vero classe multum poterant. Ac breve quidem temporis spacium duravit haec armorum societas; postea vero Lacedaemonii et Athenienses dissociali bellum inter se gesserunt cum suis utrique sociis, et ex ceteris Graecis, si qui usquam inter se dissidebant, jam ad alterutros sese conferebant. Quamobrem a Medico bello ad hoc usque conti -nenter modo ftrdus facientes, modo bellum gerentes aut inter se, ant contra socios a se delicientes, praeclare res bellicas instruxerunt, et peritiores evaserunt, quum non citra pericula exercerentur. Et Lacedaemonii quidem non tributo sociis imposito principium tenebant, sed officia iis praestantes hoc studebant, ut illi paucorum principatu usi in ipsorum modo commodum reinpublicam administrarent; Athenienses contra et navibus urbium sociarum potiti erant, exceptis Chiis et Lesbiis, et tributa omnibus, quae penderent, ordinaverant. Et proprius ipsorum apparatus ad hoc bellum major exstitit, quam fuerat olim, quum in summo flore essent cum integra societate constituti. Res igitur vetustas tales esse comperi, quibus fides difficulter adhibetur, quamvis ordine argumentum quodque proferatur. Homines enim famam rerum ante suam aetatem gestarum, et si sint domesticae, promisce sine accurata inquisitione alii ab aliis accipiunt Veluti Athenieuses vulgo Hipparchum ab Harmodio et Aristogitone, dum tyrannus esset, caesum putant, et ignorant Hippiam, quippe filiorum Pisistrati natu maximum, imperasse, et Hipparchum ac Thessalum ejus fuisse fratres; Harmodium vero et Aristogitonem illo die et in ipsa re suspicatos aliquid a sociis sum conjurationis Hippiae indicatum, ab hoc quidem ut praemonito abstinuisse, sed cupientes, antequam comprehenderentur, edito aliquo facinore periclitari, quum in Hipparchum incidissent ad fanum, quod Leocorium appellatur, Panathe-naicam pompam ornantem, hunc interfecisse. Atque alia etiam multa, quae hodieque exstant, necdum propter vetustatem memoria exciderunt, celeri quoque Graeci non recte opinantur : veluti Lacedaemoniorum reges in suffragiis ferendis non singulis quemque, sed binis uti calculis; et Pitanaten lochum apud eos esse, qui nunquam fuit. Adeo non operosa apud plerosque veritatis investigatio est, et ad ea, quae eunt in prompta, potius se convertunt. Ex his autem argumentis quae dixi, si quis res tales potissimum fuisse ducat, quas enarravi, non erraverit, non autem neque quales poetae celebrarunt in majus exornantes, neque quales memoriae prodiderunt logographi, aptius illi ad capiendos auditorum animos quam verius; siquidem meminerit, res illas certa ratione demonstrari non posse, et de plerisque eorum temporum lapsu incredibiles opiniones fabulis propiores invaluisse, credat vero, ubi argumentis maxime manifestis investigatae sint, pro vetusta quidem memoria hoc sufficere. Et hoc quidem bellum, quamquam homines, donec bellum gerunt, semper praesens quodque maximum judicant, eoque finito vetera magis admirantur, tamen iis, qui res ipsas aestimant, illis majus exstitisse apparebit. Et verbis quidem quae quique expresserint, aut quum bellum essent gesturi, aut quum id jam gererent, difficile erat ipsam rerum dictarum accuratam rationem memoria retinere et mihi in iis, quie ipse audivi, et iis, qui aliunde mihi orationes referebant; verum ut singuli de praesente quaque re videbantur ea, quae maxime consen · tanea erant, dixisse, accedenti quidem quam proxime ad universam rerum vere dictarum sententiam, sic commemo- rata sunt. At vero res in ipso bello gestas, non quas a quolibet audivi, dignas duxi, quas scriberem, neque ut mihi videbatur, sed et eas, quibus ipse interfui, et quas singulatim ex aliis, quam potui accuratissime, investigavi. Sed multi laboris erat res cognoscere, quod illi, qui in quaque re interfuerant, non eadem de rebus iisdem dicebant, sed prout cujusque in alterutros amor aut memoria esset. Atque ad auditionem quidem haec, quoniam fabulis carent, minus delectationis habere videbuntur; sed si qui vel rerum gestarum veritatem spectare volent, vel in iis, quae, ut sunt res humanae, rursus aliquando eventura sunt talia et similia, quid utile sit, aestimare, his haec sufficient; et potius ut in perpetuum servetur, quam ut in praesens audientium plausum consectetur, liber hic compositus est. Bellorum autem superiorum id, quod cum Medis est gestum, maximum fuit: hoc ipsum tamen duobus navalibus, et totidem pedestribus proeliis celeriter est finitum. At hujus belli tum diuturnitas longe processit, tum clades in ipso Graeciae contigerunt, quales in pari temporis spatio nunquam alias; neque enim tot urbes captae desolataeque sunt, aliae a barbaris, aliae a Graecis ipsis bellum inter se gerentibus (nonnullae vero etiam captae incolas mutarunt), neque tot exilia fuerunt, neque tot caedes aut in ipso bello aut propter seditiones commissae. Et quae antea fama quidem ferebantur, sed re ipsa rarius confirmabantur, non incredibilia evaserunt, ut de terrae motibus, qui et maximam orbis terrarum partem occuparunt, et simul vehe-mentissimi fuerunt,et solis defectiones, quae frequentiores acciderunt, quam de prioribus temporibus traditur; et siccitates, quae apud nonnullos magnae fuerunt, et fames ex ipsis natae, et qui praeter cetera damnum magnum intulit partemque hominum absumpsit morbus pestilens; haec enim omnia cum hoc bello simul invaserunt. Initium autem ejus fecerunt Athenienses et Peloponnesii rupta tri-cennali pace, quam post Euboeam captam inter se feceraut. Cur autem eam ruperint, causas, et dissidia in primis scripsi, ne quis aliquando requirat, unde tantum bellum Graecis conflatum sit. Nam verissimam quidem, sed sermone minime celebratam causam hanc puto, quod Athenienses , in dies crescentes et terrorem Lacedaemoniis in-cutientes belli movendi necessitatem ipsis imposuerunt; sed causae, quae propalam ferebantur, hae erant utrisque, propter quas ruptis foederibus bellum susceperunt. Epidamnus est urbs ad dextram sita invehentibus in Ionium s num, eique finitimi sunt Taulantii barbari, gens'Illyrica. Hanc urbem Corcyraei quidem missa colonia condiderunt, sed dux coloniae fuit Phalius Eratoclidae filius, genere Corinthius, ab Hercule oriundus, prisco more ex metropoli arcessitus. Socii autem ejus coloniae etiam nonnulli Corintldi, et alii praeterea Doricae gentis homines fuerunt. Progressu vero temporis Epidamniorum urbs magna populoque frequens evasit; sed quum cives jam multos annos, ut fertur, seditionibus intestinis laborassent, quodam