Sitalces vero et cum Perdicca agere coepit de rebus, quarum causa bellum ipsi intulerat, et quoniam Athenienses eum classe non aderant, qui eum venturum non credebant, et dona potius et legatos ad ipsum miserant, quandam sua rura copiarum partem in Chalcidenses et Bottiaeos misit; quumque illos intra muros compulisset, agrum eorum vastabat. Dum autem castra stativa habet in his locis, Thessali, qui austrum versus habitant, et Magnetes et ceteri, qui Thessalorum imperio parent, et Graeci ad Thermopylas usque timuerunt, ne exercitus iste contra se quoque veniret, et in armis erant Timuerunt etiam Thraces , qui trans Strymonem boream versus loca campestria incolebant, Panaei et Odomanti et Droi et Dersaei; omnes autem hi sui juris sunt. Praebuit etiam occasionem rumoris inter Graecos Atheniensium liostes, ne per foedus adducti ab iis barbari se quoque invaderent Ille vero et Chalcidicum et Botticum et Macedonicum agrum simul complexus vastabat; et postquam nihil eorum, quorum causa infestis armis eo profectus erat, ipsi feliciter succedebat, et exercitus ejus coaimeatu deliciebatur et hiemis incommodis vexabatur, persuadetur ei ab Seuthe Spardaci filio , patrueli suo, qui apud ipsum potentia secundus erat, ut celeriter discederet. Seulhen autem Perdiccas sibi clam conciliaverat, pollicitus se in matrimonium ei sororem daturum, et cum ipsa pecunias etiam. Itaque Sitalces quidem ita inductus, quum omnino triginta dies ibi commoratus esset et horum octo apud Chalcidenses, cum exercitu domum celeriter se recepit; Perdiccas vero postea Stratonicen sororem suam Seuthae uxorem dedit, ut promiserat. Haec igitur Sitalcis expeditio hunc habuit exitum. Athenienses vero, qui Naupacti erant, eadem hieme post discessum Peloponnesiorum classis, duce Phormione secundum maritimam oram advecti Astaco bellum intulerunt exscensuque ex navibus in terram facto mediterranea Acarnaniae loca petierunt, cum quadringentis suorum gravis armaturae militum classiariorum, et cum totidem Messeniis et ex Strato et Corontis aliisque oppidis eos, qui videbantur dubiae fidei homines, ejecerunt et Cynetem, Theolyti filium, in oppidum Coronta reduxerunt; quo facto ad suas naves redierunt. Nam CEniadis, qui soli omnium Acarnanum Atheniensibus perpetuo erant hostes, propter hibernum anni tempus bellum nullo modo inferri posse videbatur; Achelous enim fluvius ex monte Pindo per Dolopiam et Agraos et Amphilochos et per Acarnanicam planitiem fluens et superne juxta urbem Stratum et ubi in mare effunditur prope CEniadas, ipsam etiam urbem paludibus circumdans, facit, ut difficile sit propter aquarum copiam hieme ibi bellum gerere. Jacent autem et pleraque Echinadum insularum e regione (Eniadarum, ab Acheloi ostio non procul distantes; quamobrem hic fluvius quando magnus est, limum semper aggerit et nonnullae etiam illarum insularum factae sunt continentis pars, et credibile est ceteris quoque non admodum longo temporis progressu idem eventurum; nam et fluvii cursus est rapidus et multus et turbidus, et 'ipsae insulae sunt crebra, et limum congestum ipsae inter se eo, quod non diffunditur, cohibent^altemanter et non uno longo ordine sitae, nec rectum aquis exitum in pelagus praebentes. Sunt autem desertae, nec magnae. Fertur etiam Alcmaeoni, Amphiarai filio, quo tempore post matris caedem vagaretur, Apollo oracula, reddito praecepisse, ut hanc terram incoleret, obscure significans eum terroribus liberatum non iri, priusquam locum habitandum reperisset in ea regione, quae, quum matrem interfecit, a sole nondum conspiciebatur nec terra erat, quod omnem aliam terram polluisset. Ille vero consilii inops, ut aiunt, vix tandem advertit hanc Acheloi fluminis alluvionem, istudque solum, quod limo congesto consolidatum erat ah eo tempore, quo matre caesa non paucos annos errabat, ad sedes in eo sui corporis causa ponendas salis amplum esse videbatur. Quare quum in locis circum CEniadas sitis sedes collocasset, ibi regnavit, et ab Acarnane filio suo nomen regioni impositum reliquit. Quae igitur de Alcmaeone traduntur, haec accepimus. Athenienses vero at Phormio castris ex Acarnania. motis et Naupactum profecti ineuate vere Athenas redierunt secumqoe duxerant eoe, quos liberos in proeliis navalibus ceperant, qui permutati singuli pro singulis dimissi sunt, et quas ceperant naves. Atque haec hiems finiebatur ter- tiusque annus hqjus belli, quod Thucydides conscripsit. Sequente autem aestate Peloponnesii eorumque socii frumento jam adulto cum infesto exercitu in Atticam protecti sunt; praeerat iis autem Arcliidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex. Castrisque positis agrum vastabant, et impressiones, ut consueverant, faciebant Atheniensium equites, qua commodum erat, et plurimam militum levis armaturae turbam prohibebant, ne a castris longius progressi loca suburbana vastarent. Tamdiu autem commorati, quamdiu commeatus iis suppeditabat, recesserunt et in suam quique civitatem se receperunt. Post hanc autem Peloponnesiorum irruptionem statim Lesbus praeter Methymnam ab Atheniensibus defecit, quod illi voluerant quidem jam ante hoc bellum, sed Lacedaemonii eos recipere noluerant, tum vero vi necessitatis coacti hanc quoque defectionem maturius, quam secum ipsi constituerant, fecerunt Etenim et portuum munitionem, quos aggere cingebant, et murorum aedificationem navium-que fabricationem opperiebantur, donec ad finem essent perducta, item auxilia, quae ex Ponto venire oportebat, sagittarios et frumentum, et quae tunc ipsum adhuc accerse-bant. Tenedii enim, qui iis erant inimici, et Methymnaei, atque etiam privatim quidam ex ipsis Mytilenaeis homines propter factionem, quibus publicum erat cum Atheniensibus hospitium, Atheniensibus indicarunt, adduci ab iis omnes Lesbios per vim in Mytilenen omnemque apparatum cum Lacedaemoniis et Boeotis, qui gentis ejusdem erant, defectionis faciendae causa urgeri et nisi quis illos jam antevertat, ipsos Lesbo privatum iri. Athenienses vero (erant enim debilitati morbo et bella recens suscepto et vigente) rem quidem haud negligendam esse ducebant, si Lesbus quoque hostium sociaexisteret, quae classem et vires integras haberet, et criminationes istas initio non admittebant, plus animi sui sententiae tribuentes, quod mallent non vera esse. Postquam tamen missis etiam legatis non persuadebant Mytilenaeis, ut et communis civitatis institutionem et belli apparatum omitterent, tunc metu perculsi eos antevertere volebant Et confestim miserunt quadraginta naves, quae forte circa Peloponnesum erant ad navigandum paratae; Cleippides autem Dinise filius cum duobus collegis his navibus praeerat. Renuntiatum enim iis erat diem festum in Apollonis Maloentis honorem extra urbem celebrari, ad quem celebrandum Mytilenaei frequentes conveniunt, et spem esse, si properarent, subito eos posse illis supervenire, et si conatus iste feliciter ipsis successisset, (rem actam esse), sin minus, dicerent Mytilenaeis, ut naves traderent murosque demolirentur; et, si imperata non facerent, bellum iis inferrent. Atque illae quidem naves abierunt; decem vero Mytilenaeorum triremes , quae ex finderis pacto tunc apud ipsos auxilii ferendi causa forte aderant, retinuerunt Athenienses, virotfque, qui in illis erant, in custodiam tradiderant. Mytilenaeis vero quiuam, quum Athenis in Euboeam trqedssct et pedibus Gersestum ivisset, ibi navim onerariam tunc ipsum ancoras solventem nactus, secunda navigatione usus, et triduo postquam Athenis discessit, Mytilenen delatus, nuntiavit infestum Atticae classis adventum. Illi vero nec ad Maloentem exiverunt, et ceteras murorum portuumque partes, quae semiperfectae erant, praesidiis firmantes custodias egerunt. Nec multo post Athenienses classe eo appulsi, ut haec videbant, denuntiarunt duces, quae imperata erant; sed quum Mytilsenei dicto audientes non essent, beHum illis facere coeperunt At Mytilaenei imparati et ex improviso coacti tbellum gerere, prodierunt illi quidem cum quodam navium numero aliquantum ante portum, ut proelium navale committerent, sed postea ab Atticis navibus inse-quentibus fugati, cum Atticae classis praetoribus jam colloquia conferebant, eo consilio, ut, si possent, in praesens naves illorum aliqua aequa conditione a se dimitterent Atheniensium vero duces haec acceperunt, ipsi quoque veriti, ne non satis virium haberent ad bellum universae Lesbo faciendum. Induciisque factis Mytilenaei mittunt Athenas unum ex illis, qui detulerant indicium, quem facti jam poenitebat, et alios, si forte impetrare possent, ut naves a se recederent quippe qui nihil rerum novarum molituri essent. Interea vero et Lacedaemonem legatos triremi vectos mittunt, clam Atheniensium classe, qui ad septentrionalem urbis partem in Malea stationem habebant; nec enim credebant, quae ab Atheniensibus impetrare cupiebant , ex voto sibi cessura. Atque hi quidem aspera usi navigatione per pelagus Lacedaemonem delati agebant pro iis, ut aliquod auxilium veniret; Athenis autem legati postquam re infecta redierunt, Mytilenaei bellum capessere coeperunt et cetera Lesbos praeter Methymnam; hi enim Atheniensibus auxilio venerant et Imbrii et Lemnii et exigua quaedam reliquorum sociorum manus. Atque eruptionem quidem Mytilenaei totis viribus fecerunt in Atheniensium castra et proelium etiam commissum est, in quo Mytilenaei non inferiores exstiterant, sed tamen nec prope pernoctare, nec suis viribus confidere sunt ausi, sed iu urbem se receperunt. Deinde vero ipsi quidem quiescebant, quia, si quid auxilit ex Peloponneso praeterea venisset, et cum reliquo apparatu periclitari volebant; (etenim Meteas Laco et Hermaeon-das Thebanas ad eos venerant, qui missi quidem erant ante defectionem, sed quum Atticae classis infestum adventum antevertere non potuissent, post proelium commissum in urbem triremi clam ingressi sunt et hortabantur, ut alteram triremem et legatos secum mitterent; illique miserunt;) Athenienses vero propter Mytilenaeorum quietem, multo magis confirmati, socios accersebant, qui longe citius affuerunt, eo quod nihil virium apud Lesbios esse animadverterent, et quum australem urbis partem classe circumdedissent, bina castra ad urbem hinc et illinc muris struxerunt, et classis stationes ad utrumque portum habebant. Ac maris quidem usu Mytilenaeos prohibebant; terrae vero reliquam quidem partem omnem in potestate sua habe- bant Mytilenaei ceterique Lesbii, qui subsidio jam venerant, illam vero non magnam, quae circum castra erat, Athenienses obtinebant, et navalia potius castra navium et mercatus agendi habebant in Malea. Atque ad Mythenen quidem ita gerebatur bellum. Per idem autem hujus aestatis tempus Athenienses in Peloponnesum etiam triginta naves et Asopium Phormio · nis filium, earum ducem miserunt; Acarnanes enim eos oraverant, ut aliquem Phormionis vel filium vel cognatum ducem ad se mitterent. Hae autem naves, oram legentes, maritima agri Laconici oppida diripuerunt. Deinde vero Asopius majorem harum navium partem domum remisit, ipse autem cum duodecim Naupactum ivit, et postea, quum universas Acarnanum copias evocasset, CEniadis bellum intulit et simul navibus per Acheloum navigavit , et pedestres copiae agrum vastabant. Sed quum (Eniadae se ipsi non dederent, peditatum quidem dimisit, ipse vero in Leucadem navigavit, copiisque suis ad Neri-cum expositis, dum se recipit, quum ipse, tum etiam pars quaedam ejus copiarum ab illius regionis incolis, qui ad opem suis ferendam convenerant, et a paucis quibusdam militibus praesidiariis caeditur, atque postea Athenienses, quum inde solvissent, cadavera suorum a Leucadiis, fide publica interposita, receperunt. Legati vero Mytilenaeorum, qui in prima navi missi erant, ut eos Lacedaemonii jusserant, Olympiam venire, ut ceteri quoque socii illis auditis consultarent, Olympiam iverunt; erat autem Olympias, qua Dorieus Rhodius iterum vincebat. Quumque post solennem illius festi celebrationem in colloquium venissent, in hunc modum verba fecerunt. «Institutum, quod apud Graecos moribus est receptum , viri Lacedaemonii sociique, non ignoramus; qui enim recipiunt illos, qui in bellis deficiunt, et priorem societatem relinquunt, quatenus quidem aliquam utilitatem ex illis percipiunt, caros.habent, sed quum eos superiorum amicorum proditores esse existiment, minus probos esse ducunt. Atque haec aestimatio non est iniqua, si et illi, qiu deficiunt, et illi, a quibus defectionem faciunt, pares inter se sint voluntate benevolentiaque et aequales apparatu ac viribus, nec ulla justa defectionis causa subsit; quod in nobis et Atheniensibus non sic erat. Neve cuiquam ideo minus probi esse videamur, quod cum pacis tempore ab ipsis honorifice tractaremur, in periculis deficimus. « De jure enim et virtute ante omnia, praesertim quum societatem vestram appetamus, verba faciemus, quia scimus, neque amicitiam inter privatos esse constantem neque communionem ullam ulla in re inter civitates, nisi id fiat cum mutua virtutis opinione, et in ceteris rebus morum similitudine consentiant, nam in animorum discrepantia factorum etiam controversiae consistunt. Nobis vero et Atheniensibus societas primum intercessit, quum vos quidem a belli Medici administratione destitistis, illi vero permanserunt ad belli reliquias persequendas. Societatem tamen fecimus, non ut Graecos in Atheniensium potestatem redigeremus, sed ut Graecos a Medorum dominatu liberaremus. Et quamdiu quidem ex aequo rebus praeerant, alacri animo sequebamur; postquam autem animadvertebamus, ipsos Medi odium paulatim remittere, sociis vero jugum servitutis imponere properare, tunc non amplius sine timore eramus. Sed quum propter multitudinem eorum, qui sententiam laturi erant, non possemus in unum coeuntes iis resistere, omnes socii, praeter nos et Chios, in servitutem sunt redacti. Nos vero, qui scilicet nostri juris eramus et liberi nomine, ad bella cum iis profecti sumus. Nec amplius pro ducibus fidelibus Athenienses habebamus, quia rebus ante gestis exemplis utebamur; nec enim verisimile videbatur, eos illis quidem servitutis jugum imposuisse, quos in eandem foederis societatem nobiscum receperant, ceteris vero, si quando forte facultas oblata esset, idem non esse facturos. « Quod si jam omnes adhuc liberi nostrique juris essemus, certior nobis fides esset, non eos novi quidquam molituros esse; quum vero plerosque sociorum subegerint, nobiscum autem mquo adhuc jure vivant, consentaneum erat eos indignius esse laturos, quod nunc quoque, quamvis major pars jam illis cedat, nos soli aequum jus retinemus, idque tanto magis, quo magis ipsorum potentia aucta est et nostra solitudo. Sed mutui metus aequalitas societatem sola facit fidelem; qui enim aliquid praeter jus facere vult, eo quod viribus non firmior impetum facturus esset, absterretur. Ac liberi relicti sumus nulla afia de causa, nisi quatenus ad imperium quaerendum, et specioso verborum praetextu, et consilii aggressione potius, quam armorum videbantur ipsis res obtineri posse. Simul enim hoc etiam testimonii argumento utebantor, socios, qui idem jus suffragii ferendi haberent, ad eandem militiam cum ipsis nunquam invitos profecturos fuisse, nisi illi, quibus bellum inferrent, aliquod peccatum commisissent ; eadem autem opera etiam potentissimos contra infirmiores primum secum adducebant, et futurum erat, ut illos quum ad extremum reservassent, reliquis ab omni parte detractis, imbecilliores haberent. Si contra a nobis initium duxissent, quoniam universi suas domesticas vires adhuc habebant, et alios, apud quos consistere poterant, haud ita facile socios subegissent. Atque classis nostra metum aliquem ipsis incutiebat, ne forte in unum coacta aut vobis aut alicui alii adjuncta periculum iis crearet. Partim vero etiam eo, quod eorum populum et eos qui quoque tempore reipublicae principes erant, observabamus, praeter reliquos liberi relinquebamur. Nec