finitimorum barbarorum bello attriti, magnaque potentia privati sunt. Novissime vero ante hoe bellum illorum plebs optimates ejecit; at hi quum discessissent, cum barbaris eos, qui in urbe erant, terra marique praedabantur. Epidamnii vero, qui in urbe erant, quum laborarent, Corcyram, ut ad suae coloniae matrem, legatos mittunt, orantes, ne se perdi sinerent, sed et exules sibi reconciliarent, bellumque barbarorum finirent. Haec quidem supplices in Junonis templo considentes rogabant; Corcyraei vero preces non admiserunt, sed re infecta eos dimiserunt. Quum autem Epidamnii intelligerent nullum sibi a Corcyraeis auxilium esse, ambigebant, quonam modo in praesenti rerum statu se gerere deberent, et legatis Delphos missis Deum consuluerunt Corinthiisne ut coloniae deductoribus, urbem dederent, operamque darent, ut aliquid auxilii ab illis impetrarent. Ille vero ipsis respondit, ut illis urbem dederent, eosque sibi duces facerent. Epidamnii vero, Corinthum profecti, coloniam oraculi jussu dediderunt, demonstrantes et ducem sibi coloniae Corinthium fuisse, et Dei oraculum declarantes, eosque rogabant, ne se perdi sinerent, sed opem ferrent. Corinthii vero et propter ipsam causae aequitatem auxilium promiserunt, coloniam istam non minus suam esse rati quam Corcyraeorum, sed simul etiam odio in Corcyraeos adducti, quod hi quamvis coloni sui parum ipsorum observantes erant; quippe qui neque in publicis solennitatibus consuetos honores ipsis tribuebant, neque in sacrificiis, quum viscera distribuebant, a viro Corinthio auspicabantur, quemadmodum ceterae coloniae , sed illos contemnebant, quod pecuniarum copia vel ditissimis illius saeculi Graecis pares essent, et bellico apparatu pollerent, quinotiam classe interdum se longe praestare gloriabantur, praesertim quod Pliaeaccs Corcyram olim tenuissent, qui rerum nauticarum gloria floruerant: quamobrem studiosius etiam classi parandae operam dabant, nec erant sane invalidi; centum enim et viginti naves possidebant, quum bellum gerere coeperunt. De his omnibus igitur quum querelas haberent Corinthii, auxilium lubenter Epidamnum mittebant, omnibus, qui illuc habitandi causa se conferre voluissent, facta eundi potestate, additisque ex Ambraciolis et Leucadiis seque ipsis qui praesidio essent. Hi autem itinere pedestri Apolloniam iverunt, quae erat Corinthiorum ccIonia, Corcyraeorum metu, ne ab illis mare trajicere prohiberentur. Corcyraei vero, ubi colonos et praesidia Epidamnum pervenisse, coloniamque Corinthiis deditam intellexerunt, rem iniquo animo tulerunt, statimque cum XXV navibus profecti, et deinde altera classe, minaciter ipsis imperarunt, ut exsules reciperent (nam Epidamnii exsules Corcyram venerant, demonstrantes monumenta et cognationem, quam praetendentes orabant ut se in patriam reducerent) et praesidia, qua* Corinthii miserant, et colonos remitterent. Sed Epidamnii nulla ipsorum imperata fecerunt. Quamobrem Corcyraei cum quadraginta navibus et exsulibus, ut eos reducturi, assumptisque Illyriis bellum illis intulerunt. Urbem autem obsidentes denuntiarunt, ut et de Epidamniis, qui vellet, et peregrini impune abirent, alioqui ut hostes tractatum iri. Sed quum non obediretur, Corcyraei quidem (ille autem locus isthmus est) urbem obsidere coeperunt. Corinthii vero, postquam nuntii Epidarano ad ipsos venerunt, qui urbem obsideri nuntiarunt, exercitum comparare instituebant, et simul coloniam Epidamnum deducendam edicebant, ea lege, ut qui vellet illuc ire, pari similique jure esset; si quis vero non protinus cum ceteris navigare et tamen coloniae particeps esse vellet, numeratis quinquaginta drachmis Corinthiis remanere licere; erant autem permulti, et qui navigarent, et qui pecuniam numerarent. Rogarunt etiam Megarenses, ut suis navibus se comitari vellent, si forte suae navigationis cursus a Cor· cyraeis impediretur. Illi vero cum illis navigare octo navibus parabant, et Palenscs Cephalleniorum quatuor. Epidaurios quoque rogarunt, qui quinque praebuerunt; Her-mionenses vero unam et Troezenii duas, Leucadii decem, Ambraciotae octo. A Thebanis vero et Phliasiis pecunias petierunt, ab Eleis naves vacuas et pecunias. Ipsorum vero Corinthiorum naves triginta, et tria militum gravis armaturae millia parabantur. Postquam vero Corcyraei hunc apparatum audierunt, Corinthum profecti cum Lacedaemoniis Sicyoniis· que legatis, quos sibi adjunxerant, jubebant Corinthios praesidia et colonos Epidamno deducere, ut ex urbe, quae ad eos nihil pertineret. Quod si eam sibi vindicare pergerent, in Peloponneso apud illas civitates, de quibus inter utrosque convenisset, volebant jure disceptare; utris autem colonia fuisset adjudicata, hos ea potiri; atque etiam oraculo Delphico rem committere volebant. Bellum vero facere vetabant: alioqui, si illi vim sibi facerent, dicebant se coactum iri alios quam qui nunc essent, sibi facere amicos, quos nollent, magis auxilii causa. Corinthii vero ipsis responderunt, si naves et barbaros ab Epidamno abducerent, se consultaturos; antea autem rem non bene se habere, si illi quidem obsiderentur, ipsi vero judicio contenderent. Contra vero Corcyraei dicebant, se ista facturos, si et illi abducerent eos, qui Epidamni erant; sin minus, etiam paratos esse inducias facere, ut utrique loco manerent, tantisper dum judicium fieret. At Corinthii nihil horum facere voluerunt, sed postquam ipsorum naves plenae erant, et socii aderant, caduceatore praemisso, qui Corcyraeis bellum prius indiceret , portu solventes cum septuaginta et quinque navibus, et duobus millibus gravis armaturae militum, Epidamnum versus navigarunt, bellum Corcyraeis illaturi. Navibus autem praeerat Arieteus Pellichi et Callicrates Calliae et Timanor Timanthis filius; peditatui vero Archetimus Eury-timi et Isarchidas Isarchi filius. Postquam autem ad Actium in agro Anactorio pervenerunt, ubi templum Apollinis est, in faucibus sinus Ambracii, Corcyraei caduceatorem ipsis in navigio actuario praemiserunt, qui vetaret illos contra se navigare; simul etiam naves implebant, refectis vetustis, ut navigationi idoneae essent, reliquia vero armamentis instructis. Sed postquam caduceator nihil pacatum a Corinthiis renuntiavit, et ipsorum naves numero octoginta (nam quadraginta Epidamnum obsidebant) expictae erant, obviam hosti processerunt, et acie instructa navalem pugnam commiserunt. Et Corcyraei longe superiores fuerunt, et XV Corinthiorum naves profligarunt. Eodem autem die ipsis accidit, ut et illi, qui