tamen diu hoc videbamur efficere posse, nisi hoc bellum confiatum esset, exemplis edocti eorum, quae reliquis acciderunt. « Quaenam igitur erat haec aut amicitia certa aut libertas, in qua alteri alteros alienis animis recipiebamus, et illi quidem nobis in bello prae metu blandiebantur, nos vero rebus pacatis idem vicissim ipsis faciebamus? et quod aliis fidem confirmat, benevolentia inquam, hoc ipsum timor firmum nobis praestabat, metuque magis quam amicitia retenti in societate persistebamus; et utris immunitas periculi audaciam citius erat praebitura, hi etiam priores aliquid praeter jus facturi erant. Quare si cui injuste facere videmur, quod ante defecerimus propter dilationem malorum, quibus illi nos erant affecturi, nec ipsi vicissim cunctati, dum plane sciremus, numquid eorum fieret, is non recte sentit. Nam si pari potentia praediti, et insidias ipsis mutuo struere, et vicissim in aliud tempus eas differre possemus, quid necesse erat, nos in hac societatis aequalitate tamen in illorum potestate esse? In illorum vero potestate- quum semper sit, ut nos invadant, in nostra quoque esse debet, ut nobis ante caveamus. « Tales igitur, Lacedaemonii ac socii, rationes et causas quum haberemus, defecimus, quae satis et manifestae sunt auditoribus, ut cognoscere possint, nos merito fecisse, et validae, ut metum conciperemus et ad aliquod salutis nostrae praesidium nos converteremus, atque id volumus quidem jam multo tempore, quum rebus adhuc pacatis legatos ad vos misimus, qui de defectione vobiscum agerent; sed quia vos recipere nos noluistis, impediti sumus; nunc vero, ubi Boeoti nos excitarunt, confestim obtemperavimus, du-plicemque defectionem nos facturos existimabamus, unam quidem a Graecis, ne una cum Atheniensibus ipsos maleficiis afficeremus, sed una in libertatem vindicaremus; alteram vero ab Atheniensibus, ne nos ipsi postea ab illis profligaremur, sed hoc prius illis faceremus. Nostra tamen defectio subito facta est et imparata; quo etiam magis oportet vos nobis in societatem receptis auxilium quam celerrime mittere, ut appareat, vos et illis succurrere, quibus est succurrendum, et simul hostibus nocere. Opportunitas autem qualis nunquam ante. £tenim et morbo attriti sunt Athenienses et pecuniarum impensis, et naves ipsorum partim quidem circa vestram regionem, parlim vero contra nos sunt constitutae; quare non verisimile est, eos navium abunde habituros, si vos hac aestate cum navalibus pedestribusque copiis simul iterum irruptionem faciatis , sed aut vos contra se cum infesta classe venientes propulsare non poterunt, aut ab utrisque discedent. Neque vero quispiam existimet, se domesticum periculum pro alieni agri defensione subiturum. Cui enim Lesbos proeul abesse videtur, haec tamen utilitatem ei ex propinquo praebebit. Nec enim, quemadmodum quis existimat, bellum in Attica terra geretur, sed in ea, unde Attica utilitatem percipit. Est autem illi pecuniarum proventus a sociis, et longe major erit, si in suam potestatem nos redegerint; nam nec alius deficiet, et res nostrae illis accedent; et acerbiora mala pateremur, quam illi, qui jam ante iis serviebant. Sed si vos alacriter succurratis, quum civitatem vobis adjungetis, quae magnam classem habet, cujus in primis vos indigetis, tum etiam Atheniensium imperium facilius evertetis, subtrahentes eorum socios (quilibet enim se vobis confidentius adjunget), et sinistram opinionem vitabitis, quam sustinebatis, quod illis, qui deficiunt, opera non feratis. Sed si manifestum sit, illos a vobis in libertatem vindicari, victoriam belli certiorem habebitis. « Reveriti igitur Graecorum spes, quas in vobis ponunt , ipsumque Jovem Olympium, in cujus templo supplicibus similes sumus, Mytilenaeis in vestram societatem receptis opem ferte, neque nos deseratis, qui privato quidem periculo corpora objicimus, sed communem utilitatem, si rem feliciter geramus, omnibus allaturi sumus, magis vero commune damnum, si vobis non exoratis prostrati fuerimus. Estote igitur viri, quales et Graeci vos esse justum judicant, et noster metus desiderat. » Atque Mytilenaei quidem haec dixerunt. Lacedaemonii vero eorumque socii quum haec audissent eorumque postulata comprobassent, Lesbios in societatem receperunt, atque ad irruptionem in agrum Atticum faciendam et sociis, qui aderant, edixerunt, ut primo quoque tempore cum duabus suarum copiarum partibus in Isthmum irent, ut facturi illam, et ipsi primi venerunt, et vehicula navium in Isthmo parabant, ut eas a Corintho in mare, quod Athenas spectat, transportarent, quippe qui et navalibus et pedestribus copiis simul impetum facturi essent. Atque hi quidem alacriter haec faciebant; ceteri vero socii lente conveniebant, et frugibus colligendis militiseque taedio detinebantur. Athenienses vero, quum eos suae imbecillitatis opi* nione adductos se instruere intellexissent, cumque declarare vellent, eos non recte opinatos esse, sed se non mota classe, quae ad Lesbum erat, tamen et eam, quae ex Peloponneso contra se veniebat, facile propulsare posse, centum naves instruxerunt, et cum ipsi exceptis equitibus et pentacosiomedimnis, tum etiam inquilini eas conscenderunt, et propter Isthmum provecti ostentationem sui faciebant et in quamcumque Peloponnesi partem ipsis placebat, ex navibus descendebant Lacedaemonii vero quum viderent rei eventum longe alium, quam ipsi exspectabant, et quae a Lesbiis dicta erant, putabant non vera esse, et rem esse factu difficilem existimantes, quum simul ipsis neque socii adessent, et triginta etiam Atheniensium naves, quae circa Peloponnesum erant, agrum ipsorum urbi subjectum vastare nuntiarentur, domum redierunt. Postea vero classem parare coeperunt, quam in Lesbum mitterent, et sociis per civitates quadraginta naves imperarunt, et classis praefectum destinarunt Alcidam, qui eo profecturos erat. Athenienses vero et ipsi cum suis centum navibus domum se receperunt, postquam illos quoque rediisse cognoverunt. Atque eo tempore, quo naves istae navigabant, facile plurimae naves simul ipsis erant, usu formaque insignes, pares tamen numero vel etiam plures hqjus belli initio. Nam Atticam et Euboeam et Salaminem centum naves custodiebant, et aliae centum circa Peloponnesum erant, praeterea vero eae, quae ad Potidaeam et aliis in locis erant, ut numerus omnium navium una aestate fuerit ducentarum et quinquaginta. Atque hoc potissimum pecunias absumpsit una cum Potidaea. Nam et Potidaeam obsidebant milites binas drachmas diurnas merentes (etenim sibi quisque unam, alteram pro famulo in diem accipiebat), ter mille quidem, qui primi ad eam obsidendam missi erant, nec pauciores, qui in ejus obsidione permanserunt, donec eam expugnarunt, sexcenti vero et mille eum Phormione, qui ante urbis expugnationem discesserunt; et universae naves idem stipendium accipiebant. Pecunie igitur ita primum consumptae sunt, et tantus navium maximus numerus est instructus. Mytilenaei vero eodem tempore, quo Lacedaemonii circa Isthmum erant K quum ipsi tum etiam auxiliarii milites ad Methymnam, cujus per proditionem capiendqe spem conceperant, terra cum exercitu sunt profecti; et urbem adorti ,.quum res ipsis non succederet, quemadmodum exspectabant, Antissam et Pyrham etEressum petierunt, et stabilitis harum civitatum rebus murisque firmatis domum celeriter se receperunt. Methymnaei vero et ipfi post illorum discessum cum copiis adversus Antissam ive- runt, et quum ex urbe eruptio facta esset cladem acceperunt ab Antissaeis et auxiliariis quibusdam militibus, multosque amiserunt, ceterique celeriter domum reverterunt. Athenienses Tero, quum haec audirent, et Mytilenaeos terra potiri, et suos milites non satis virium ad Olos prohibendum habere, jam circiter autumni initium mittunt Pachetem Epicuri filium ducem, cum mille ex se ipsis militibus. Hi vero remigum officium in navibus ipsi praestantes ad Mytllenen perveniunt, eamque simplici muro cingunt; nonnullis etiam