Epidamnum obsidebant, hanc ad deditionem redigerent, ea conditione, ut peregrinos quidem venderent, Corinthios autem in vinculis servarent, donec aliud de ipsis statueretur. Post navale proelium autem Corcyraei, cum tropaeum in Leucimna Corcyrae promontorio statuissent, ceteros quidem captivos, quos ceperant, interfecerunt, Corinthios vero vinctos asservarunt. Postea vero, quum Corinthii sociique victi cum classe domum rediissent, totius maris, quod est in illis regionibus, imperium tenebant Corcyraei et navibus ad Leucadem Corinthiorum coloniam profecti, agrum vastarunt, et Cyllenen, Eleorum navalia, incenderunt, quod naves pecuniasque Corinthiis praebuissent. Et maxima ejus temporis parte, post illud navale proelium, maris illius imperium tenebant, et Corinthiorum socios infesta classe navigantes affligebant, donec Corinthii aestate jam adventante navibus exercituque misso, cum ipsorum socii laborarent, ad Actium et circa Chimerium Thesprotidis castra posuerunt, ut et Leucadem et ceteras civitates, quotquot sibi erant amicae, suo praesidio tutarentur. Corcyraei vero et navibus et peditatu in Leucimna e regione hostium castra metati sunt. Et neutri contra alteros navigabant, sed ea aestate stativa opposita habentes, hieme jam adventante domum utrique se receperunt. Toto autem post hoc proelium, et insequenti anno , Corinthii graviter ferentes bellum contra Corcyraeos susceptum , naves struebant et navalem expeditionem optime parabant, remiges cum ex ipsa Peloponneso, tum ex reliqua Graecia cogentes, mcrcede adductos. Corcyraei vero audito illorum apparatu timere coeperunt, et (nam cum nulla Graecorum civitate foedere erant conjuncti, neque aut in Atheniensium aut Lacedaemoniorum foederibus se adseripserant) visum est ipsis ad Athenienses proficisci, et societatem cum illis contrahere, et operam dare, ut aliquod auxilium ab ipsis impetrarent. Corinthii vero his rebus auditis legatos et ipsi Athenas miserunt, hoc acturos, ne praeter Corcyraeorum classem Attica quoque classis adjuncta impedimento sibi esset, ne bellum arbitratu suo administrarent. Itaque coacta concione in disceptationem venerunt, et Corcyraei quidem haec verba fecerunt. « vEquum est, viri Athenienses, ut qui ad alios auxilii implorandi causa, quemadmodum nos quoque nunc facimus, veniunt, si nullo magno beneficio aut fodere ante sibi gratiam conciliarunt, primum demonstrent, maxime quidem utilia esse, quae petant, sin minus, saltem iiou detrimento , deinde vero, se firmam ipsis gratiam habituros. Sed si nihil horum planum fecerint, non indigne ferant, si re infecta abeant. Corcyraei vero in societate petenda persuasum habentes, se haec quoque vobis manifeste probaturos, nos miserunt. Accidit autem, ut idem studium nobis sit et apud vos usu inconsultum et in nostris rebus in praesentia parum commodum. Nam et qui nunquam antehac cujusquam socii voluntarii fuerimus, nunc hoc ipsum ab aliis petituri venimus, et simul in praesenti bello, quod cum Corinthiis gerimus, eam ob causam deserti sumus ab omnibus, et nostra illa, quae prius prudentia videbatur, quod non societate cum aliis inita aliorum arbitrio simul periclitari voluimus, nunc in manifestam imprudentiam et imbecillitatem mutata est. Atque in navali quidem praelio, quod commissum est, soli Corinthios reppulimus; nunc vero quandoquidem majore apparatu tam ex Peloponneso, quam ex reliqua Graecia contra nos exorti sunt et nos videmus domesticis tantum viribus fretos non posse superiores evadere, et simul magnum est periculum, si in illorum potestatem redigamur, necesse est et vestra et cujuslibet alius auxilia implorare, et venia digni sumus, si non malitia, sed potius opinionis errore, superiori nostrae quieti res contrarias audemus. « Erit autem, si nos audieritis, casus hic, qui nobis petendi necessitatem attulit, vobis multis nominibus honorificus, primum quidem, quod iis, qui injuriam patiuntur, non autem aliis nocent, opem feretis, deinde vero, si in maximarum rerum discrimen adductos recipiatis, beneficium quam fieri potest maxime cum aeterno testimonio collocetis; et classem habemus, quae, vestra excepta, omnium maxima est. Ac considerate, quaenam rarior prosperitatis occasio, quaeve hostibus molestior esse possil, quam si ea potentia, quam vobis esse adjunctam magnae pecuniae, magnaeque gratiae anteposuissetis, adsit sponte sua, sine periculis et sumptu se ipsam offerens et praeterea apud multitudinem quidem afTerens virtutis opinionem; illis vero, quibus opem feretis, gratiam, et vobis ipsis potentiam. Quae ex omni temporum memoria perpaucis simul omnia contigerunt; paucique sunt, qui illis, a quibus belli societatem petunt, praesidium et ornamentum haud minus daturi, quam ab ipsis accepturi veniant. Bellum autem, in quo vobis utiles esse possimus, si quis vestrum sit, qui nullum fore arbitretur, is profecto fallitur opinione, nec videt, Lacedaemonios vestrae potentiae metu belli gerendi cupidos esse, et Corinthios apud illos multum valere vobisque inimicos esse, et, dum nos primos nunc aggrediuntur, gradum facere ad vos invadendos, ne communi odio in eos conspiremus, neve alterutro frustrentur, ut prius aut nobis damnum inferant, aut sihimet firmitudinem comparent. Nostrum contra est antevertere illos, dum nos ollerimus, vos accipitis societatem, et insidias struere potius, quam defendere. « Quod si dixerint, iniquum esse suos colono* a vobis recipi, discant, omnem coloniam honore prosequi metropolim, si beneficiis ab ea afficiatur; sed si injuriam accipiat, alienari. Nec enim emittuntur ea conditione , ut sint servi, sed ut cum iis, qui domi relinquuntur, aequali jure sint. Quod autem isti nobis injuriam faciebant, perspicuum est. Nam ad judicium de Epidamni controversia provocati, criminationes suas armis quam jure persequi maluerunt. Atque ea, quae in nos suos cognatos faciunt, vobis sint documento, ne aut fraude ab ipsis transversi agamini, aut petentibus morem ingenue geratis. Quem enim minime pcenilet beneficiorum in inimicos collatorum, is vitam tutissime deget. « Neque vero foedera frangetis, quae cum Lacedaemoniis fecistis, si nos recipiatis, qui neutrorum socii sumus. In illis enim dictum est, quaecunque de Graecis civitatibus cum nullis societatem habeat, ei licere ad utras partes libuerit accedere. Et sane iniquum fuerit , si istis quidem liceat classem instruere et ex foederatis civitatibus, et praeterea etiam ex reliqua Graecia, praecipue vero ex iis civitatibus, quae vestro imperio parent, nos vero ab hac in medio posita societate et ab alio undecunque auxilio arceant, deinde vero in criminis loco ponant, si concedatis quae petimus. Nos vero longe majorem vos insimulandi materiam habebimus, si nobis non concedatis; nos enim periclitantes, nec vobis inimicos, reppuleritis, istos vero tantum abest, ut hostes quum sint et contra vos veniant, impediatis, ut etiam copias ex vestra ditione sibi comparare sinatis, quas non est aequum, at oportet aut illorum quoque milites ex agro vestro mercede conductos continere aut nobis etiam auxilium mittere, quocunque modo vobis persuasum fuerit, potissimum vero aperte nos in societatem recipere et adjuvare. Multa autem, quemadmodum initio significavimus, commoda vobis demonstramus, praecipueque quod et eosdem habemus hostes, quod certissimum est fidei pignus, eosque non infirmos, sed qui nocere iis, qui a se defecerint, valeant; et quum navalis, ac non terrestris societas offeratur, non in levi vobis habendum est, si ea alio convertatur, sed potissimum quidem, si potestis, opera danda est, ut nullos alios classem possidere sinatis, sin minus, ut firmissimum quemque amicum habeatis. « Atque si quis haec commoda quidem dictu existimet , metuat vero, ne iis obsequendo foedera frangat, sciat suum quidem metum viribus armatum adversariis majorem terrorem incussurum, fiduciam vero, si nos non receperit , infirmam, potentibus hostibus minus formidolosam futuram; simul etiam non magis se nunc de Corcyra, quatn de Athenis etiam consultare, seque non optime illis prospicere, si praesentem rerum statum spectans, ad futurum et tantum non praesens bellum urbem sibi adjungere dubitet, quae maximte cum momentis amica redditur inimicave. Sita enim est in loco opportuno ad trajiciendum in Italiam et Siciliam, ita ut nec inde classem ad Peloponnesios pervenire sinat, et eam, quae hinc venit, in illa loca transmittat , atque ad reliquas res commoditates egregias habeat. Ut autem universa et singula in brevissimam contraham summam, hinc cognoscere poteritis, nos non esse deserendos : quum enim Graecis tres sint classes memoratu dignae, vestra et nostra et Corinthiorum, si harum duas per vestram negligentiam in unum coire permiseritis, et Corinthii nos praeoccuparint, simul cum Corcyraeis et Peloponnesiis navale bellum geretis. Sed si nos receperitis, majore vestra -rum navium numero cum illis dimicare poteritis. » Atque Corcyraei quidem talia dixerunt. Corinthii vero post eos haec: « Quoniam isti Corcyraei non solum de se m societatem recipiendis verba fecerunt, sed etiam se a nobis injuriam accepisse, et iniquo bello premi, necesse ect, nos quoque utraque de re pauca primum memorare, atque sic ad reliquam orationem accedere, ut et nostra postulata tutiora esse provideatis, et istorum necessitatem non sine ratione repudietis. Aiunt autem se prudentiae studio nullius societatem unquam recepisse. Illi vero hoc institutum secuti sunt maleficii non autem virtutis studio, quia nullum scelerum socium, nullumque testem habere, neque aliorum opem implorantes erubescere voluerunt. Simul etiam ipsorum urbs, quae propter situm firma et se contenta est, hoc iis commodum praebet, ut ipsi potius, si cui injuriam fecerint, arbitri sint, quam ex pactis, propterea quod dum ad finitimos rarissime navigant, alios necessitate illuc appellentes saepissime excipiunt. Atque hac in re positum est illud decorum, quod praetendunt, se ab aliorum societate abhorruisse, non ut aliorum in sceleribus perpetrandis societatem fugiant, sed ut soli scelera perpetrent; utque, ubi quidem potentiores sunt, vim faciant; ubi vero latent, fraude circumveniant, et si quid ceperint, impudentiam induant. Ac vero si, quemadmodum praedicant, viri essent boni, quo minus ab aliis aflligi poterant, eo magis ipsis virtutem ostendere licebat, aequo jure cum aliis disceptando. « Sed neque erga alios, neque erga nos tales existunt. Nam quum nostri sint coloni, tamen quum semper ante a nobis alieni fuerunt tum nunc etiam bellum faciunt, dicentes se, non ut maleficiis afficerentur, deductos. Nos vero respondemus, ne nos equidem idcirco coloniam deduxisse, ut ab ipsis contumelia afficeremur, sed ut ipsorum duces essemus, et quoad decet ab illis coleremur. Et vero ceterae coloniae nos honorant, et maxime a colonis diligimur. Atque patet, si majori numero grati sumus, nos istis solis immerito esse invisos, neque bellum ipsis egregie illaturos esse, nisi etiam insignem aliquam injuriam pateremur. Sed quamvis peccassemus, tamen illis quidem gloriosum erat, iracundiae nostrae cessisse; nobis vero foedum, eorum moderationi vim attulisse. Sed petulantia opumque licentia quum alia multa in nos peccaverunt, tum etiam Epidamnum, nostrae ditionis coloniam, donec quidem bello vexaretur, non affectabant; sed nobis auxilii causa eo profectis, per vim captam retinent. « Jam vero dictitant, se judicio prius disceptare voluisse, de quo quidem non illum, qui superior est, et qui ex tuto ad disceptationem provocat, oportet videri aequa dicere, sed illum, qui aequo judicio et res et verba antequam bellum incipiat, subjicit. Hi vero non priusquam hanc urbem obsiderent, sed postquam nos lianc iqjuriam non neglecturos existimarunt, tunc vero et istam speciosam juris sequitatem protulerunt. Et huc veniunt, non solum in illis rebus ipsi peccare ausi, sed etiam ut vos nunc non dicam in belli, sed in scelerum societatem concedatis, poscentes, et ut adversati nobis se recipiatis. Quos oportebat , quum a periculis erant remotissimi, tunc ad vos accedere; non autem quando nos quidem iniuriam ab illis accepimus, ipsi vero periclitantur; neque dum vos et fructu nullo ex ipsorum potentia percepto, auxilia ipsis impertietis; et, quum procul ab illorum facinoribus abfueritis, culpae tamen, quam in nobis violandis contraxerunt, parem partem habebitis; imo olim oportuerat viribus communicatis communes etiam rerum eventus habere. « Nos igitur justis cum querelis adesse, istos vero violentos et alieni raptores esse, planum est factum. Non autem salvo jure eos a vobis recipi posse, intelligere debetis. Nam quod in foedere scriptum est, cuilibet civitatum foederi non adseriptarum licere ad utras velit partes se conferre , hoc non illorum in graciam pactum est, qui alteri parti damnum illatum veniunt, sed in illorum, qui ab altera parte non deficientes, salutis praesidio indigent, et qui recipientibus, si sapiunt, non sunt bellum pro pace allaturi. Id quod vobis, nisi