in locis natura munitis castella aedificarunt. Et Mytilene quidem utrinque et terra et mari acriter obsidebatur, et hiems appetebat; ceterum Athenienses quum pecuniis ad obsidionem indigerent et ipsi pecunias tunc primum contulissent CC. talenta, dimiserunt etiam ad socios duodecim naves pecuniae colligendae gratia, et Lysiclem ducem cum quatuor collegis. Ille vero, quum ex aliis locis pecunias exigebat et circui-bat, tum etiam in Caria ex Myunte urbe per Maeandri campum usque ad Sandium collem ascendit, et quum a Caribus et Anaeitis impetus in ipsum factus esset, periit et ipse et magnus reliqui exercitus numerus. Eadem hieme Plataeenses (adhuc enim a Peloponnesiis et Boeotis obsidebantur) quum et penuria rei frumentariae graviter laborarent, nec ullam subsidii Athenis ad se venturi spem haberent, nec ulla alia salutis ratio appareret, statuunt quum ipsi, tum Athenienses, qui cum ipsis obsidebantur, primo quidem omnes exire, et transcendere hostium muros si per vim hoc facere possent, auctoribus hujus conatus Theseneto Tolmidae filio, qui vates erat, et Eupompida Daimachi filio, qui et dux erat; deinde vero dimidia eorum pars, quod periculum ingens esse duceret, metu quodam territa destitit incepto, ducenti vero et viginti circiter in eadem eruptionis faciendae sententia ultro permanserunt, in hunc modum. Scalas hostilium murorum altitudine pares fecerunt. Hanc autem emensi sunt secundum laterum coagmentatorum ordines, qua parte murat ipsorum ad eos spectans tectorio carebat. Numerabant au tem multi simul laterum coagmentatorum strata, et horam quidem par erat nonnullos a vera ratiocinatione aberrare, plures vero eam assequi, praesertim quia saepius numerabant et simul non procul aberant, sed ea muri pars, ad quam tendebant, facile conspiciebatur. Scalarum igitur convenientiam hoc modo sont assecuti, ex laterum crassitudine mensuram conjectantes. Murus autem Peloponnesiorum hac erat structura. Duplicem ambitum habebat, alteram quidem Plataeas versus, alterum vero exteriorem, si quis forte ab Athenis invaderet ; hi autem ambitus alter ab altero sexdecim ferme pedum intervallo distabant. Hoc vero sexdecim pedum spatium tabernaculis inter custodes distributis erat occupatum eaque erant continua, ita ut unicus murus latus esse videretur, utrinque pinnas habens. Ad decimam qualhque pinnam autem turres erant ingentes, et ejusdem, qua muras, crassi- tudinis, et eaedem ad interiorem et exteriorem ejus frontem pertingebant, ita ut transitus propter turrim non esset, sed per eas medias transibant. Noctu vero, quoties tempestas humida esset, pinnas quidem relinquebant, e turribus Tero, quae parvo distabant ac superne tectae erant, excubias agebant Murus igitur, quo Plataeenses ab bostium praesidiis cingebantur, hujusmodi erat. Hi autem rebus paratis, observata nocte, quae et pluvia et vento turbida, et praeterea illunis esset, exierunt; praeerant iis autem, qui et conatus hujus auctores erant. Ac primum quidem transierunt fossam, quae ipsos ambibat; deinde hostium muro successerunt, clam illorum custodibus, quia inter tenebras custodes non prospexerant, strepitum vero, quem ipsi edebant m accedendo, propter ventum obstrepentem exaudire non potuerant; simul etiam distantes intervallo satis magno vadebant, ne arma armis collisa rei significationem darent. Erant autem expediti armatura genere et sinistro tantum pede calceati, firmius ut consisterent in luto. In intervallum igitur, quod erat inter turres , ad murorum pinnas accesserunt, quod eas desertas esse scirent, primo quidem illi, qui scalas ferebant; atque eas apposuerunt; deinde duodecim levis armaturae cum pugione ac thorace ascendebant, quibus praeerat Ammeas Coroebi filius, et primus ascendit. Post ipsum vero qui sequebantur, sex in utramque turrim ascendebant. Deinde post hos alii levis armaturae cum jaculis vadebant, quibus alii a tergo scuta ferebant, ut illi facilius ascenderent, et ea erant illis tradituri, quum prope hostes ventum esset. Postquam autem plures muros ascenderunt, custodes, qui excubias in turribus agebant, hoc senserunt; quidam enim Plataeensis dum manu se sublevat, de pinnis dejecit tegulam, quae lapsa strepitum edidit. Atque statim clamor erat, et exercitus ad muros concurrebat; nec enim sciebat, quidnam esset periculi in nocte obscura et procellosa, et simul etiam Plataeenses, qui in urbe relicti erant, egressi Peloponnesiorum murum invaserunt, a parte, quae opposita erat illi, qua sui murum superabant, ut animum ad illos minime advertereot Itaque turbabantur quidem in suo quique loco manentes, auxilio vero accurrere ex sua custodia nemo audebat, sed animo dubio fluctuabantur, quid hoc rei esse statuerent, quod fiebat. Et trecenti eorum milites, quibus mandatum erat, ut, si quid opus esset, ad opem ferendam praesto essent , e muro ad clamorem procedebant. Et faces hostilis adventus indices Thebas versus tollebantur; Plataeenses vero, qui in urbe erant, et ipsi ex suo muro multas faces tollebant, quae ad hoc ipsum praeparatae erant, ut ignium signa hostibus essent incerta, utque suspicati aliquid aliud esse, quam quod res erat, opem non ferrent, prius quam sui, qui exierant, evasissent, et in loca tuta se recepissent. Qui autem muros conscendebant Plataeensium, inter haec, ubi primi suorum murum conscenderunt et utramque turrim custodibus occisis in suam potestatem redegerunt, ipsi et ad turrium transitus constiterunt eosque custodiebant, ne quis per eas penetrans ad opem suis Terendam veniret; et scalis e summo muro turribus admotis suo-rumque pluribus per scalas ascendere jussis, hi quidem ex turribus, et ex inferioribus et ex superioribus earum partibus eos, qui subsidio veniebant, missilibus arcebant; ceteri vero interea, quorum major erat numerus, multis scalis simul admotis pinnisque dejectis per spatium, quod erat inter turres, transcendebant; et pervadens quisque consistebat in fossae margine et hinc sagittis atque jaculis defendebant, si quis subsidio veniens praeter murum impedire co naretur transitum. Ubi autem omnes transierunt, illi, qui e turribus veniebant postremi difficulter descendentes vadebant ad fossam atque inter hoc trecenti illi iis occurrebant faces gestantes. Itaque Plataeenses quidem illos ex tenebris facilius conspiciebant, stantes in fossae margine , et sagittis jaculisque nuda eorum latera petebant, ipsi vero, quod in tenebris essent, propter faces minus conspiciebantur. Itaque et Plataeensium qui postremi erant, fossam quidem non retardati transierunt, sed aegre et per vim; nara et glacies in ea concreverat, quae non erat solida, ita ut transeuntes sustinere posset, sed potius erat aquosa, qualis fieri solet subsolano aut borea spirante, et nox illa, propter hujusmodi ventum nivibus conspersa aquam in ea vehementer auxerat, quam vix supra exstantes transierunt. Atque etiam ut fuga evaderent, factum est potissimum propter hujus tempestatis magnitudinem. Digressi vero a fossa Plataeenses via Thebas Terente vadebant conferti, ad dextram habentes Androcratis fanum, rati illos minime suspicaturos esse, hanc se ingressos esse, quae ad hostes duceret; simul etiam videbant Peloponnesios cum facibus in sequentes ea via, quae per Cithaeronem et Dryoscepbalas Athenas ducebat. Atque sex quidem septemve stadia Plataeenses Thebas versus ire perrexerunt, deinde devertentes, viam, quae ad montem fert, iverant Erythras et Hysias versus, et quum attigissent montes, Athenas perfugerunt, ducenti et duodecim ex majore numero ; fuerunt enim eorum nonnulli, qui in urbem reverterunt, antequam murum superarent, unus vero sagittarius in exteriore fossa captus est. Peloponnesii igitur, postquam hostem insequi destiterunt, in suam quisque stationem redierunt. At Plataeenses, qui erant in urbe, rerum omnium, quae acciderant, ignari, ceteris vero, qui redierant, neminem superesse renuntiantibus, simul ac dies illuxit, emisso caduceatore inducias paciscebantur, ut