nos audiatis, nunc eveniet. Non solum enim istis auxiliares, verum etiam nobis pro foederatis hostes eritis. Necesse enim est, si societatem cum ipsis contrahatis, etiam defendere sese illos non sine vestro auxilio. Sed profecto aequum est, vos potissimum quidem neutris adesse; sin minus, contra nobiscum adversus hos proficisci, (nam cum Corinthiis foedere conjuncti estis, sed cum Corcyraeis ne per inducias quidem foedus unquam fecistis),neque hanc legem constituere, ut, qui ab alteris defecerint, recipiantur. Nam ne nos quidem, cum Samii a vobis defecissent, sententiam vobis contrariam tulimus, quamquam Peloponnesii varias sententias tulerant, num auxilium illis esset ferendum; sed aperte contra illos diximus, suos quemque socios persequi debere. Nam si eos, qui mali aliquid agant, recipiatis et tueamini, reperientur etiam ex vestris sociis haud pauciores, qui ad nos palam transeant, legemque hanc contra vos ipsos potius , quam contra nos, condideritis. « Atque haec quidem sunt, de jure nostro qua* apud vos dicere habuimus, satis firma illa ex Graecorum institutis; quod autem suademus et postulamus, ut nobis faveatis, hoc tale est, ut nos non inimici, inferendi damni causa, neque etiam amici, justo plus commodi ex amicitia captantes, gratiam vestram pro merito nostro censeamus in praesenti nobis reddi debere. Quum euim olim ante res Medicas in bello contra jEginelas gerendo longarum navium penuria laboraretis, viginti naves a Corinthiis accepistis. Quod nostrum beneficium, et illud de Samiis, quum propter nos Peloponnesii auxilium ipsis non tulerunt, peperit vobis de jEginetis quidem victoriam, de Samiis vero ultionem; atque iis temporibus hoc factum est, quibus potissimum homines, qui adversus hostes suos eunt, propter vincendi studium cetera omnia negligunt. Nam et pro amico habent eum, qui operam praestat, licet ante fuerit inimicus, et pio hoste cum, qui obstiterit, quamvis sit amicus; siquidem vel res domesticas propter praesentis contentionis studium male curant. « Quae vobiscum reputantes, et qui sunt inter vos natu minores, haec ex majoribus natu cognoscentes, aequum aestimate parem gratiam nobis referre, neque existimetis, justa quidem haec dictu esse, utilia vero, si bellum oriatur» esse alia. Nam et utilitas potissimum sequitur, in quo quis minime peccat, et eventus imminentis belli, quo Corcyraei vos terrent et ad injuriam faciendam hortantur, adhuc est in incerto. Nec vos decet eo commotos inimicitias contra Corinthios suscipere, quae manifestae statim sunt, non in posterum imminentes : quin potius prudentiae erit pristinas suspiciones, propter Megarenses susceptas, ex animis vestris subducere; postremum enim beneficium opportune collatum, licet sft parvum, majorem offensionem diluere potest. Neque vero eo allidamini, quod ad belli societatem vobis ingentem classem ofTerunt. Nam injuriam nullam suis paribus facere firmior est potentia, quam praesentium commodorum specie elatos per pericula injuriae fructum tenere. « Nos autem quum in ea inciderimus, de quibus ipsi Lacedaemoni praediximus, ut suos quisque socios coerceat, nunc ut idem obtineamus a vobis postulamus, utque, quando a nobis lata sententia adjuti estis, ne vestra nos affligatis. Sed parem gratiam reddite memores hoc illud esse tempus, quo potissimum et ille, qui operam praestat , amicus est, et qui obstiterit, inimicus. Et Corcyraeos istos neque nobis invitis in societatem recipite, neque tuemini eos male fadentes. Atque haec si fadatis, et quae justa sunt, feceritis, et utilissima rebus vestris consulueritis. » (5.) Haec autem et Corinthii dixerunt. Athenienses vero, utrisqne auditis et condone bis coacta, in priore quidem Corinthiorum rationes haud minus probarunt; in posteriore vero, mutato consilio, statuerunt nullam quidem belli societatem cum Corcyraeis facere, ut eosdem et inimicos et amicos ducerent (si enim adversus Corinthios Corcyraei ipsos secum navigare juberent, foedera, quae ipsis cum Peloponnesiis erant, rupta essent), sed tantum subsidiariam socielatem fecerunt, ut alteri alterorum agro mutuam ferrent opem, si quis adversus Corcyram, \et Athenas, vel eorum socios iret. Nam bellum contra Peloponnesios vel sic fore ipsis videbatur, neque Corcyram, quae tantam classem haberet, Corinthiorum potestati permittere volebant, sed eos quam maxime inter se collidere, ut invalidioribus factis, si quando ne-cesse esset, et Corinthiis et reliquis, qui classem habebant, bellum capesserent. Simul etiam haec insula ad trajiciendum in Italiam et Siciliam in opportuno loco sita ipsis videbatur. Hoc igitur consilio Athenienses Corcyraeos receperunt, nec multo post Corinthiorum discessum decem naves illis auxilio miserunt. Illarum autem duces erant Lacedaemonius Cimonis et Diotimus Strombichi et Proteas Epidis filius, quibus praeceperunt, ne cum Corinthiis pugnarent, si non conlra Corcyram navigarent, et ibi facere exscensiones vellent, aut contra aliquod ipsorum oppidum; tum demum ut illoe pro viribus impedirent. Haec autem ideo praeceperunt, ne foedera frangerent. Hae igitur naves in Corcyram pervenerunt, Corinthii vero, quando quidem parati erant, cum CL navibus adversus Corcyram cursum direxerunt, quarum erant Eleorum decem, Megarensium duodecim, Leucadiorum decem, Ambraciotarum XXVII, Anactoi iorum una, ipsorum vero Corinthiorum XC. Harum vero sui praefecti quum singularum civitatum erant, tum vero Corinthiorum Xenoclides Euthyclis filius, cum quatuor collegis. Postquam autem ad continentem Corcyrae oppositam venerunt a Leucade vela facientes, ancoras jaciunt ad Chimei ium agri Thespro-tici. Est autem portus, et supra eum urbs Ephyre sita est, procul a mari, in ea agri Thesprotici parte, quae Elaeatis vocatur. Juxta hanc palus Acherusia in mare effunditur ; Acheron vero fluvius, a quo etiam cognomen est nacta, per agrum Thesproticum fluens in ipsam defertur. Fluit et Thyamis amnis, Thesprolidem Cestrinenque disterminans ; intra quos Chimerium promontorium eminet. Corinthii igitur ad istam continentis partem appulerunt, atque castra posuerunt. Corcyraei vero, postquam intellexerunt illos contra se navigare, centum et decem naves armaverunt, quibus praeerat Miciades et Aesimides et Eurybatus, et castra posuerunt in una insularum, quae Sybota vocantur; aderant autem etiam decem Atticae naves; in Leucimna vero promontorio peditatus ipsorum erat, et Zacynthiorum mille gravis armaturae milites auxilio missi. Aderant autem Corinthiis quoque in continente mulli de barbaris, qui iis auxilio advenerant; nam qui continentis illam partem incolunt, illis semper sunt amici. Corinthii vero, postquam parati erant, sumptis trium dierum cibariis, a Chimeno noctu solverunt eo animo, ut proelium navale committerent; primoque diluculo navigantes, Corcyraeorum naves altum tenentes et contra se venientes conspexerunt. Ubi vero in mutuum conspectum venerunt, adversam aciem instruxerunt, atque in dextro Corcyraeorum cornu Atticae naves collocatae erant, ( alterum vero ipsi tenebant, factis tribus navium agminibus, quorum singulis singuli praetores, qui tres erant, imperabant. Hunc igitur in modum Corcyran aciem instruxerunt. At apud Corinthios dextrum cornu tenebant naves Megarenses, et Ambracienses; in medio vero reliqui socii consistebant pro se quique; sinistrum autem ipsi Corinthii tenebant cum velocissimis navibus, oppositi Atheniensibus et dextro Corcyraeorum cornu Postquam vero signa utrinque sunt sublata, commisso proelio navali pugnabant, multos utrique gravis armaturae milites, multos sagittarios et jaculatores in tabulatis navium habentes, vetusto adhuc more imperitius instructi. Et erat quidem acre boc navale proelium, neque tamen pariter artificiosum, sed pedestri pugnae similius. Nam quotiens inter se confligere ccppissent, non facile divelli poterant, cum prae multitudine turbaque navium, tum etiam quod ad victoriam oblinendam maxime confidebant militibus super tabulatis, qui navibus quietis pugnam sta- tariam committebant; nullas autem navium perruptiones erant, sed animis et robore magis, quam scientia, pugnabant. Ubique igitur magnus tumultus et proelium valde turbulentum erat; in quo naves Atticae Corcyraeis, sicubi premerentur, adsistentes metum quidem hostibus incutiebant , sed proelii initium non faciebant, quod earum praefecti metuerent Atheniensium interdictum. Maxime autem dextrum Corinthiorum cornu laborabat; Corcyraei enim, cum eos XX navibus in fugam vertissent, et dispersos ad continentem usque persecuti essent, et usque au eorum castra navigassent, et in terram descendissent, tentoria deserta incenderunt eorumque res diripuerunt. Hac igitur in parte Corinthii eorumque socii vincebantur, et Corcyraei superiores erant; al in sinistro, ubi ipsi Corinthii erant, longe superabant, quia ex minore jam ante numero XX naves Corcyraeorum ab hoste persequendo non redibant. Athenienses vero quum Corcyraeos premi viderent, jam minus dissimulanter illis opcmYerebant, primi» quidem ita sibi temperantes, ut ne in quem impetum darent; sed postquam fuga aperta erat, et Corinthii instabant, tum vero unusquisque manum ad opus admovit, nec ullum amplius erat discrimen, sed eo necessitatis sunt compulsi, ut Corinthii et Athenienses inter se manus consererent. Sed versis in fugam hostibus, Corinthii alveos navium, quas demersissent, non trahebant remulco, at transcurrentes ad homines trucidandos potius, quam vivos capiendos, se converterunt, et suos amicos per ignorantiam interficiebant, quia illos, qui in dextro cornu erant, superatos nesciebant. Nam quum multae essent utrorumque naves et late mare occuparent, postquam manus inter se conseruerunt, non facile dignoscere poterant, quinam victores, aut qui victi essent. Hoc enim navale proelium Graecorum cum Graecis commissum navium numero omnia superiora longe superavit. Corinthii vero, postquam Corcyraeos ad terram usque sunt persecuti, ad naves fractas et cadavera suorum se converterunt, et maxima eorum parte potiti sunt, ita ut ea ad Sybota comportare possent, quo terrestres barbarorum copiae auxilio venerant. Sybota autem est desertus Thesprotidis portus. Hac re gesta rursus collecti Corcyraeos classe invadebant. Illi Yero cum suis navibus, quas ad navigationem adhuc erant aptae, et quotquot erant reliquae, una cum Atticis, et ipsi infesta classe occurrebant, veriti, ne illi in suum agrum descendere conarentur. Jam autem erat diei serum et paeana tanquam congressuri cecinerant, quum Corinthii repente in puppim remigare coeperunt, XX naves Atheniensium contra se navigantes conspicati , quas post illas decem auxilio miserant Athenienses, veriti id quod accidit, ne Corcyraei vincerentur, neve suae decem illae naves ob numeri paucitatem ab illis vim propulsare non possent. Has igitur Corinthii mature conspicati, et non quot cernebant, sed plures Athenis adesse suspicati, sensim retro abibant. At Corcyraei eas non videbant, (veniebant enim ex occulto) et mirabantur Corinthios in puppim remigare; donec quidam, qui naves viderant, illas contra se navigare dixerunt. Tum vero et ipsi recesserunt; jam enim nox ingruebat ; et Corinthii navibus aversis abierant diversi. Ita alteri ab alteris dirempti sunt, et baec navalis pugna sub noctem finiebatur. Quum autem Corcyraei castra in Leucimna haberent, illae viginti naves Atticae,quibusGlauro Leagri et Andocides Leogori filius praeerant, per media cadavera et naufragia delatae, in castra venerunt, non multo postquam conspectae sunt; Corcynci vero (erat enim nox) timuerunt, ne hostiles essent; sed postea illas agnoverunt , et in suas stationes receperunt. Postridie vero et triginta naves Atticae et Corcyraeorum quotquot ad navigationem erant aptae, navigarunt in portum, qui est in Sybolis, ubi Corinthii stationem habebant, eo animo, ut cognoscerent, si praelio navali certare vellent. Illi vero, navibus a terra provectis, et acie in alto instincta, quiescebant, sua sponte praelii initium facere in animo non habentes, quod integras Atheniensium naves accessisse, sibique multas difficultates accidisse viderent, cum propter captivorum custodiam, quos in navibus habebant, tum etiam quod in loco deserto naves reticere non possent; sed magis de reditu domum cogitabant, qua se recipere possent, veriti, ne Athenienses, fmdera rupta esse existimantes, quia ad manus venerant, se illinc navigare non sinerent. Placuit igitur viros in scapham impositos sine caduceo ad Athenienses praemittere, et eorum mentem explorare. Per illos autem, quos miserunt, haec verba fecerunt : « Injuste facitis, Alhenienses, quod bello nos lacessitis et foedera frangitis. Nobis enim, hostes nostros ulciscentibus , impedimento estis, arma contra expedientes. Quod si vobis est animus nos impedire, ne contra Corcyram aut alio, si quo libet, navigemus, et foedera rumpitis, nos, qui hic adsumus, primos comprehendite, et ut hostes tractate. » Illi igitur haec dixerunt. Quotquot vero ex Corcyraeo exercitu exaudire