suorum cadavera reciperent; sed cognita rei veritate incepto destiterunt. Plataeenses igitur, qui munitiones superarunt, hoc modo salutem sibi peperere. Lacedaemone autem eadem hieme exeunte mittitur Salaethus Lacedaemonius cum triremi Mytilenen. Hic Pyrrham vectus et illinc itinere pedestri per quemdam torrenlis alveum profectus, qua munitiones transiri poterant, occulte Mytilenen ingreditur, et dicebat Mytilenaeorum magistratibus simul irruptionem in Atticam factum iri, et illas quadraginta naves, quas is subsidio venire oportebat, affuturas, se- que, ut haec significaret et celera coraret, praemissum ene. Atque ita Mitylenn confirmabantur et animis minus propendebant ad compositionem cum Atheniensibus faciendam. Atque hiems finiebatur haec et quartus annos hujus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit. Insequente autem aestate Peloponnesii postquam quadraginta et duas naves Mytilenen miserunt, imperio Alcidae mandato, qoi [jam] erat iis navarchos, ipsi eorumque socii irruptionem in Atticam fecerunt, ut Athenienses utrimque turbati minus diligenter adversos naves Mytilenen proficiscentes subsidio venirent. Praeerat autem huic expeditioni pro rege Pausania, Plistoanactis filio, adhuc pupillo, Cleomenes patruus. Vastarunt autem in Attica et alia, quae prius caesa erant, [et] si quid repullulasset, et quaecumque in superioribus expeditionibus praetermissa erant; atque haec irruptio Atheniensibus post secundam fuit omnium acerbissima. Nam Peloponnesii, quum semper exspectarent, donec a Lesbo aliquid novi de sua classe audirent, quippe quae eo jam appulisset, passim discurrentes pleraque vastarunt. Sed quum nihil eorum, quae speraverant, ipsis succederet, et res frumentaria defecisset, domum redierant et in suam quique civitatem se receperant Mytilenaei vero interea, cum neque naves ex Peloponneso ad ipsos venirent, sed moras necterent, et rea frumentaria defecisset, coguntur compositionem cum Atheniensibus facere his de causis. Salaethus, ne ipse quidem naves amplius exspectans, populum armat, qui ante inermis erat, ut eruptionem in Athenienses facturus. At fili postquam arma acceperunt, neque magistratus amplius audiebant et habitis inter se conciliis, aut jubebant frumenta potentes in medium proferre et viritim populo dividere , aut se ipsos compositione cum Atheniensibus ftcta, dicebant urbem iis dedituros. Quae ubi illi, qui reipublicae praeerant, intellexerunt, quoniam nec impedire poterant, et periculum instabat, si compositione excluderentur, communiter paciscuntur cum Pachete ejusqne copiis, ut Atheniensibus arbitratu suo de Mytilenaeis statuere liceret, ipsique exercitum in urbem reciperent, legationem autem Mytilenaei pro se ipsis Athenas mitterent; interea vero, dum redirent, Pacbes neminem Mytilenaeorum neque in vincula conjiceret, neque in servitutem redigeret, neque occideret. Atque compositio quidem haec foit At illi Mytilenaeorum qui potissimum cum Lacedaemoniis egerant, sibi vehementer metuentes, postquam exercitus est ingressus, non acquieverant, sed tamen ad aras consederant. Paches vero eos illinc excitatos, ne quid injuriae iis fieret, in Tenedum custodiendos transmittit , donec Athenienses aliquid statuissent. Triremibus etiam Antissam missis eam sibi abjunxit, et cetera, quae ad exercitum pertinebant, arbitratu suo constituebat. Peloponnesii vero, qui quadraginta navibus vehebantur, quos celeriter venisse oportuerat, quum circa Pelo- ponnesum ipsam navigantes tempus triverunt, tum etiam in reliquo navigationis cursu lente vecti, Athenienses quidem, qui in urbe erant, latuerunt, usque dum ad Delum appulissent; illinc vero ad Icarum et Myconum profecti cognoverunt primum My tilenen captam esse. Sed quum rem exploratam habere vellent, ad Embatum in insula Erythraea navigarunt; die autem a Mytilene capta circiter septimo ad Embatum sunt delati. Itaque re accurate cognita pro praesenti rerum statu, quid esset agendum, consultare coeperunt. Et Teutiaplus Eleus dixit iis haec : « Alcida, celerique Peloponnesiorum, qui hic adsumus, copiarum duces, mihi Videtur, Mytilenennobis esse navigandum, ita ut jam sumus, antequam adventus noster divulgetur. Nam, ut verisimile est, quum homines urbe recens sint potili, magnam ipsorum in custodiis negligentiam offendemus, praecipue vero a mari, qua ex parte, quum ipsi nullum hostem contra se venturum sperant, tum etiam nostrae vires sunt firmissimae; verisimile autem etiam est, ipsorum peditatum, quippe quod sint victores, negRgen-tius per hospitia dispersum esso. Si igitur ex improviso et noctu impetum in eos faciamus, spero fore, ut cum illis , qui sunt in urbe, si quis nobis benevolus adhuc superest, res illas in potestatem nostram redigamus. Proinde ne tergiversemmi periculum istud subire, reputantes,quae nova in bello vocantur, nihil aliud esse, quam tale quid, a quo si quis dux sibi ipsi caveat, et hostes hujusmodi arrepta occasione adoriatur, res plurimas recte geret. » Hic quidem ita locutus Alcidae non persuadebat. Alii vero nonnulli ex Ionia exsules, et qui Lesbii cum ipso navigabant, ei suadebant, ut, quandoquidem hoc periculum formidaret, aliquam in Ionia urbem aut Cumam iEolicam occuparet, ut ex urbe ut certa sede prodeuntes Ioniam ad defectionem impellerent; posse autem illud sperari, et quod nemini adventus suus contra voluntatem accidat, et praesertim si reditum ex his regionibus omnium maximum Atheniensibus interciperent, ac simul si illis cum classe parata contra se excubantibus insuper etiam sumptus faciendi necessitas existeret; atque se etiam sperare, Pissu-Ihnen a se adductum iri, ut ad hujus belli societatem se adjungeret Sed Alcidas ne his quidem movebatur, sed potissimum ad eam sententiam animo inclinabat, ut, quoniam a Mytilenae servandae consilio tardiore adventu dejectus esset, in Peloponnesum quam celerrime se reciperet. Quamobrem Embato digressus littus legebat, et quum ad Teiorum Myonnesum appulisset, plerosque captivos , quos in navigationis cursu ceperat, trucidavit Et quum Ephesum appulisset, Samiorum, qui ex A nasis erant, legati ad eum venientes, non rite eum Graeciam in libertatem asserere dixerunt, si illos necaret, qui nec arma contra tulissent, nec hostes essent, sed ob necessitatem Atheniensium socii; et, nisi finem faceret, ipsum paucorum quidem hostium amicitiam sibi conciliaturum, longe vero plores ex amicis hostes habiturum. His ille persuasus, quotquot de Chiis adhuc penes se habebat, et ex aliis nonnullos dimisit. Nam homines, licet Peloponnesiarum naves conspicerent, non tamen fugiebant, sed potius, ut ad Atticas accedebant, et ne vel minimam quidem suspicionem habebant, quum Athenienses maris imperium obtinerent. Peloponnesiorum naves in Ioniam unquam trajecturas esse. Ab Epheso vero A Ici das celeritate adhibita navi· gabat et Unquam fugiebat. Nam conspectus erat ab Salaminia et Paralo navibus, quum adhuc ad Clarum esset, (lue autem tum forte ab Athenis cursum tenebant}, et hostis insequentis adventum metuens per altum ferebatur, ut sua quidem sponte ad nullam aliam regionem nisi ad Peloponnesum appulsurus. Pacheti vero Atheniensibusque et ex Erythraea hujus rei nuntius afferebatur et ab aliis undique locis; quum enim in Ionia nullae munitiones essent, metus ingens fuit ne Peloponnesii maritimam oram navibus legentes, quamvis et sic in animo non haberent ibi manere, tamen in ipso impetu urbes diriperent. Paralus vero et Salaminia naves, quum ipsum Alcidam ad Clamm vidissent, rem nuntiarunt. Ille vero eum magno studio persequebatur, et usque ad insulam Patmon eum est insecutus, sed quum Alcidas nusquam amplius appareret, ita ut eum prehendere posset, revertebatur. In lucro autem posuit, postquam hostium naves non assecutus est in alto, quod nusquam deprehensas et coactae essent castra munire et sibi excubias agendi obsidendique necessitatem praebere. Dum autem in reditu maritimam oram legit, ad Notium Colophoniorum urbem appulit, ubi consederant Colophonii, quod urbs superior capta erat ab Itamane et barbaris inter domesticam seditionem accitis; capta autem est eo ferme tempore, quo Peloponnesii secundam irruptionem in Atticam faciebant. In urbe igitur Notio, cum seditio rursus orta esset inter illos, qui eo confugerant et sedes fixerant, alii quidem a Pissuthne auxiliares copias Arca-dum ac barbarorum accersebant et in munitionibus urbem intersepientibus hpbebant, et illi de Colophoniis ex urbe superiore huc traductis qui Medis faverant, simul eo in· gressi cives erant; alii vero, qui clam istis aufugerant et exsules erant, Pachetem accersunt. Is autem, quum Hippiam, Arcadum ducem, qui in munitionibus illis urbem intersepientibus erat, ad colloquium evocasset, ea condi· tione, ut, si nihil dixisset, quod sibi placeret, eum in suas munitiones rursus salvum et sanum restitueret, ille quidem ad eum processit, hic vero eum in custodia sine vinculis servari jussit, et munitiones adortus repente illisque nihil tale exspectantibus, capit eas, et Arcadas ac barbaros, quotquot intus erant, occidit. Et Hippiam postea introductum, sicuti factis induciis promiserat, postquam intus fuit, comprehendit, sagittisque confodit. Colophoniis autem Notium restituit, illis exceptis, qui Medorum partibus faverant. Postea vero Athenienses colonis eo missis eam civitatem ex legibus institutisque suis constituerunt, omnibus Colophoniis, si quis usquam erat, ex civitatibus in unum coactis. Paches autem Mytilenen reversus Pyrrham et Eressum in deditionem redegit, captumque Salaelhum Lacedaemonium in urbe latitantem Athenas mittit, simul etiam illos cives Mytilenaeos, quos in Tenedum asservandos miserat , et si quis alius ipsi defectionis auctor fuisse videbatur; majorem etiam exercitus partem dimittit. Cum reliquis vero ipse permanens Mytilenes et ceterae Lesbi res arbitratu suo constituebat. Quum autem cives illi et Salaethus Athenas pervenissent, Athenienses Salaclhum quidem confestim inter- fecerunt, licet proferentem quaedam, ac praecipue quidem, Peloponnesios a Plataeis (adhuc enim obsidebantur) se abducturum. De civibus vero consultare coeperunt, et piae ira censuerunt interficiendos non solum eos, qui aderant, sed etiam omnes Mytilenaeos, quotquot puberes essent, impuberes vero ac fceminas in servitutem redigendas, dantes crimini quum reliquam defectionem, quod eam non eidem quo ceteri socii imperio subjecti fecissent, tum etiam permultum ad iram augendam contulit, quod Peloponnesiorum classis in Ioniam ad eorum auxilium ausa erat accedere et pariter periculum subire; nec enim parvo consilio defectionem fecisse videbantur. Triremem igitur ad Paclie-tem mittunt, decretorum nuntiam, imperantes, ut primo quoque tempore Mytilenaeos necaret. Postero autem die confestim eos poenitentia quaedam subibat et cogitatio, saevum ac magnum decretum factum esse, quo tota civitas potius periret quam defectionis auctores evaderent. At quum Mytilenaeorum legati, qui aderant, et quotquot Athenienses iis studebant, hoc animadvertissent, subornarunt eos, qui in magistratu erant, ut hac de re iterum sententias rogarent; quod facilius persuaserunt, quia et illis hoc erat perspectum, majorem civium pariem cupere hac de re iterum consultandi potestatem sibi per aliquos dari. Quamobrem concione statim coacta, quum aliae sententiae a singulis sunt dictae, tum Cleo Cleaeneti filius, qui etiam in prioribus suffragiis evicerat, ut caedes fieret, omnium is quidem civium etiam ceteris in rebus violentissimus et apud plebem in tempore illo orator longe omnium maxime probatus, denuo in medium prodiit et hanc orationem habuit : « Quum saepe alias ego statum popularem intellexi minime aptum esse ad imperium in alios obtinendum, tum vero praecipue nunc in hac vestra de Mytilenaeis poenitentia. Nam quia quotidiana haec vestra inter vos consuetudo metu et insidiis caret, eandem fiduciam etiam in socios habetis, etquicquid vel oratione eorum adducti erraveritis vel misericordia remiseritis, non creditis hanc mollitiam vobis periculum, nec tamen apud socios gratiam creare, non considerantes, imperium, quod obtinetis, ty-rannidem esse, eamque in homines, qui insidias vobis faciunt vestroque imperio inviti parent, et qui non pro eo, ut vos iis gratum feceritis vestro cum incommodo, obediunt vobis, sed pro eo, ut vos vi potius quam illorum benivolentia valueritis. Omnium vero perniciosissimum, si ni hil eorum, quae a nobis decreta fuerint, firmum mansurum est, nec intelligemus eam rempublicam, quae malis quidem, sed immotis legibus utitur, praestantiorem esse illa, quae bonis sed neglectis, et imperitiam cum continentia junctam, plus prodesse quam dexteritatem cum intemperantia junctam, mediocresque homines, si cum callidioribus conferantur, fere plerumque respublicas melius administrare. Nam isti quidem et legibus sapientiores volunt videri, et quae quoque tempore consuluntur in publicum, ea vincere, ut qui in aliis majoribus rebus ingenii praestantiam declarare non possint, atque ob tale studium respublicas plerumque evertunt; illi vero, quia suae peritiae diffidunt, se legibus imperitiores esse sibi persuadent, et facultatem sibi non sufficere ad ejus, qui pulchre dixerit, reprehendendam rationem, sed quia rerum aequi potius judices sunt quam concertatores, plerumque recte res gerunt. Sic Igitur oportet nos quoque facere, et non dicendi facultate et solertiae aemulatione elatos praeter sententiam vestrae multitudini suadere decet. « Itaque ego quidem permaneo in eadem sententia , atque illos miror, qui de Mytilenaeis ad vos Herum retulerunt, et moram interposuerunt, quod id magis e re illorum est, qqi injuriam fecerunt, (qui enim injuriam accepit,eum, qui fecit, ira languidiore persequitur, defensio autem, quae injuriae illatae, si quam proxime jungitur, pari vi occurnt, optime poenam repetit); miror etiam, quis ille futurus sit, qui contra dicet et sustinebit pronuntiare Mytilenaeorum quidem injurias esse uobis utiles, nostros vero casus sociis detrimenta afferre. Atque manifesto is ant dicendi facultate fretus hoc contendet, ut quod maxime placebat, contra demonstret decretum non esse, aut quaestu inductus speciosa oratione elaborata imponere vobis conabitur. At respublica ab hujusmodi certaminibus praemia quidem aliis dat, ipsa vero pericula sustinet. Culpa autem hujus rei penes vos est, eo quod malos vos arbitros certaminum praebetis, quippe qui consuestis verborum quidem spectatores, rerum gestarum vero auditores esse, res quidem futuras pro eo, ut quis optime dixerit, posse fieri aestimantes, de gestis vero rebus non ei, quod actum est et quod oculis i videtis, majorem fidem habentes, quam ei, quod auditum est, ab orationibus pendentes, quae pulchre indignationem commoverint ; et novitatem quidem orationis si quis afferat, facillime vobis imponi sinitis, si vero sobriam rerum aestimationem, nullo modo sequi vultis, quippe servi semper rerum inusitatarum, contemptores vero consuetarum, et potissimum quidem cupientes singuli pro se quisque posse de rebus publicis agere, sin minus, resistendo certe illis, qui hac laude excellunt, non tardiores videri illoruiu sententiam assecutos esse, sed si quis aliquid acute dicat, id jam ante comprobasse, et simul ad ea quae dicuntur, ante intelligenda promptos esse, et tardos ad providenda ea, quae ex his eventura sunt; quippe desiderantes semper aliud quid, ut ita dicam, quam ea, in quibus vivimus , aestimantes autem ne de praesentibus quidem rebus satis recte; proinde denique aurium voluptati dediti et potius similes iis, qui sophistarum spectatores sedent, quam qui de republica consultant. « A quibus ego vos avocare studens, pronuntio Mytilenaeorum civitatem unam omnium maxime vobis injuriam fecisse. Ego enim, si qui propterea, quod imperium vestrum ferre nequeunt, aut quod ab hostibus coacti sunt, defecerunt, veniam do; sed qui insulam tenebant et urbem muris cinctam, et qui a mari tantum nostros hostes metuebant, ubi et ipsi firmo classis apparatu adversus eos erant muniti, suisque legibus liberi vivebant, et ante omnes a nobis honorabantur, hi si talia facinora patrarunt, quid aliud, quam insidias fecerunt, et affectarunt potius imperium rebelles, quam defecerunt (defectioenim est illorum, qui vim aliquam patiuntur), operamque dederunt , ut juncti cum illis, qui nobis sunt hostes infensissimi nos perderent? Atqui hoc atrocius est, quam si per se comparatis copiis bellum nobis intulissent. Documento autem ipsis neque calamitates aliorum fuemnt, qui post defectionem a nobis factam in servitutem jam sunt redacti, neque praesens felicitas eos a periculis adeundis deterruit, sed facti audaces ad futura, et spe sua complexi res majores quidem facultate sua, minores tamen animi cupiditate, bellum susceperunt, armis potius quam jure disceptandum censentes; quo enim tempore se victores fore putarunt, nullis injuriis a nobis affecti nos invaserunt. Solet autem evenire, ut civitates illae, quibus nuper ac praeter exspectationem felicitas contigit, hac ad insolentiam convertantur, illa vero felicitas, qune secundum rationem hominibus contingit, est plerumque stabilior, quam quae praeter exspectationem accidit, et adversam fortunam, paene dixerim, facilius propulsant, quam secundam tuentur. Decuerat autem jam pridem Mytilenaeos nullo peculiari honore praeter ceteros a nobis affici, et eo petulantiae progressi non essent; hoc enim et alioqui natura comparatum est, ut homo eum quidem contemnat, a quo colitur, eum vero admiretur, qui ipsi non cedit. Plectuntor igitur etiam nunc pro magnitudine injuriae, neque paucis quidem culpa tribuatur, plebs vero a vobis absolvatur. Nam universi nos quidem pariter invaserunt, quibus tamen licebat, si ad nos confugissent, nunc iterum in urbe sua degere. Sed tutius esse arbitrali eandem belli fortunam periclitari cum paucis, simul omnes defecerunt. Considerate autem, si easdem poenae infligatis et sociis illis, qui ab hostibus coacti, et illis, qui ultro defecerunt, quem tandem fore putatis, quin levissima de causa deficiat, si aut re feliciter gesta libertatem sil adepturus, aut re infeliciter gesta nihil gravius sit perpessurus? Nos vero in singulis civitatibus et fortunarum et salutis periculum subibimus. £t si, re prospere gesta, urbem jam profligatam receperimus, proventibus, in quibus sita est nostra potentia, in posterum privabimini, si vero labamur, praeter eos, quos jam habemus, novos etiam hostes habebimus, et quo tempore illis, qui nunc sunt hostes aperti, resistendum erit, eo propriis sociis bellum faciemus. « Non oportet igitur ullam iis spem relinquere aut verbis impetrabilem aut argento venalem, fore ut quasi humanitus peccarint, veniam a nobis impetrent. Nec enim inviti damnum attulerunt sed prudentes insidias fecerunt; venia nutem datur ei quod praeter voluntatem fit. Itaque ego quidem et tunc primum, et nuoc quoque contendo, ne pristinam sententiam mutantes decretum jam ante factum rescindatis, neve tribus rebus imperio perniciosissimis, misericordia, et verborum illecebris, et lenitate, adducti peccetis. Nam misericordiam illis, qui sunt pares, vicissim tribui est aequum, non autem illis , qui neque mutuam miserationem habituri sunt, et qui necessario perpetuo nobis hostes sunt. Et oratores, qui sua oratione oblectant, in aliis etiam minoribus rebus certamen habebunt, non autem in qua civitas post brevem delectationem maximam jacturam faciet, ipsi vero pro causa bene acta beneficium accipient; et lenitas illis (totius tribuitur, qui in posterum quoque amici sunt futuri, quam illis, qui semper sui similes et nihilo minus hostes relinquantur. Unum autem rem totam complexus dico : si meam sententiam sequamini, ea facietis, quas et justa in Mytilenaeos sunt, et simul etiam utilia ; si autem alifer statuatis, illis quidem nihil gratificabimini, vos vero ipsos vestro judicio magis damnabitis. Si enim isti merito defecerunt, vos certe contra jus iis imperare dicemini. Quod si vero vel contra, quam debetis, hoc vobis nihilominus faciendum censetis, oportet utique hos etiam praeter jus a vobis cum commodo vestro puniri, aut imperium vos deponere et in tuto viros bonos agere. Atque eadem pccna debetis vos defendere velle, neque vos, qui evasistis, animo lentiores vosmet ostendere, quam illi, qui insidias fecerunt, cogitantes, quae verisimile est ipsos facturos fuisse, si vos vicissent, praesertim quum illi priore» vos injuria lacessiverint. Maxime vero ii, qui nulla de causa aliquem maleficio afficiunt, hunc persequuntur, et funditus perditum eunt, quia periculum sibi impendens ab hoste, si superstes relinquatur, suspectum habent; qui enim injuriam aliquam accepit, a quo non oportuit, hic periculo vitato in eum acerbior esse solet, quam in eum, qui pariter extitit hostis. Nolite igitur vestri ipsorum proditores esse, sed animo quam proxime accedentes ad mala, quae passuri eratis, et cogitantes, ut vos ceteris omnibus rebus anteposituri fuissetis, eos in vestram potestatem redigere, nunc parem gratiam ipsis referte, non emolliti ob praesentem nunc ipsorum fortunam, nec periculi, quod vobis aliquando impendebat, obliti. Plectite igitur pro meritis et hos, et reliquis sociis insigne exemplum praebete, ut intelligant eum, qui defectionem a vobis fecerit, morte mulctatum iri. Hoc enim si cognoverint, vos minus necesse erit neglectis hostibus cum vestris ipsorum sociis pugnare. » Atque Cleo quidem haec dixit. Post eum vero Diodotus Eucratis filius, qui et in superiore concione maxime erat adversatus, ne Mytilenaei necarentur, tunc etiam in medium progressus haec verba fecit. « Neque illos, qui de Mytilenaeis iterum ad consilium retulerunt, reprehendo, neque illos, qui maximis de rebus saepius consultari vetant, laudo, sed credo Irae duo bonae consultationi maxime contraria esse, celeritatem et iram, quorum alterum quidem cum amentia conjunctum esse solet, alterum vero cum imperitia et consilii tenuitate. Et qui orationem rerum agendarum magistram esse contentiose negat, aut amens est, aut privatim aliquid ipsius interest; amens quidem, si olla alia ratione res futuras et non manifestas declarari posse putat; interest vero ipsius, si cupiens aliquid turpe persuadere, pulchre quidem dicere posse de eo, quod est turpe, non putet, posse vero pulchre calumniatum perterrefacere ot eos, qui contra dicturi, et eos qui audituri sunt. Illi vero sunt molestissimi, qui ultro etiam ob pecuniam criminantur aliquam ostentandi ingenii orationem exhiberi. Si enim imperitiam objicerent, is, qui rem persuadere non potuisset, imperitus potius quam injustus habitus discederet; sed si injustitia objiciatur, et si causam obtinuit, est suspectus, et si id non perfecit, non solum imperitus, sed etiam injustus existimatur. Et respublica ex hqjusmodi re nullum sane emolumentum capit; consultoribus enim propter metum destituitur. Atque praeclare cum ea ageretur, si tales cives privatos dicendi facultate haberet; minime enim ad peccandum reliqui impellerentur. Atqui oportet bonum civem non eum se praebere, qui terreat adversarios contra ipsum dicturos, sed qui aequo certamine melius di-eat, sapientem vero civitatem oportet et ei, qui in rebus plurimis bene consulit, non quidem addere novum honorem, sed nec eum, quem jam habet, imminuere, et eum, qui opinione falsus est, non solum nulla pcena, sed ne ignominia quidem afficere. Ita enim et is, qui in dicendis sententiis praestat, minime adducatur majorum etiam honorum causa praeter sententiam aliquid et ad gratiam dicere, et qui rectum consilium dare non potuit, eadem opera minime studeat eo ut et ipse aliquid gratificetur, multitudinem sjbi conciliare. « Quorum nos contraria facimus, et praeterea, si quis in suspicionem venerit, eum lucri quidem causa, sed tamen optime dicere, invidentes ei propter incertam lucri suspicionem, manifestam utilitatem reipublicae eripimus. Solet autem usu venire, ut bonae sententiae, quae recto animo dicuntur, non minus sint suspectae, quam malae, adeo ut oporteat pariter tam illum, qui reipublicae pessimum consilium est daturus, fraude multitudinem capere, quam illum, qui optima suadet, mendacio suam causam probare. Et solam rempublicam propter hujusmodi suspiciones nemo aperte nulla fraude adhibita beneficiis allicere potest; qui enim aperte beneficium dat, eum suspicio est occulte majus lucrum capturum. Oportet autem, ubi commoda maxima aguntur, et in tali re hoc nos a nobis exigere, ut aliquanto longius prospicientes verba faciamus, quam vos, quibus breve tantum spatium ad cogitandum datur, prae* sertim quum nobis suasionis nostrae ratio reddenda sit, non autem vobis auditionis vestrae. Nam si et ille, qui aliquid persuasit, et ille, qui ei obsecutus est, aeque mul-ctarentur, profecto prudentius judicaretis; nunc vero ad quemlibet animi motum, quo repente fueritis abrepti, si quando forte in rebus judicandis lapsi estis, illius, qui, persuaserit, unam sententiam, nec vestras ipsorum plectitis , quamvis multae sint, quae simul peccarint. « Ego vero in medium processi neque pro Mytilenaeis cuiquam sententiam contrariam dicturus, neque eos accusaturus. Non enim de illorum injuria nobis est certamen, si sapimus, sed de utili nobis consilio. Nam etiam si ipsos injustissimum facinus fecisse pronuntiem, non tamen ideo eos etiam occidendos censebo, nisi hoc conducat; neque etiam, si qua venia sint digni, [ dimittendos], nisi hoc ipsum e republica fore constiterit. Credo autem de rebus futuris potius quam de praesentibus nos consultare; atque quod prajcipue Cleo magna cum asseveratione contendit, in posterum utile vobis fore, ut minus facile socii deficiant, si capitale supplicium ipsis proponatis, ego contra de eo, quod in posterum vobis utile est futurum, non minore cum asseveratione contra sentio. Et a vobis exigo, ne speciosa illius oratione me» orationis utilitatem repellatis* Magis enim justa quum sit ejus oratio in vestra hac adversus Mytilen»os ira, forsitan vos abripiat; nos vero non jam pro jure disceptamus cum illis, ita ut de jure nobis sit qu»rendum : sed consultamus de iis, quonam modo nobis in posterum utiles esse possint. « Jam igitur in rebus publicis capitis poena proposita est in multo peccato, non solum huic paria sed etiam minora; nihilo minus tomen homines spe elati discrimen subeunt, neque quisquam unquam in periculum venit, qui se ex eo non pro voto evasurum crediderit. Et civitas defectionem faciens qu» unquam exstitit, qu» justo minorem se ipsa existimans habere apparatum vel suum vel socialem, hoc aggredi auderet ? Omnibus enim natura insitum est, et privatim et publice, ut peccent, nec ulla lex est, qu» ab hoc prohibere valeat, siquidem homines per omnia poenarum genera iverunt, eas paulatim augentes, si forte ita a facinorosis minus l»derentur. Et verisimile est mitiores poenas olim in maxima scelera constitutas fuisse, sed quum violarentur, temporis progressu ad mortem plerae' que processerunt; et tamen hoc quoque violatur. Aut igitur aliquis terror hoc vehementior est excogitandus, aut ne iste quidem coercet, sed vel paupertas, quae audaciam ex necessitate prajbet, vel potentia, quae ex petulantia et superbia pluris habendi cupiditatem, vel aliae sortes pro alTectu hominum, ut in quaque intolerabilis aliqua vis vehementior dominatur, abripiunt in pericula. Et spes et amor praeter cetera omnia, hic quidem praeiens, illa vero subsequens, itemque hic rei aggrediendae rationem excogitans, ilia fortunae facilem successum suggerens, plurimum nocent, et quamvis sub aspectum minime cadant, majorem tamen vim habent, quam mala, quae cernuntur. Et praeter ista ipsius quoque fortunae non minores partes sunt in efferendis animis. Nam ex inopinato nonnunquam adstans aliquem vel infirmioribus opibus instructum adducit ad periclitandum, et magis etiam civitates, quanto de majoribus rebus periculum est, de libertate aut de imperio in alios obtinendo, et quia cum universis singuli temere de se plus axjuo sentiunt. Denique ut rem paucis complectar, hoc fieri non potest, et magnae est stultitiae, si quis existimat, si humana natura feratur cum magno animi impetu ad aliquid agendum, se aliquam rationem habere, qua eam avertat aut legum vi aut aliquo alio terrore. « Quare non oportet nos neque mortis poena, lan-quam locuplete fidejussore fretos, minus recte de Mytilenaeis statuere, neque omnem spem tollere illis, qui defecerint, fore, ut eorum poenitentiae aliquis locus detur, et tempore quam brevissimo peccatum ipsis, eluere liceat. Considerate enim, quod sic quidem, si qua civitas, quae defectionem fecerit, intelligat, sibi rem non successuram, veniet ad compositionem, dum adhuc habet, unde impensas restituere et tributum in posterum persolvere possit; at illo modo quam tandem fore putatis, quae non melius, quam nunc illa, se instruat, et diuturnam obsidionem ad extremum usque perlatura sit, si idem valet, sero et cito compositionem facere ? Et nobis quomodo detrimento non erit, quando propter sublatam compositionis facienda; spem in longam obsidionem sumptus facere cogimur, et, si urbem capiamus, profligatam recipimus, et vectigalibus, quae ex ea percipimus, in posterum privamur? Atqui hac ipsa re adversus hostes valemus. Quapropter nobis non est committendum, ut eo, quod illorum, qui deliquerunt, judices sumus severi, detrimentum potius capiamus, quam videndum, quonam modo moderata punitione civitatibus validis a pecuniarum quidem vi in posterum uti possimus, neque existimandum legum atrocitate custodiam eorum agendam esse, sed actionum nostrarum accurata sobrietate. Cujus rei nunccontra-rium facientes, si quem liberum hominem et invitum alterius imperio parentem, qui ideo, ut par est, ad libertatem defecerit, subegerimus, eum atrocibus suppliciis afficiendum censemus. Atqui liberos homines non quum deficiunt, acriter punire oportet, sed antequam defecerint, eos diligenter custodire, et antevertere, ut ne in cogitationem quidem hujus rei veniant, et, si eos in nostram potestatem redegerimus, delicti culpam quam paucissimis tribuere. « Vos autem considerate, quantopere hac etiam re peccaturi sitis, si Cleoni assentiamini. Nunc enim plebs in omnibus civitatibus est vobis benevola, et aut non deficil cum nobilibus, aut, si deficere cogatur, statim luec illis hostis adest, qui defecerunt, et vos adversariae civitatis multitudinem vestri studiosam habentes ad bellum pergitis. Sin vero Mytilenaeorum plebem occidetis, quae neque defectionis particeps fuit, et, postquam armorum potita est, urbem ultro tradidit, primum quidem injuste facietis, quia bene de vobis meritos occidetis, deinde vero exemplum constituetis, quod homines potentes maxime cupiunt; nam quum civitates ad defectionem impellunt, plebem statim sociam habebunt, quia vos eandem poenam omnibus pariter, tam illis, qui deliquerint, quam illis, qui non deliquerint, propositam esse prius demonstraveritis. Oportet autem, quamvis deliquerint, hoc dissimulare, ut ea pars, quae sola adhuc rebus nostris favet, a nobis non alienetur. Et hoc ad imperium retinendum longe utilius existimo, injuriam nobis volentibus fieri, quam a nobis summo cum jure eos occidi, quos non oportet. Atque id, quod est in Cleonis sententia, ultionem justam eandemque utilem esse, id in eadem re simul fieri posse non reperitur. « Vos autem quum intellexeritis, hanc meam sententiam meliorem esse, neque misericordiae neque leni; tali plus tribuentes, quibus ne ego quidem vos adduci sino, sed ex ipsis rebus, quae vobis suadentur, obedite mihi, ut de Mytilenaeis, quos Paches ut sontes misit, quaestionem per otium habeatis, ceteros vero habitare permittatis. Haec enim et in posterum bona sunt et hostibus jam formidabilia ; quisquis enim recte consulit adversus hostes, is magis pollet, quam qui facto vim adhibens temere eos invadit.»