potuerant, clamorem statim sustulerunt, ut illos et comprehenderent et interficerent. Sed Athenienses hoc responsum illis dederunt : « Nec laceSsimus vos bello, viri Peloponnesii, nec foedera frangimus, sed istis Corcyraeis sociis auxilio venimus. Si quam igitur aliam in partem voletis navigare, non impedimus; sed si contra Corcyram aliquemve Corcyraeorum locum navigabitis, pro viribus hoc non negligemus. » Quum autem Athenienses hoc responsum dedissent, Corinthii quidem se ad navigationem domum parabant, et in Sybotis, quae suut in continente, tropaeum statuerunt. At Corcyraei navium fragmenta et cadavera susceperunt ad se delata et fluctibus et vento, qui noctu ortus ea in varias partes disjecerat, et in Sybolis, quae sunt in insula, vicissim et ipsi tropaeum tanquam victores statuerunt. Argu- mento autem tali utrique victoriam sibi vindicarunt. Corinthii quidem, quod natali proelio ad noctem usque vicissent, ita ut plurima navium fragmenta et militum cadavera recepissent, et quod captivos non minus mille haberent, et septuaginta circiter naves demersissent, tropaeum statuerunt, Corcyraei vero, quod XXX ferme naves profligasscnt et post Atheniensium adventum navium fragmenta ad se delata mi· litumque cadavera sustulissent, quodque pridie Coriulbii in puppim remigantes ipsis cessissent, naves Atticae conspicati, et, cum Athenienses advenissent, ex Sybolis sibi non occurrissent, hisce de causis tropaeum statuerunt. Hoc igitur modo utrique se victores existimabant. Corinthii vero, illinc domum navigantes, Anactorium, quod in ore sinus Ambracii silum est, per fraudem ceperunt: (erat autem ipsorum commune et Corcyraeorum) et, Corinthiis colonis in eo collocatis, domum redierunt; et Corcyraeorum octingentos, qui servi erant, vendiderunt, ducentos et quinquaginta vinctos asservabant, eosque diligenter et ofliciose colebant, ut Corcyram ipsorum ditioni reversi abjungerent; eorum autem plerique potentia principes erant civitatis. Sic igitur Corcyra bello Corinthioe superavit Atticaique naves domum inde reverterunt. Haec autem fuit prima causa belli a Corinthiis contra Athenienses suscepti, quod illi foedere secum manente cum Corcyraeis contra se navali proelio certassent. Post haec autem statim accidit, ut illae quoque simultates inter Athenienses et Peloponnesios orerentur ad bellum movendum. Cum enim Corinthii hoc studerent, ut illos ulciscerentur, Athenienses, quod eorum inimicitias haberent suspectas, Potidaeatas, qui in Pallenes isthmo habitant, Corinthiorum colonos, suosque socios vectigales, muros Pallenen versus aedificatos demoliri et obsides dare iusserunt, et magistratus expellere, nec in posterum recipere , quos Corinthii quotannis mittebant, veriti, ne a Perdicca et Corinthiis sollicitati deficerent, ceterosque socios, qui in Thracia erant, ad defectionem secum traherent. Haec autem Athenienses contra Potidaeatas statim post navale praelium ad Corcyram commissum moliri coeperunt. Nam et*Corinthii aperte jam erant infensi, et Perdiccas Alexandri filius, Macedonum rex., in hostem mutatus erat, quum ante socius et amicus esset. Ideo autem factus est hostis, quod cum Philippo fratre suo et Derda communiter bellum contra se gerentibus Athenienses societatem fecissent. Et commotus metu Lacedaemonem legatos mittens operam dabat, ut bellum illis cum Peloponnesiis oriretur, et Corinthios sibi conciliabat, ut Potidaea defectionem faceret. Quinetiam cum Chalcidensibus et Bottkeis, qui sunt in Thracia, agebat, ut una defectionem facerent, existimans, si civitates istas agro suo finitimas haberet socias, bellum se cum illis facilius geslqrum. Quae cum cognovissent Athenienses, et harum civitatum defectionem praeoccupare vellent (triginta enim tum naves et mille gravis armaturae milites in ejus agrum miserant, praefecto Archestrato Lycomedis filio, cum decem aliis collegis,) mandarunt navium praefectis, ut et obsides a Potidaeatis caperent, et iirbis muros demolirentur, et accurate caverent, ne proximae civitates defectionem facerent. At Potidaeatae, missis ad Athenienses legatis, si forte ipsis persuadere possent, ne quid novi de se statuerent, Lacedaemonem etiam cum Corinthiis profecti [agebant], ut, si foret opus, auxilium sibi pararent, quando opera diu consumpta nihil pacati ab Atheniensibus impetrare potuerant , sed naves in Macedoniam et in se pariter veniebant, et summi magistratus Lacedaemoniorum ipsis promiserant, se, si Athenienses contra Potidaeam irent, in Atticam irrupturos, tunc demum cum Chalcidensibus et Bottiaeis communiter conjurati deficiunt. Perdiccas quoque Chalcidensibus persuasit, ut relictis et excisis urbibus maritimis commigrarent Olynthum, et hanc unam sibi urbem firmam facerent; atque illis qui pristinas suae patriae sedes relinquebant, agri sui Mydonii partem circa paludem Bolben dedit incolendam, quamdiu bellum contra Athenienses duraret. Atque illi quidem urbes demoliti in loca mediterranea commigrabant, et ad bellum se parabant; at triginta Atheniensium naves in Thraciam perveniunt, et Potidaeam ceterasque civitates jam defecisse re-periunt. Duces vero existimantes se cum praesentibus copiis non posse simul gerere bellum et adversus Perdiccam, et civitates, quae defecerant, in Macedoniam, quo etiam ante missi erant, se converterunt, et ibi consistentes una cum Philippo et Derdoe fratribus, qui ex locis mediterraneis cum exercitu irruperant, bellum gerebant. Inter haec Corinthii, quum Potidaeadescivisset, et Atticae naves circa Macedoniam essent, illi oppido timentes, et domesticum existimantes periculum, mittunt cum de suis voluntarios, tum etiam de ceteris Peloponnesiis mercede conductos mille et sexcentos omnino gravis armaturae milites, et quadringentos levis armaturae. Illis autem praeerat Aristeus Adimanti filius , et propter ejus amicitiam potissimum plurimi voluntarii milites Corintho eum secuti sunt; semper enim Potidattiarum studiosus erat. Et quadragesimo dic quam Polidaea defecerat, in Thraciam pervenerunt. - Nuntius autem de istarum civitatum defectione etiam Atheniensibus stalim est allatus. Qui cum intellexissent illos etiam, qui cum Aristeo erant, praeterea adesse, ex suis bis mille gravis armaturae milites, et quadraginta naves, Calliamque Calliadis filium cum quatuor collegis praefectum, in loca, quae defecerant, miserunt. Qui ut in Macedoniam pervenerunt, primum illos mille priores modo Therma potitos, et Pydnam obsidentes reperiunt. Pydnam autem et ipsi obsederunt; sed postea, facU pacc et societate necessaria inita cum Perdicca, quando Po-(idaca et Aristei adventus eos urgebat, ex Macedonia recedunt, et Berrhoeam profecti et inde reversi, eoque oppido prius tentato, nec expugnato, itinere pedestri Potidaeam versus ibant, cum tribus millibus militum gravis armaturae ex suis, praeterea vero cum multis sociis, et sexcentis Macedonum equitibus, qui cum Philippo Pausa· niaque erant, eimul etiam naves septuaginta oram legebant; lente vero procedentes tertio die Gigonum pervenerunt, ibique castra posuerunt. At Potid;eatae et Peloponnesii, qui cum Aristeo erant, Atheniensium adventum expectantes in isthmo prope Olynthum castra habebant, et mercatum extra urbem i nstituerant Ducem au tem peditatus quidem totius socii elegerant Aristeum, equitatus vero Perdiccam; protinus enim ab Atheniensibus iterum defecerat, et, Iolao duce in suum locum substituto, Potidaeatas in bello juvabat. Hoc autem erat Aristei consilium, ut cum exercitu eo, quem in isthmo secum habebat, Athenienses diligenter observaret , si accederent; Chalcidenses vero et socii, qui extra isthmum erant et ducenti equites a Perdicca missi Olynthi manerent, et cum Athenienses contra se venirent, a tergo impressionem in hostes facientes eos circumvenirent. Contra vero Callias Atheniensium dux ejusque collegae Macedonum equites paucosque socios Olynthum versus miserunt, ut illos illinc auxilio suis venire prohiberent, ipsi vero motis castris Potidaeam versus contendebant. Et cum ad isthmum venissent, et adversarios se ad proelium parantes vidissent, ipsi quoque aciem exadverso instruxerunt, nec multo post conflixerunt. Atque ipsum quidem Aristei cornu, et quotquot de Corinthiis aliisque militibus delecti circum ipsum erant, cornu sibi oppositum in fugam verterunt, eosque persequentes longe processerunt; reliquus vero Potidaeatarum et Peloponnesiorum exercitus ab Atheniensibus superatus est, et in urbem confugit. Cum autem Aristeus ab hoste persequendo rediret, postquam reliquum exercitum videt victum, dubitavit, utram partem petens, Olynthumne an Potidaeam, belli fortunam periclitaretur. Tandem tamen ei placuit, cum suis militibus in minimum loci spatium contractis Potidaeam cursu perrumpere ^fpervasit propter crepidinem per mare telis petitus, et aegre, paucis quidem amissis, plerisque tamen salvis. Qui vero Olyntho auxilium Potidaeatis laturi prodierant (abest autem locus sexaginta ferme stadiis, atque conspicuus est,) postquam pugna committebatur et signa sublata sunt, paululum illi quidem processerunt ut auxilium laturi; et Macedonum equites aciem contra instruebant , ut eos impedirent. Postquam autem brevissimo tempore victoria penes Athenienses erat, et vexilla revulsa sunt, in urbem rursus se receperunt, et Macedones ad Athenieuses; equites autem neutris adfuerant. Post pugnam vero Athenienses tropaeum statuerunt, et caesorum militum cadavera pace sequestra Potidaeatis reddiderunt. Ceciderunt autem ex Potidaeatis quidem et sociis paulo pauciores treeentis, ex ipsis vero Atheniensibus, centum et quinquaginta, et Callias eorum dux. Murum autem, qui isthmum spectabat, stalim Athenienses circumvallarunt, et praesidio custodire cupe-runt. At murus, qui Pallenen versus spectabat, nullo vallo cinctus erat; nec enim existimabant, se posse simul et in isthmo excubias agere, et in Pallenen transgressos murum exstruere, veriti, ne Potidaeataeeorumque socii se, in duas partes diductos, invaderent. Cum autem cognoscerent Athenienses, qui domi erant, Pallenen nuitis muris' cinctam esse, aliquanto post mille et sexcentos gravis armaturae milites de suis, et Phormionem Asopii filium, ducem miserunt; qui cum Pallenen pervenisset, ab Aphytide procedens copias Polidaeae admovit, paulatim progrediens, et simul agrum vastans. Sed cum nemo ad proelium occurreret, murum, qui Pallenen versus spectabat, vallo cinxit Atque ita Potidaea jam utrinque vehementer oppugnabatur, simul etiam a mari navibus stationem prope habentibus. * Aristeus vero, urbe jam circumvallata, quum nullam salutis spem haberet, nisi si quid ex Peloponneso, aut aliud insperatum accideret, auctor erat, ut, quingentis exceptis, ceteri observato vento navibus abirent, ut res frumentaria diutius suppeteret; atque ipse unus esse volebat de numero eorum, qui remanerent. Sed quum illis persuadere non potuisset, cupiens ea, quae his consectaria erant, parare, et, ut quae loris erant, quam optime sese haberent, clam Atheniensium praesidio enavigavit. Et apud Chalcidenses manens, quum alias res bellicas administravit, tum etiam, insidiis ad Hermyliorum urbem locatis, multos occidit, et in Peloponneso agebat, ut aliquod auxilium mitteretur. Post Potidaeam circumvallatam Phormio cum illis mille et sexcentis militibus, quos habebat, Chalcidensem et Bot-ticum agrum vastabat, et nonnulla etiam oppidula cepit. Atque hac quidem accesserant Atheniensibus et Peloponnesiis causae, quibus alteri in alteros accenderentur, Corinthiis quidem, quod Potidaeam, suam coloniam, et viros Corinthios ac Peloponnesios, qui in ea erant, obsiderent; Atheniensibus vero contra Peloponnesios, quod illi civitatem sociam et vectigalem ad defectionem impulissent, et eo profecti pro Potidaeatis aperte seeum pugnarent. Nondum tamen bellum quidem conflatum erat, sed ab armis adhuc abstinebatur. Corinthii enim haee privalim egerant. Sed cum Potidaea obsideretur, non amplius quiescebant , quod et suorum nonnulli una inclusi essent, et de oppido etiam timerent; et protinus socios orare coeperunt, ut Lacedaemona venirent, et profecti eo magnis clamoribus in Athenienses invehebantur, quod et foederum violatores exstitissent et Peloponnesum injuria allicerent. Atque jEginetae, non palam illi quidem legatione missa, quia Athenienses metuebant, sed clam praeter ceteros cum iis bellum suadebant, dicentes se non esse sui juris ex fcedere. Lacedaemonii vero, sociis praeterea advocatis, et si quis alia quapiam in re se ab Atheniensibus injuriam accepisse diceret, legitimo suae gentis concilio convocato, dicere eos jusserunt. Tunc vero quum alii in concionem progressi pro se quique querelas proferebant, tum etiam Megarenses, demonstrantes cum alias non paucas controversiarum causas, tum vero praecipue, quod a portubus qui in potestate Atheniensium essent, Atticoque foro, praeter loedus arcerentur. Corinthii vero, quum Lacedaemonios ab aliis prius ad bellum instigari permisissent, in medium novissimi prodierunt, et haec i»super addiderunt: