« Initium autem a majoribus ducam; aequum enim est et simul etiam decorum, in hac tali re hunc honorem commemorationis ipsis tribui; regionem enim istam iidem semper incolentes, succedentibus posteris ad hoc usque tempus liberam sua virtute tradiderunt. Itaque quum illi laude sunt digni, tum etiam magis patres nostri; nam quum addidissent ad ea, quae acceperant, tantum imperium quantum obtinemus, non sine labore id nobis, qui nunc sumus, reliquerunt. Majorem vero hujus imperii partem nos ipsi hi, qui etiam nunc in media ferine aetate sumus, adauximus urbemque rebus omnibus instruximus et ad bellum et ad pacem expeditissimam. Ex his ego praeclara facinora bellica, quibus quaeque parta sunt, aut si quid nos ipsi aut patres nostri, bellum a barbaris aut a Qraecis illatum alacriter propulsantes fecimus, ne apud rerum gnaros prolixior sim, omittam; sed quibus studiis ad hoc imperium pervenerimus, et quo reipublicae administrandae genere, quibusve artibus sit auctum, haec ubi prius declaravero, accedam etiam ad istorum laudationem, existimans et non indecora dictu fore ea in praesenti re et universum tam civium quam peregrinorum coetum utile esse haec audire. « Utimur enim ea reipublicae forma quae aliarum civitatium leges non aemuletur, imo vero ipsi alicui potius exemplo sumus, quam alios imitamur. Et nomine quidem populare imperium vocatur propterea quod non ad paucos, sed ad plures rerum administratio pertinet; fruun^ur vero ex legum praescripto in privatis controversiis omnes aequo jure, sed quod ad aestimationem attinet, ut quisque aliqua in re bene audit, ita etiam non potius quod sit ex aliqua civium parte, quam virtutis gratia, in republica aliis anteponitur, neque etiam propter paupertatem quisquam, dummodo aliqua in re civitati prodesse possit, dignitatis obscuritate impeditur. Liberaliler porro rempublicam administramus, et quod attinet ad mutuam quotidianarum actionum suspicionem, nonsuccensentes alteri, si quid animi causa agit; neque adhibentes ei molestias noxa quidem vacuas, visu tamen acerbas. Sed privata negotia inter nos non importune agentes, ea, quae ad rempublicam perii nent, per metum maxime non violamus; illis, qui quoque tempore sunt in magistratu, obtemperantes et legibus, iis potissimum, quae latae sunt, ut auxilio sint hominibus injuria affectis et quae licet non sint scriptae, confessam tamen ignominiam afferunt. « Quinetiam laborum creberrimas remissiones prudentia invenimus, certaminibus et sacrificiis anniversariis, quae moribus ac institutis patriis sunt recepta, nos recreantes , et decoro privatorum apparatu, cujus quotidiana delectatio animi aegritudinem excutit. Ad haec autem importantur propter magnitudinem urbis ex omni terra omnia, contingitque nobis, ut non magis familiari usu nostris, quam aliorum etiam mortalium bonis perfruamur. » Excellimus vero bellicarum quoque rerum studiis prae adversariis nostris his de causis. Etenim et urbem omnibus communem praebemus, nec ullis peregrinorum expulsio- nibus quemquam unquam ab aliqua disciplina aut spectaculo arcemus, quod minime absconditum si quis ex hostibus viderit, utilitatem percipere possit, quippe confidentes non tam apparatibus et dolis, quam nostrae in rebus gerendis animi magnitudini; atque in disciplinis alii quidem statim ab ineunte aetate virtutem exercitatione laboriosa consectantur, nos vero, quamvis remisso vitae genere utamur, nihilo tamen secius aequalia pericula subimus. Hujus autem rei hoc est argumentum; neque enim Lacedaemonii per se, sed cum omnibus agrum nostrum invadunt, et nos aliorum agrum ipsi ingressi in alieno cum iis, qui pro laribus suis decertant, bellum gerentes, victoriam plerumque oblinemus. Atque conjunctis in unum viribus noetris nullus adhiic hostis incidit propterea quod simul et rebus nauticis studemus et terrestres copias ex nobis in muHa loca dimittimus ; si autem uspiam cum aliqua nostrum particula manus conseruerint, quum aliquos de nostris superarunt, omnes jactant pulsos, et quum victi sunt, ab universis se victos esse. Et vero si animo securo potius, quam laboriosa meditatione, nec virtute, quae legibus magis quam indole nititur, pericula subire volumus, contingit nobis, ut et aerumnis futuris non ante fatigemur, et quum in ipsas jam venerimus, non minus audaces nos praebeamus, quam qui perpetuo se exercent, « atque ut in hisce rebus nostra civitas admiratione sit digna, et praeterea in aliis. Nam elegantiae quidem studemus cum frugalitate, et philosophamur sine mollitie, et divitiis potius in rerum gerendarum opportunitate utimur, quam ad inanem verborum jactationem, neque turpe cuiquaui est paupertatem fateri; sed re ipsa eam non vitare turpius. Et inest in iisdem hominibus simul et privatarum et publicarum rerum cura, et aliis, qui opificiis dant operam, hoc certe, ut reipublicae administrandae sufficiens sit peritia. Nos enim soli eum, qui rerum istarum nullam habet notitiam , non otiosum, sed inutilem esse ducimus, atque ipsi res aut judicamus, aut animo concipimus, non existimantes orationem rebus noxiam esse, sed potius hoc, si oratione nou prius doceare, quam ad res, quae sunt necessariae , exsequendas accedas. Nam hoc quoque praeter ceteros eximium habemus, iidem ut et maxime audeamus, et quae suscepturi simus, exputemus; quod contra aliis imperitia audaciam, consideratio tergiversationem affert. Praes tantissimi autem animo illi sunt jure habendi, qui et aspera et jucunda planissime intelligunt, nec tamen ob ha‘C a periculis adeundis deterrentur. Atque etiam ad virtutem nostra contraria atque plurimis ratio est; non enim accipientes beneficium sed ipsi facientes amicos nobis paramus. Is autem, qui fecerit, amicus est consiantior, ut debitam sibi gratiam per benivolenliam in eo tueatur, cui beneficium dedit; sed qui pro beneficio gratiam debet, hebetior est, quia scit non in gratiam se, sed in debitum virtutem suam praebiturum. Nos etiam soli non potius eommodi nostri ratione, quam libertatis fiducia impavide aliquem juvamus. « Atque ut rem totam complectar, dico et totam civitatem nostram esse Graeciae magistram, et singulatim videri mihi per disciplinam nostram unumquemque civem eundem et ad plurima rerum genera et cum gratia simul maxime dextere et versute corpus suum ad omnia idoneum praebere. Non autem haec, quae in praesentia dicuntur, verborum magis inani jactatione, quam rerum veritate niti, ipsa haec reipublicae potentia, quam his artibus paravimus, declarat. Sola enim earum, quae nunc sunt, famam superans in pericula vadit specimen sui datura; solaque nec hostibus sibi bellum inferentibus indignationem affert, quod a tali hominum genere malo afficiantur, neque populis subjectis ignominiam, quasi viris imperio indignis pareant. Sed quoniam magnis cum documentis potentiam nostram nec testimoniis destitutam protulimus, et nostrae aetatis hominibus et posteris admirationi erimus, ita ut nec Homerum laudatorem desideremus, nec siquis alius carminibus quidem suis animos in praesentia demulcebit, cujus vero de rebus ipsis opinioni veritas nocebit, posteaquam omnia maria omnem-que terram nostra audacia nobis pervia esse coegimus, et ubique tam malorum quam bonorum, quibus alios affecimus , sempiterna monumenta ereximus. Pro tali igitur civitate et isti, quod se hac privari indignum ducerent, generose pugnantes occubuerunt, et quemlibet eorum, qui sunt reliqui, par est paratum esse labores pro ipsa subire. « Quamobrem etiam orationem de republica longius produxi, ut docerem non de re pari certamen esse nobis atque aliis, quibus nihil horum mque contigi t; simul etiam, ut signis manifestis demonstrarem laudem eorum, super quibus nunc dico. Atque explicata sunt ejus laudationis majora capita; propter quae enim urbem celebravi, his istorum istisque similium virtutes illam ornarunt, neque apud multos Graecorum facile, ut in istis, dicta factis exaequata appareant. Videtur autem mihi declarare viri virtutem istorum exitus, partim primum eam ostendens, partim postremo confirmans. Nam etiam in iis, qui cetera deteriores sunt, justum est bellicam pro patria fortitudinem praecipuo loco poni; benefacto enim malefacti memoriam delentes, publice plus utilitatis universae civitati attulerunt, quam privatim suis vitiis eam laeserunt. Istorum vero neque longiorem quisquam divitiarum fructum anteponendo in ignaviam resolutus est, neque spe paupertatis vitandae, quasi bac vitata dives vel posthac esset futurus, pericula detrectavit; sed quum hostium ultionem longe magis quam illa expetendam statuissent, et periculorum simul hoc omnium pulcherrimum existimarent, voluerunt hoc subeundo illos uldeci, haec vero appetere, spei quidem incertum rei feliciter gerendas eventum committentes, in re ipsa vero de eo, quod jam cernebatur, in eua ipsorum virtute fiduciam reponendam censentes; atque in eo hostem propulsare et mortem obire potius esse rati quam cedendo salutem sibi parere, verborum quidem dedecus vitarunt, rem vero ipsam corpore sustinuerunt, et per brevissimam fortunae opportunitatem, dum in ipso rei discrimine judicio potius quam metu reguntur, de vita decesserunt. « Atque hi quidem, ut patria dignum erat, tales in patriam exstiterunt; reliquos vero oportet tutiorem quidem optare, sed nequaquam minus audacem in hostes animum praebendum censere, dum spectatis non verbo modo utilitatem, quam apud vos rerum non minus gnaros aliquis dicendo amplificare possit, recensens quot bona insint in hostium propulsatione, sed potius dum hujus reipublicae potentiam quotidie factis contemplamini ejusquc amatores evaditis, et quum haec urbs vobis magna esse videbitur, illud cogitatis, fortes viros et intelligentes, quae facienda essent, in rebusque gerendis dedecoris timentes istam poten- tiam comparasse, et qui, si quando eos aliquis conatus fefellisset, non ideo etiam rempublicam sua virtute fraudandam censerent, sed pulcherrimam symbolam pro ea profunderent. Publice enim vitas dantes, privatim gloriam non senescentem acceperunt, et sepulturam honorificentissimam non eam potius, in qua ipsi siti sunt, quam eam, in qua ipsorum gloria, in qualibet rerum vel dicendarum vel agendarum oblata occasione perpetuo celebranda relinquitur. Nam virorum illustrium omnis terra sepulcrum est, neque sola cipporum in domestico inscriptio testimonio est, sed etiam in alieoo solo memoria nullis mandata scriptis magis apud animum cujusque, quam apud sepulcri opus perpetuo manet. Quos ipsi nunc imitandos vobis proponentes, et felicitatem existimantes esse libertatem, et libertatem esse animi generositatem, bellica pericula subire ne recusetis. Nec enim homines calamitosi, quibus nulla boni spes adest, vitam potius profundere debent, quam illi, quibus, si diutius vivant, contraria fortunae commutatio per pericula agitur, et in quibus potissimum magna sunt discrimina, si quid offenderint. Acerbior enim viro, qui quidem magno sit animo, vexatio est, si cui cum mollitie juncta accidit, quam mors sensu carens, quae cum fortitudine, et cum publica simul spe ipsi contingit. « Quamobrem etiam istorum nunc parentes, quotquot adestis, non magis defleo, quam consolabor. Inter varios enim casus intelligunt se adolevisse; beatum autem, si quibus honestissimus obtigit ut istis nunc vitae finis, vobis vero moeror, et quibus datum est, ut eorum vita feliciter acta pariter et finita censeatur. Scio autem difficile esse persuadere vobis, quorum monumenta vel saepius in aliorum rebus secundis habebitis, quibus vos quoque quondam exsultabatis; nec dolor contingit, quum quis bonis, quae nunquam est expertus, privatur, sed quum quis eo spoliator, quo frui consueverat. Hoc tamen tolerandum est spe aliorum quoque liberorum, si qui per aetatem liberos adhuc suscipere possunt; nam futura soboles et privatim defunctorum oblivionem nonnullis afferet, et reipublicae bifariam proderit, tum ne deserta relinquatur, tum etiam quia ad ejus praesidium conferet; fieri enim non potest, ut, qui liberos non habent, quos pro patria pariter atque alii periculis objiciant, quicquam justum aut aequabile in commune consulant. Quotquot vero aetate jam provecta estis, majorem vitae partem, qua beati eratis, in lucro esse putate, et reliquam brevem fore, et istorum gloria dolorem levate. Solum enim laudis studium non senescit, et non in aetate' inhabili quaestum facere,ut nonnulli dicunt, magis delectat, sed honore ornari. « Liberis autem, et fratribus istorum, quotquot hic adestis, magnum certamen propositum esse video; eum enim, qui fato functus est, quilibet laudare solet, et aegre pro virtutis exsuperantia non dico pares illis, sed. paulo inferiores judicemini. Nam livor est inter vivos adversus aemulos; sed id, quod nullis est impedimento, benevolentia non aemula colitur. Si quam autem et de virtute mulierum, quae in viduitate nunc erunt, mentionem, me facere oportet, brevi adhortatione rem totam complectar. Nam et propria vestra natura non inferiores videri magna vobis gloria est, et si cujus de virtute aut vitio quam minimum rumoris inter mares disseminetur. « Exposui ego quoque oratione ex legis praescripto , quaecunque ad rem praesentem facere judicabam, et re ipsa qui sepeliuntur, partim jam sunt ornati, parti m vero illorum liberos ab hoc tempore civitas publice alet ad puber· tatem usque, utilem profecto et istis et posteris coronam hujusmodi certaminum proponens; uam apud quos maxima virtutis praemia proponuntur, in horum etiam civitate vin praestantissimi versantur. Jam vero, postquam suos quique necessarios deploraveritis, abite.» Tali modo hoc funus factum est hac hieme; atque ea exacta primus hujus belli annus finiebatur. iEstate autem statim ineunte Peloponnesiorum eorumque sociorum duse partes ut et ante, in Atticam irruperunt; dux vero erat Archidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex. Castrisque positis agrum vastabant. Cumque nondum multos dies in agro Attico mansissent, morbus primum coepit aggredi Athenienses; quem quanquam et ante multis locis ingruisse ferebatur, et circa Lemnum, et in aliis regionibus, verunta-men neque tanta pestilentia, neque tot hominum interitus usquam accidisse memorabatur. Nec enim in medici£ auxilium erat tunc primum ei medentibus ignorantia,' sed ipsi maxime interibant, quo magis ad aegrotos accedebant, nec in ulla alia hominum arte; et omnes supplicationes ad templa factas omnisque opera, qua aut in oraculis sciscitandis , aut in aliis hujusmodi rebus usi erant, omnia nullius erant usus, tandemque victi magnitudine mali hacc missa fecerunt Primum autem hic morbus, ut fertur, initium duxit ex iEthiopia, quae est supra .Egyptum; deinde vero et in iEgyptum et Libyam descendit, et in magnam partem regionis regis Persarum, In Atheniensium autem civitatem derepente incidit, et primum in Pyraeeo homines temptavit, ita ut ab his etiam rumor disseminatus sit, venena a Peloponnesiis in puteos dejecta esse; fontes enim nondum erant illic. Deinde vero et in superiorem urbem processit, et jam longe plures moriebantur. Pronunciet autem de eo, ut quisque sentit, tam artis medicae peritus, quam imperitus, unde verisimile videatur eum exstitisse, et causas quas putet tantae mutationis esse idoneas, ut vim ad rerum conversionem habuerint. Ego vero et cujusmodi fuerit, dicam, et ea, quae sibi quisque proponens, si quando rursus etiam hic morbus ingruat, jam praedoctus aliquid habeat, ex quo praecipue eum cognoscat, haec declarabo, qui et ipse hoc morbo laboravi, et alios eo laborantes ipse vidi. Nam annus quidem ille, ut vel omnium confessione constabat, ex omnibus maxime fuit immunis ab aliis morbis; quod si quis et ante aliquo morbo laborabat, omnes hi morbi in istum convertebantur. Ceteros vero ex nulla manifesta causa, sed ex improviso, quum sani forent, primum quidem acres capitis fervores et oculorum rubores et inflammatio corripiebat, et interiora, guttur et lingua, continuo cruenta erant, et halitum tetrum et grave olentem emittebant. Deinde vero ex his sternutatio et raucitas sequebatur; nec multo post in pectus descendebat hoc malum cum vehementi tussi. Ubi vero in corde hpsisset, et hoc ipsum subvertebat, et omnes bilis ejectiones, quotquot a medis nominato sunt, sequebantur, et ipsae cum ingenti crucia. Singultusque plerisque incidebat inanis, vehemente afferens convulsionem, in aliis quidem statim cessantes, in nonnullis multo serius. Et corpus quidem exteri i tangenti non erat admodum calidum, neque pallidum, ar subrubrum, Uvidum, parvis pustuUs et ulceribus efficiscens; intenora vero ita flagrabant, ut neque teouissiisr rum vestimentorum aut linteorum injectiones sustinerent neque aliud quippiam praeter nuditatem, et libentissime in aquas gelidas se conjicerent. Et multi eorum, qui neglegerant, hoc ipsum etiam fecerant, et in puteos se dejecenul: siti insedabili subacti; et largior potus perinde erat ac parcios. Et corporis vexatio, quae quiescendi facultatem adimt bat, et insomnia eos urgebant. Corpus etiam, quamdiu mos bus vigebat, non languebat, sed praeter opinionem cruciata resistebat, ut plerique intra nonum aut etiam septimun diem propter internum ardorem interirent, aliquid virius adhuc retinentes, aut, si mortem effugissent, tamen, quii morbus in ventrem inferiorem descendebat, et exulcerati! vehemens in ipso nascebatur, simul etiam, quia immodera» tum alvi profluvium invadebat, plerique postea propter hoe debilitate perirent. Pervadebat enim malum quum primas in capite sedes collocasset, per totum corpus , initio a summis partibus ducto, et si quis ex maximis illis periculis evasisset, extremas tamen corporis partes mali vis apprehendens se prodebat; nam in ipsa quoque pudenda, et in summas manus summosque pedes prorumpebat, multique his membris capti mortem effugiebant, nonnullv etiam oculis privati. Alios etiam, simul atque ex morbo; convaluerant, statim omnium rerum oblivio pariter cepit, ita ut neque se ipsos, neque necessarios agnoscerent. Cum enim hoc morbi genus multo fuerit atrocius, quam quod oratione possit exprimi, et aliis in rebus gravius , quam ut humana natura ferre possit, singulos invasit, et hoc maxime declaravit, se aliud esse, quam aliquod familiarium; alites enim et quadrupedes, quotquot humanis cadaveribus vescuntur, quum multa jacerent insepulta, aut non accedebant, aut, si gustassent, interibant. Argumento autem hoc est, quod hujusmodi avium manifestus fuit defectus; nec uspiam alibi, nec circum ulla hujusmodi cadavera visebantur; canes vero, propter consuetudinem, quam cum hominibus habent, majorem eventus significationem dabant. Hic igitur morbus, ut omittam multa alia inusitata: atrocitatis, prout unicuique aliquid accidebat diversum ab eo, quod alteri contingebat, omnino specie talis fuit. Et aliud id temporis nullum ex consuetis malis homines infestabat; si quod autem exoreretur, in hoc desinebat. Moriebantur autem alii per incuriam, alii vero vel diligentissime curati. Nec ullum prorsus dixerim unum remedium exstitit, quod adhibitum prodesset; quod enim alteri profuerat, hoc ipsum alteri nocebat Et corpus nullum repertum est, quod, sive firmae sive infirmae valetudinis esset, tanti mali violentiae resistere posset, sed omnia pariter, et omni victus ratione utentia corripiebat. illud vero in toto hoc malo gravissimum erat, lum quod, simul ac quis se morbo correfptom sensisset, animo consternaretur (statim enim animo ad salutis desperationem conversi, multo magis se ipsos projiciebant, neque resistebant), tum etiam, quod alter ex alterius curatione infecti tanquau pecudes morerentur; atque haec fuit maxima stragis causa. Sive enim noluissent ob metum mutuo se invisere, deserti interibant, multaeque domus propter inopiam hominum , qui aegrotos curarent, exhaustae sunt; sive alteri ad alteros adissent, interibant, et praecipue qui virtutis laudem sibi vindicabant; pudore enim sibi ipsis non parcebant, ad amicos intrantes, siquidem vel ipsi domestici tandem lamentationes de iis qui moriebantur, defatigati omittebant, mali violentia superati. Illi tamen, qui evaserant, et eum, qui moriebatur, et eum, qui laborabat, magis miserabantur, tum quod hoc malum prius experti cognoscerent, tum etiam quod ipsi in tuto jam essent; bis enim eundem non corripiebat morbus, ita ut eum etiam interimeret. Et ab aliis beati censebantur, ipsique propter praesentem salutis insperatae laetitiam exsultantes quandam etiam in futurum levem spem habebant, se ne alio quidem morbo amplius unquam absumptum iri. Pressit eos autem magis etiam praeter laborem, quo jam vexabantur, ipsa quoque ex agris in urbem commigra-lio, et praecipue quidem eos, qui accesserant. Quum enim aedes non suppeterent, sed in tuguriolis aestuosis ob anni tempus habitarent, strages edebatur nullo ordine, sed etiam mortui alii super alios qot peribant jacebant; et in viis volutabantur et circa fontes omnes semimortui aquae desiderio. Et templa, in quibus tabernacula habitandi causa fecerant, cadaveribus erant referta eorum, qui ibi moriebantur; malj enim violentia supra modum urgente, homines non habentes, quid se fieret, publica privataque sacra pariter negligere coeperunt. Omnesque leges» quibus ante in sepultura utebantur, sunt conturbatae, et sepeliebant, ut quisque poterat Multique ad impudentia sepulcra se converterunt, quum justa deficerent propter multitudinem eorum, qui sibi ex suis jam ante mortui erant; in alienos enim rogos, antevertentes illos, qui eos exstruxerant, alii mortuum suum imponebant, igneque subjecto accendebant, alii vero, dum alterius cadaver arderet, suo cadavere, quod ipsi ferebant, superjecto, discedebant. Atque primum aliis etiam in rebus civitati majoris improbitatis initium hic morbus fuit. Facilius enim quisque audebat facere, quae prius occultabat, quin ex animi libidine patraret, quod repentinam rerum mutationem fieri viderent, quum homines quidem fortunati repente morerentur, illi vero, qui niliil ante possidebant, statim illorum bona haberent. Itaque bonis illis celeriter perfru-endum, operamque voluptatibus dandam censebant, quod pariter et corpora et bona momentanea esse existimarent. Et ad labores ultro tolerandos rei causa, quae visa erat honesta, nemo animo promptus erat, incertum existimans num priusquam ad illam pervenisset, interiret; sed quidquid jam voluptatem praebere aut quidquid undique ad eam comparandam lucrum esse videbatur, hoc etiam honestum, et utile judicatum esf. Deorum autem metus aut horni-num lex nulla arcebat; quippe illos quidem colere perinde i esse judicabant ac non colere, quod omnes pariter mori | viderent; delictorum vero nullus se tamdiu victurum spe- rabat, dum instituto judicio poenam daret, sed multo majo-rem hanc esse, quae jam decreta sibi impenderet, quae antequam ingrueret, par utique esse vita frui. Tali igitur malo Athenienses correpti graviter premebantur, quum et homines intra muros morerentur, et foris ager vastaretur. Dum autem hoc malo vexantur, quum alia, quae par erat, memoria repetebant, tum hoc etiam carmen, quod seniores olim cantari dicebant, Una Doriacum veniet cum peste duellum. Incidit igitur hominibus altercatio non pestem (λοιμόν) in isto carmine ab antiquis nominatam, sed famem (λιμόν); evicit autem in praesentia illud merito, pestilentiam significatam esse; homines enim ad mala, quae patiebantur, memoriam accommodabant. Si vero linquam aliud Doricum bellum post hoc incesserit, et famem esse contigerit, probabile est, puto, hoc modo eos canturos. Oraculum etiam Lacedaemoniis redditum ab illis, qui hoc noverant, memorabatur, quum ipsis oraculum consulentibus, bellum-ne movendum esset, Deus respondit, ipsos fore victores, si bellum totis viribus gererent, seque ipsis opem laturum dixit Quod igitur attinet ad oraculum, ea , quae fiebant, cum ipso convenire staluebant; quum autem Peloponnesii irrupissent, statim bic morbus grassari coepit. Et Peloponnesum quidem non invasit, ita quidem ut sit relatu dignum; depastus vero est Athenas praecipue, deinde ex aliis locis ea, quae maxima populi frequentia erant referta. Atque haec quidem sunt ea, quae in morbo evenerunt. Peloponnesii vero, postquam Atticae planitiem vastarunt, in agrum, qui maritimus appellatur, processerunt usque ad Laurium, ubi sunt argenti fodinae Atheniensibus. Ac primum quidem eam partem vastarunt, quae Peloponnesum spectat, deinde vero eam, quae ad Euboeam et Andrum vergit Pericles autem, qui tunc quoque dux erat, eandem sententiam habebat, quemadmodum et in superiora expeditione, non oportere Athenienses contra hostes exire; quum autem in planitie adhuc essent, antequam ad : oram maritimam venirent, centum navium classem Peloponneso bellum illaturus instruebat, et postquam omnia parata erant, solvit Ducebat autem in navibus quatuor millia gravis armatura» militum Atheniensium, et trecentos equites in aliis navibus, quae equis vehendis erant aptae, quae ex vetustis navigiis tunc primum factae erant; ad eandem autem expeditionem et Chii et Lesbii cum quin quaginta navibus proficiscebantur. Quum autem hic Atheniensium exercitus solvebat, Peloponnesios in Atticae ora maritima versantes reliquerunt. Quumque ad Epidaurum Peloponnesi urbem pervenissent, magnam agri partem vastarunt, et adorti urbem, in spem quidem ejus expugnandae venerunt, non tamen ros ipsis successit. Quum autem ab Epidauro solvissent, Troezenium et Ha-liensem et Hermionensem agrum vastarunt : haec autem omnia loca sunt in maritima Peloponnesi ora. Hioc vero solventes, ad Prasias, agri Laconici oppidum maritimum, pervenerunt, ejusque agrum vastarunt et ipsum oppidum ceperunt ac diripuerunt. His autem actis domum redierunt. Peloponnesios vero non amplius invenerunt in Attica versantes, sed domum reversos. Quamdiu autem Peloponnesii in Attica, et Athenienses in nayali expeditione.erant, morbus et militia; et domi Athenienses absumebat; quamobrem etiam rumor fuit, Peloponnesios morbi metu, quum ex transfugis eum in urbe grassari intellexissent et simul etiam sepelientes viderent , dtius inde discessisse. Hac autem expeditione in agro hostili diutissime sunt commorati, totumque vastarunt; nam quadraginta ferme dies in Attica manserunt. Eadem aestate Hagno Niciae et Cleopompus Cliniae filius, Periclis in praetura collegae, sumptis copiis, quibus ille usus erat, Chalcidensibus, qui sunt in Thracia, et Po-lidaeae adhuc obsessae bellum statim intulerunt. Quum autem venissent, machinas ei admovebant omnique ope expugnare conabantur. Sed neque urbis expugnatio, neque cetera pro apparatus magnitudine ipsis succedebant; nam morbus superveniens hic Athenienses graviter afQixit, absumens exercitura, adeo ut et priores Atheniensium milites morbum contraxerint ex contagio copiarum, quae cum Hagnone venerant, quamvis antea recte valerent. Phormio vero et ejus mille ac sexcenti milites apud Chalcidenses non amplius erant. Hagno igitur cum navibus Athenas rediit, ex quatuor millibus militum mille et quinquaginta morbo amissis intra dies ferme quadraginta; priores vero milites in loco remanentes Potidaeam obsidebant. Post secundam vero Peloponnesiorum irruptionem Athenienses, quum ager ipsorum iterum esset vastatus, et morbus simul et bellum ipsos premeret, sententiam mutaverant ; et Periclem culpabant, quod sibi persuasisset, ut bellum hoc susciperent, et quod propter ipsum in has calamitates incidissent; cum Lacedaemoniis vero compositionem facere cupiebant. Quumque legatos ad ipsos misissent, nihil impetrare potuerunt. Atque undique ad consilii inopiam redacti Periclem uigebant. Ille vero, quum ipsos praesentem rerum statum moleste ferre videret, omniaque facere, quae ipse exspeetabat, coacta concione (adhuc enim erat exercitus praetor), volebat iis fiduciam addere et ira ex animis sublata mitiores eos et metu vacuos reddere. Quamobrem in medium progressus hanc orationem habuit. « Et exspectanti mihi ira inme vestra accidit (intelligo enim eausas), et propterea concionem coegi, ut vos commonefacerem et vobiscum expostularem, si quid vos haud recte vel mihi succensetis, vel rebus adversis ceditis. Ego enim existimo, civitatem, cujus universus status manet erectus, majorem utilitatem privatis hominibus afferre, quam si singulorum civium felicitate privatim floreat, ipsa vero universa jaceat afflicta. Qui enim privatim rem feliciter gerit, si patria evertatur, ipse quoque nihilominus una cum eo perit; si vero in republica florente rem infeliciter gerit, longe faci-1 lius conservatur. Quandoquidem igitur respublica pri- vatorum quidem calamitates sustinere potest, privati vero illius non possunt, quomodo non convenit universos opem ei ferre? non autem iacere id, quod vos nunc facitis, qui domesticis jacturis attoniti, reipublicae salutem deseritis, simulque et me, qui vobis suasi, ut bellum hoc susciperetis, atque adeo vos ipsos, qui mihi assensi estis, accusatis. Atque mihi tali viro irascimini, qui me nulli secundum esse puto, aut in cognoscendis rebus, quas sunt faciendae, aut etiam in his explicandis, quique civitatis amans sum, et pecunia invictus. Nam qui novit, neque aperte dooet, perinde est, ac si nunquam cogitasset; et qui utrumque habet, sed reipublicae est inalivolus, is pariter non quicquam e re ipsius dicat; sed si hoc quoque adsit, pecunia autem vincatur, universa hanc unam ob rem venalia erunt. Quare si mihi vel mediocriter haec praeter ceteros adesse existimantes me auctorem in hoc bello suscipiendo secuti estis, nullo meo merito nunc injuriae quidem culpam sustineam. a Quibus enim, dum ceteris in rebus fortuna secunda utuntur, optio datur, magna est stultitia, si bellum gerant; sed si necesse erat, aut cedentes finitimis statim parere, aut periculis exantlatis servari, is, qui periculum subterfugit, majorem reprehensionem meretur, quam ille, qui Iioc fortiter sustinuit. Atque ego quidem idem sum, nec a sententia discedo. Vos vero sententiam mutatis, postquam vobis accidit, ut rebus quidem integris de bello vobis persuaderetur, calamitosis autem rebus poenitentia ducamini; meique consilii ratio propter animi v estri imbecillitatem non recta videatur, quia id quidem, quod molestiam affert, ab unoquoque vestrum jam percipitur, utilitatis vero abest adhuc sensus manifestus omnibus, et quia paulo major rerum conversio, eaque repente incidit, abjecto animo estis ad sustinenda ea, quae constituistis. Frangit enim spiritum repentinus et inexspectatus casus, et qui maxime praeter opinionem accidit; id quod quum ceteris in rebus, tum vero praecipue in hoc morbo vobis accidit. Tamen quum civitatem magnam incolatis, et in moribus ea non inferioribus sitis educati, decet etiam gravissimas calamitates excelsis animis sustinere, nec dignitatem obscurare (perinde enim homines damnare solent eum, qui per ignaviam deserit partam jam gloriam, et eum odisse, qui non debitam fastu affectat), sed deposito rerum privatarum dolore reipublicae salutem tuendam capessere. « Quod autem de belli labore timetis, ne nimius sit nec tamen ideo magis victoriam obtineamus, vobis et illa sufficiant, in quibus jam saepe alias demonstravi, ipsum non recte suspectum esse; declarabo tamen hoc quoque, quod mihi videmini neque vos ipsi unquam antehac cogitasse vobis adesse, de magnitudine reip. ad imperium augendum, neque ego in superioribus meis orationibus; et ne nunc quidem hac oratione utei-er, quae quandam jactationis speciem habet, nisi vos praeter rationem animis consternatos viderem. Existimatis enim vos sociis tantum imperare; ego vero pronuntio de duobus elementis in usum datis, terra et mari, alterum totum in vestra maxime potestate esse, et quoad nunc tenetis et si longius progredi voletis; nec ullus est vel rex, vel alia gens earum, quas nunc vivunt, quae vos cum prapsenti classis apparatu navigantes prohibere possit. Itaque non per aedificiorum et agri usum, quibus quasi magnis quibusdam rebus vos privatos putatis, potentiam hanc stare apparet; neque vos decet dolore potius rerum istarum tangi, quam hortulum eas et elegans aliquod divitiarum ludibrium prae potentia illa existimare, et id amissum vilipen-dere, atque intelligere, libertatem quidem, si eam fortiter retineamus et conservemus, haec facile recuperaturam, sed aliorum imperio si paruerimus, reliquas etiam fortunas, quas jam possidemus, ut fere fit, imminutum iri, et neutra in re nos debere a majoribus nostris degenerare; qui res istas non ab aliis acceptas, sed suis laboribus partas retinuerunt, et praeterea conservatas nobis tradiderunt (turpius autem est rebus, quas possidemus, privari, quam in quaerendo rem infeliciter gerere), sed adversus hostes ire non solum cum fidentia, sed etiam cum contemptione. Gloriatio enim etiam ex felici imperitia vel alicui ignavo innascitur, contemptio autem, si quis et consilio se adversariis superiorem esse confidit; id quod nobis adest. Et audaciam vel in aequali fortunae conditione firmiorem reddit prudentia, si subest elatus animus, et spei minus fidit, qua; vim suam in rebus angustis exserit, sed consilio ex iis, quae praesto sunt, ducto, cujus certior est providentia. « Decet vos dignitati, quam respublica propter imperium habet, qua vos omnes gloriamini, opem ferre et aut labores non subterfugere, aut ne honores quidem consectari; neque existimare, de una tantum re, de libertate aut servitute, certamen esse, sed et de imperio amittendo, et de periculo ob offensas in imperio contractas impendente. A quo ne discedere quidem vobis amplius licet, si quis forte vestrum in hoc quoque propter rerum praesentium terrorem negotia detrectando virum bonum agit; nam ut tyranni-dem hoc imperium jam tenetis, quod occupare quidem videtur injustum, deponere vero periculosum. Atque celerrime hujusmodi homines et si ceteris persuaserint, urbem perdant, et si forle inter se alicubi liberi civitatem incolant; otii enim studium, nisi*cum agendi studio sit conjunctum, servari non potest, neque id in civitate principatum obtinente utile est, sed in subdita, ad agendam tutam servitutem. « Vos vero neque ab hujusmodi civibus transversi agamini, neque mihi succensete cum quo vos et ipsi bellum gerendum censuistis, licet hostes bello illato fecerint ea, quas illos facturos esse verisimile erat, quia vos ipsis parere noluistis, accideritque praeter ea, quae exspectabamus, morbus hic, res profecto, quae una omnium spera superarit. Atque propter eam scio ex aliqua parte me in longe majora vestrum odia incurrisse, immerito, nisi etiam quum aliquid praeter vestram exspectationem feliciter gesseritis , mihi tribuetis. Atque ferre oportet mala, quae a numinibus accidunt, necessario, quae ab hostibus, fortiter; haec enim et antea in hujus civitatis more posita erant; nunc vero videte ne apud vos prohibeantur. Sciatis autem maximum nomen hanc urbem habere apud omnes mortales propterea, quod rebus adversis non cedat, plurimosque milites ac labores bello impenderit, eamque maxima potentia ad hoc usque tempus potitam esse, cujus apud posteros in aeternum , etiam si forte nunc damnum fiat (natura enim comparatum est, ut omnia decrescant), memoria relinquetur, quod Graeci plurimorum Graecorum imperium obtinuerimus, et gravissima bella, tum adversus universos, tum adversus singulos, sustinuerimus, urbemque rerum omnium copia instructissimam et frequmtissamam incoluerimus. Quanqnam haec is quidem, qui segnes est, vituperabit, sed qui est agendi studiosus, ipse quoque armuhhilar; si quis vero non possideat, invidebit. Ceterum ut invisi et graves in praesentia essent, omnibus contigit, quotquot alteri alteris imperare voluerunt; qui Tero maximarum rerum gratia suscipit invidiam, is quidem reele consulit. Odinm enim non diu durat, sed et praesens splendor et gloria in posteram perpetuo celebranda relinquitur. Vos igjtor et quod in reliquum tempus honestam faturam est, animo prospicientes, et quod in prapseoti non inhonestum est, praesenti animorum alacritate utrumqoe quaerite, neque ullum caduceatorem ad Lacedaemonios mittatis, neque significationem detis, vos praesentibus incommodis premi: nam qui in calamitatibus animo minimam afflictantur, et re ipsa plurimam resistunt, hi et civitatium et privatorum omnium sunt praestaotissimi. Talia Pericles dicens conabatur Atheniensium iram in se cooceptam mitigare, animosqae a praesentibus malis abducere. Ilii vero publice quidem ejus oratiooe flectebantur, nec legatos ad Lacedaemonios amplius minebant, et in bellum animis impensius incumbebant, sed privatim calamitates , quibus premebantur, aegre ferebant, plebs quidem , quod, tenuiores facultates habens, bellum ingressa, et tamen his ipsis privata esset, illi vero, qui opibus pollebant, quod egregia in agris praedia villasque magnifice aedificatas et sumptuosa supellectile instructas amisissent; sed quod omnium erat grav issimum, quod pro pace bellum haberent. Nec prius universi iram, quam in eum conceperant, deposuerunt, quam eum pecunia mulctarunt. Rursus tamen non multo post, id quod vulgus facere solet, belli ducem eum elegerunt, eique rerum omnium admiuislrationem commiserunt, quod quae in privatis rebus eos dolore afficiebant, eorum jam hebetior sensas erat, quae vero universae civitati opus erant, in iis illum plurimi faciendum judicabant. Quamdiu enim reipublicae praefuerat in pace, eam moderate regebat, atque constanter lutatas est, ejasque snb imperio ad maximam potentiam evecta est; et postquam bellum susceptum est, illum apparet etiam in hoc reipublicae vires praevidisse. Vixit autem postea duos annos et sex menses; et postquam obiit, magis etiam cognita est ejos in bello providentia. Hic enim dicebat victores evasuros, si quiesccreut, rebusque nauticis operam darent, neque novum imperium quaererent in hoc bello, neque rempublicam in discrimen vocarent; illi vero et Iure omnia contra egerunt, et alia, quae ad hoc bellum perlinere non videbantur, ob privatam ambitionem et privatos quaestus iti suam sociorumque perniciem administrarunt, quae si feliciter succedebant, honor et fructus ad privatos potius redibat , si vero infeliciter succedebant, reipublicae detrimentum in hoc bello aflereliant. Hujus autem rei haec erat causa, quod quum ille et dignitate et consilio polleret, et manifeste adversus divitiarum dona integerrimus esset, plebem in oflicio liberaliler continebat, nec magis regebatur ab ea, quam ipse regebat, propterea quod non malis artibus potentiam quaerendo ad multitudinis libidinem diceret, sed dignitatem luendo etiam ad ejus iram obloqueretur. Quoties igitur animadverteret eos in aliqua re intempestive per fastum audaces esse, dicendo iis incutiebat metum, et contra metuentes temere erigebat rursus ad fiduciam. Quare verbo quidem erat imperium populare, sed re ipsa penes primarium virum principatus erat. Qui vero eum sunt sequuti,quum potius inter se dignitate pares essent, et eorum singuli principem in republica locum aiTectarent, eo conversi sunt, ut ad populi libidines res transmitterent. Unde cum multa alia, ut in ampla civitate et principatum obtinente, peccata sunt, tum etiam expeditio in Siciliam facta [quae] non tam judicii error erat de iis, contra quos proficiscerentur, quam eorum culpa, qui, quum copias misissent, non cognoscebant, quae porro suis profectis conducerent, sed propter privatas simultates de populi principatu et res, quae militiae gerebantur, debiliores reddebant, et de rebus domesticis primum inter se turbis agitati sunt. Quamvis autem in Sicilia rem infeliciter gessissent, et cum alium apparatum, tum etiam majorem classis partem amisissent, et in ipsa urbe seditione jam laborarent, tamen tres annos sustinebant et priores hostes, et Siculos, qui se illis adjunxerant, et praeterea etiam sociorum plerosque, qui defecerant, et, qui postea hostis accesserat, Cyrum, regis Persarum filium, qui pecunias Peloponnesiis ad classem praebebat, nec prius cesserunt, quam ipsi mutuis discordiis collisi conciderunt. Tanta erant quae tunc Pericli adhuc superabant, et quorum ope ipse providebat se vel facili opera posse superiorem esse Peloponnesiis ipsis eo bello. Lacedaemonii vero eorum que socii, eadem aestate cum centum navibus profecti sunt in insulam Zacynthum, quae jacet e regione Elidis; sunt autem Zacynthii Achaeorum ex Peloponneso coloni, et Atheniensium erant socii. Vehebantur autem adversus illos Lacedaemoniorum mille gravis armaturae milites, et C nemus Spartanus, classis praefectus; exscensuque ex navibus in terram facto, magnam illius agri partem vastarunt. Cumque illi deditionem facere nollent, domum redierunt. Et eadem aestate jam extrema Aristeus Corinthius et Lacedaemoniorum legati Aneristus et Nicolaus et Strato-denius et Tegeates Timagoras et suo nomine Poliis Argivus , dum iter faciunt in Asiam ad Regem, si qua ratione ei persuadere possent, ut sibi pecuniam praeberet bellique societatem secura iniret, primum in Thraciam ad Sitalcem Teris filium venerunt, cupientes, si possent, ei persuadere, ut relicta Atheniensium societate Potidaeae auxilio proficisceretur, ubi erat Atheniensium exercitus urbem obsidens; ut-que ipsi, qua via instituerant, illo adjuvante iter facere possent trans Hellespontum ad Pharnacem Pharnabazi filium, qui eos ad Regem erat deducturus. Sed quum forte Atheniensium legati, Learchus Callimachi et Ameniadee Philemonis filius, apud Sitalcem tunc adessent, Sadoco Sitalcae filio, qui civis Atheniensis factus erat, persuadent, ut eos sibi traderet, ne, si ad Regem transiissent, civitati ipsius hac re nocerent. Ille vero his verbis adductus proficiscentes eos per Thraciam ad navigium, quo Hellespontum erant trajecturi , antequam id conscenderent, comprehendit, missis aliis quibusdam cum Learcho et Ameniade, illosque his tradi jussit; hi vero eos acceptos Athenas detulerant. Qui cum eo pervenissent, Athenienses veriti, ne Arieteus, si evasisset, in posterum plus etiam mali sibi (aceret, quia eum et antea rerum omnium, quae ad Potidaeam et in Thracia gestae erant, auctorem fuisse constabat, indemnatos et quaedam dicere volentes, omnes eodem die interfecerunt, et in profundas fossas dejecerunt, aequum esse censentes, eodem modo sibi prospicere, quo Lacedaemonii praeivissent, qui negotiatores Atheniensium et sociorum, quos ceperant in onerariis navibus circa Peloponnesum navigantes, interfecerant, et in profundas fossas dejecerant. Omnes enim hujus belli initio Lacedaemonii, quos in mari cepissent, ut hostes trucidabant , tam Atheniensium socios, quam eos, qui neutrorum partes sequebantur. Iisdem temporibus, extrema jam aestate, et Am* braciotac, quum ipsi, tum etiam multi barbari, quos ex suis sedibus exciverant, expeditionem fecerant adversus Argoe Amphilochicum, ceteramque Amphilochiam. Inimicitiae autem, quae ipsis cum Argivis intercedebant, hinc initium duxerunt. Argos Amphilochicum, et reliquam Amphilochiam condidit post bellum Trojanum domum reversus et parum contentus rerum statu, qui Argis erat, Amphilochus Amphiarai filius in sinu Ambracico, de eodem patriae suae nomine Argos appellans. Atque erat haec urbs omnium in Amphilochia sitarum maxima, et potentis-simoe habebat incolas. Sed mullis post saeculis calamitatibus afflicti Ambraciotas agro Amphilochico finitimos in civitatis societatem arcessiverunt, linguamque Graecam, quae nunc est in usu, tunc primum didicerunt ex Ambraciolis, qui iu eadem urbe cum ipsis sedes fixerant; at reliqui Amphilochi barbari sunt. Ambraciotae igitur progressu temporis Argivos uvbe pellunt ipsique retinent urbem. Amphilochi vero, quum hoc accidisset, dediderunt sese Acarnanibus , et utrique Athenienses in auxilium advocarunt, qui Phormionem ducem et triginta naves ipsis miserunt. Quum autem Phormio eo pervenisset, Argos per vim ceperunt, et Ambraciotas in servitutem abstraxerunt, urbemque Amphilochi et Acarnanes communiter incoluerunt. Postea vero societas inter Athenienses et Acarnanes primum est inita. Ambraciotae autem inimicitias cum Argivis primum propter servitutem sibi impositam susceperunt; postea vero in hoc bello hanc expeditionem fecerunt, exercitu ex suis militibus et Chaonibus et aliis quibusdam finitimis barbaris/collecto; et ad Argos profecti agrum quidem in sua potestate habebant, sed urbem aggressi quum expugnare non possent, domum redierunt, et alii ab aliis dirempti ad suam quique gentem reverterunt. Atque Iure quidem aestate ista snnt gesta. Insequente autem hieme Atheftienses naves miserunt viginti et Phormionem ducem circa Peloponnesum, qui ex belli sede, quam Naupacti habebat, proficiscens, diligenter observabat, ne quis Cerintho et ex sinu Crisaro ena- vigaret, neve eo intraret; alias autem sex in Cariam et Lyciam, et Melesandrum ducem, ut et pecunias ab istarum regionum incolis exigerent, neque permitterent, ut latrones Peloponnesii ex illis regionibus proficiscentes infestarent oneraria navigia ex Phaselide et Phoenice et ex illa continente proficiscentia. Melesander autem cum exercitu et Atheniensium navibus advectorum et sociorum in Lyciam progressus , proelio superatus occidit, et partem copiarum amisit. Eadem hieme Potidaeatse, quum diutius obsidionem tolerare non possent, et Peloponnesiorum irruptiones in Atticam factae nihilo magis Athenienses removerent, et res frumentaria defecisset, et alia multa praeterea pro necessario victu illic jam accidissent, quinetiam nonnulli mutuo se gu-slassent, ita demum in colloquium de deditione venerunt cum Atheniensium ducibus, quibus ea urbis obsidendae cura mandata erat, Xenophonte Euripidis et Hestiodoro Aristo-clidae et Phanomacho Callimachi filio. Illi vero conditiones oblatas acceperunt, tum quod exercitum in loco frigido magna incommoda ferre animadverterent, tum etiam quod respublica duo talentorum millia in illam obsidiooem jam impendisset. His igitur conditionibus deditionem fecerunt, ut ipsi exirent et liberi et uxores et milites auxiliarii cum privis tunicis, foeminae vero cum binis, cumque certa singuli ad viaticum pecunia. Atque hi quidem interposita fide publica egressi abierunt in agrum Chalcidicum, et quo quisque poterat; Athenienses vero ducibus crimini dederunt , quod populi injussu compositionem fecissent (existimabant enim illos urbe potiri potuisse,, quemadmodum vellent), et postea colonos ex se Potidaeam miserunt eamque incoluerunt. Atque haec quidem hac hieme sunt gesta, et secundus hujus belli annus finiebatur, quod Thucydides conscripsit. Insequente aestate Peloponnesii eorumque socii in Atticam quidem nullam irruptionem fecerunt, sed adversus Plataeam iverunt; dux autem erat Archidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex. Et castris positis agrum vastaturus erat; sed Plataeenses legatis statim ad ipsum missis hiec dixerunt: « Archidame et Lacedaemonii, neque juste neque ex dignitate vestra patrumque vestrorum facitis , qui agrum Plataeensem invaditis. Pausanias enim Cleombroti filius, Lacedaemonius, qui Graeciam Medorum dominatu liberavit, cum Graecis, qui prompti erant pugnae apud nos commissae idem periculum subire, quum victimas Jovi Liberatori in Plataeensi foro immolasset, omnesque socios convocasset, Plataeensibus et agrum et urbem reddebat, ut sua possidentes suis legibus viverent, et ne quis unquam injuste aut servitutis imponendae causa bellum ipsis inferret; alioqui socios, qui aderant, pro viribus vim ab ipsis propulsaturos. Haec igitur patres vestri propter virtutem et animi alacritatem, quam in illis periculis demonstravimus, nobis tribuerunt; vos vero contraria facitis; nam cum Thebanis, qui nobis sunt inimicissimi, huc advenitis, ut nos in servitutem redigatis. Deoe autem contestati, et eos, qui jurisjurandi testes tunc fuerant, et vestros patrius, et nostros indigenas, dicimus vobis, ne agrum Plataeensem fodatis, neve jusjurandum violetis, sed jure nostro nos vivere sjnatis, quemadmodum Pausanias justum esse statuit. » Talia quum Plataeenses dixissent, Archidamus illorum orationem excipiens, haec respondit. « ^qua est vestra oratio, Viri Plataeenses, si vernis facta respondeant. Quemadmodum enim Pausanias vobis praestitit, et vos ipsi vestro jure vivite et ceteros pro vestra virili parte in libertatem vindicate, quotquot eadem pericula tunc vobiscum subierunt, et ejusdem jurisjurandi participes fuerunt, et qui nunc Atheniensibus serviunt; et tantus hic apparatus tantumque bellum susceptum est de eorum celerorumque libertate. Cujus potissimum quidem est, ut vos quoque participes sitis, et sic jusjurandum et ipsi senetis; sin minus, ad quae ante etiam vos jam invitavimus, quiescite, res vestras possidentes, ac neutrorum partes sequimini, sed accipite utrosque amicitiae causa, neutros vero belli gratia. Atque haec quidem nobis sufficient. » Archidamus igitur haec dixit; Plataeensium vero legati bis auditis in urbem redierunt ; quumque rem ad populum rettulissent, Arcbidamo responderunt :« Nihil a se eorum, quae ab ipso petebantur, sine Atheniensibus fieri posse. Suos quippe liberos, et conjuges apud illos esse; seque toti etiam civitati timere, ne post ipsorum discessum, Athenienses venirent, et illa non concederent , aut etiam Thebani, propterea quod pacto comprehensi essent de utrisque recipiendis, suam urbem rursus occupare conarentur. » Ille vero eos bene sperare jubens , ad haec respondit:« Vos vero urbem et aedificia nobis Lacedaemoniis tradite, et fines agri demonstrate, et numerum vestrarum arborum, et quicquid aliud in numerum cadere potest; ipsi vero abite quocunque vultis, quamdiu bellum durarit. Ubi autem confectum fuerit, reddemus, quaecunque receperimus. Interea vero ut depositum servabimus, agrum colentes, et tributum pendentes, quod vobis suppetere possit. » Illi vero his auditis in urbem redierunt, cumque his de rebus cum multitudine consultassent, responderunt: « Se velle conditiones sibi ab eo oblatas cum Atheniensibus prius communicare; et si illis persuadere possent, se ad luee facienda paratos esse. » Interea vero petebant, ut inducias secum faceret, et ab agro vastando sibi temperaret. Ille vero inducias fecit tot dierum, intra quot verisimile videbatur, responsum Athenis afferri posse, et ab agro vastando sibi temperavit. Plataeenses vero legati ad Athenienses profecti, et agitato cum illis consilio, redierunt, haecque civitati retulerunt: « Neque in superiore tempore, viri Plataeenses, ex quo societatem inivimus, Athenienses dicunt se passos esse nobis injuriam fieri, neque nunc passuros, sed pro viribus opem laturos; vobisque mandant, per jusjurandum, quod vestri patres jurarunt, ne quid novi in societate moliamini. » Quum legati haec renuntiassent, Plataeenses decreverunt non deserere Athenienses, sed pati et agrum ante suos oculos vastari, si necesse esset, et perferre quicquid aljud contingere posset; nec quemquam amplius emittere, sed ex muris respondere, « se non posse facere ea, quae a Lacedaemoniis petantur. » Quum autem hoc responsum dedissent, tunc vero rex Archidamus primum Deos et heroes indigenas contestari coepit, his verbis : « Dii, quotquot agri Plataeensis praesides estis, et heroes, testes estote, neque omnino nos injuste, quum isti societatis jusjurandum prius violarint, in hunc agrum yenisse, in quo patres nostri post vota vobis nuncupata Medos superarunt, et quem Graecis benignum praebuistis, ut in eo dimicarent, nequenime, si quid faciamus, nos injuste facturos; nam quum, multas aequasque conditiones obtulerimus, nihil ab illis impetramus. Propitii autem estote, ut illi, qui maleficii principes exliterunt, coerceantur, ultio autem contingat iis, qui eam exigant, ut fas est. » His verbis deos obtestatus exercitum ad bellum gerendum paravit, ac primum quidem ipsos, ne quis amplius exiret, circumvallavit arboribus, quas ceciderant; deinde vero aggerem ad urbem aggerebant, illam propediem expugnatum iri sperantes, tanta militum manu in opere occupata. Itaque caesam e Cithaerone materiam aggeri utrinque adhibebant, ad storearum instar murorum loco admoventes, ne humus aggesta latius difflueret; in hunc autem aggerem ingerebant ligna et lapides et humum et si quid aliud injectum ad opus absolvendum facere videbatur. In hoc autem aggeris opere septuaginta dies cum totidem noctibus conjunctos continenter consumebant, ita inter se opus quietis gratia partiti, ut alii quidem materiam congererent, alii vero somnum et cibum caperent; et Lacedaemonii, qui peregrinis singularumcivitatiu m militibus praeerant, in re praesentes ad opus urgebant. Plataeenses vero aggerem extolli cernentes, quum murum ligneum composuissent suisque muris, qua agger excitabatur,.impoeuissent, alterum murum lateritium intra ligneum aedificarunt, materiam ex vicinis aedibus detrahentes. Lignis autem intemexis materiam colligabant, ne ia altum succrescens aedificium infirmum esset Habebat autem munimenta objecta , quibus protegeretur, coria et centones, ut et qui iti opere erant occupati, et ligna ipsa nullis igniferis missilibus peterentur et in tuto essent. Murus autem.in magnam altitudinem extollebatur, et agger non segnius ex. adverso contra ipsum surgebat. Et Plataeenses tale quiddam excogitant : interciso muro, qua agger ad.eum pertinebat, humum ex aggere in urbem importabant. At Peloponnesii hac re cognita, eranum in cratibus arundineis involventes, in aggeris partem humo subtracta divisam conjiciebant, ne, sicut humus, diffluens in urbem portaretur. Illi vero isto conatu exclusi, ab hoc quidem abstinuerunt, sed cuniculos ex urbe egerunt, eosque conjectura sub ipsum aggerem dirigentes, humum ad se rursus subducebant, diuque illos,qui foris erant, latebant, adeo ut illi humum etiam atque etiam aggerentes minus tamen opus absolverent, quod ipsorum agger deorsum subduceretur, et in partem, quae evacuabatur, semper subsi-deret. Sed veriti, ne sic quoque pauci multis resistere non possent, hoc quoque excogitarunt: magnum quidem aedificium, quod aggeri oppositum exstruebant, aedificare desierunt, sed in utroque ejus latere, initio ducto a muro humiliore, intus murum lunata forma urbem versus ducere craperunt, ut, si magnus caperetur, hic hostibus resisteret, eosque novum aggerem ad eiim rursus aggerere cogeret, et ulterius ad interiora procedentes duplicem laborem sustinere, et magis eo deduci, ubi ab utraque parte telorum ictibus paterent. Peloponnesii vero dum aggerem jaciunt, simul etiam machinas urbi admovebant, unam quidem, quae per aggerem admota magnam ingeniis illius aedificii partem conquassavit et Plataeenses perterrefecit, alias vero ab alia muri parte, quas Plataeenses laqueis circumjectis retorquebant, et trabes ingentes, quas ab utroque capite longis ferreis catenis suspenderant, ex binis antennis inclinatis ac supra murum prominentibus transversas sursum trahebant, et quoties machina aliquam muri partem petitura erat, trabem laxatis catenis atque e manu remissis demittebant, illa vero cum impetu delata, prominentem arietis partem refringebat. Postea vero Peloponnesii, quum machinae nihil proficerent, et adversus aggerem munitio erigeretur, existimantes praesentibus terroribus urbem capi non posse, se ad eam muro cingendam parabant. Prius tamen igne urbem temptare placuit, si possent coorto vento eam incendere, quod spatiosa non esset; nullum enim oppugnationis genus intemptatum praetermittebant, si forte sine sumptu et obsidione in suam potestatem rediglre possent. Comportantes igitur materiae fasciculos conjiciebant eos ex aggere primum quidem in eam partem*, quae erat inter murum et aggerem, et quum propter tantam hominum manum celeriter esset repleta, propter reliquum etiam urbis spacium, quantum de loco superiore plurimum occupare poterant, materiam congesserunt, eamquc injecto igne, cum sulphure et pice incenderunt. Tantaque flamma excitata est, quantam nullus unquam ad illud usque tempus manu quidem excitatam viderat. Nam in montibus quidem jam eilva arboribus vi ventorum inter se collisis sua sponte ignem flam-mamque ex hoc conceptam emisit. Hoc vero incendium et magnum exstitit, et minimum aberat, quin Plataeenses, quum cetera vitassent, absumeret; a multo enim intra spacio urbis accedere non licebat, et ventus si accessisset secundus ad flammam augendam, id quod adversarii sperabant, effugere non potuissent. Nunc vero hoc etiam accidisse fertur, ut magna vis aquae de coelo cum tonitruis effusa flammam restingueret, et ita periculo finem factum esse. Peloponnesii vero, cum hoc quoque conaln frustrati essent, quadam copiarum parte ibi relicta, [majore autem dimissa] muro urbem undique cingere coeperunt, ambitus spacio inter singulas civitates distributo. Fossa autem erat et interna et externa, ex qua lateres fecerunt. Et postquam totum opus absolutum erat sub Arcturi ortum,, praesidio ad dimidii muri custodiam relicto (nam alterum dimidium Boeoti custodiebant) cum exercitu redierunt ei digressi in suas quique urbes se receperunt. Plataeenses vero liberos et uxores et natu maximos et hominum nullius usus multitudinem jam ante Athenas eiportarant; ipsi vero, qui relicti erant, obsidebantur numero quadringenti, Athenienses autem octoginta, et mulieres centum et decem, quae panem faciebant. Tot erant universi, quum obsidionem tolerare coeperunt, nec ullus alius aut servus aut liber in urbe erat. Hujusmodi igitur fuit obsidio contra Plataeenses instituta. Eadem autem aestate, simul atque expeditio contra Plataeenses est suscepta, Athenienses cum duobus millibus ex ee ipsis militum gravis armaturae et ducentis equitibus bellum intulerunt Chalcidensibus, qui sunt in Thracia, et Bottiaeis, frumento jam maturo. His vero praeerat Xenophon Euripidis filius, cum duobus collegis. Quum autem ad Spartolum Botticam copias duxissent, frumentum corruperunt. Videbatur autem etiam urbs in deditionem ventura quorundam civium opera, qui hoc moliebantur. Sed quum ii, qui haec nolebant, Olynthum ante misissent, gravis armaturae milites venerunt, et reliquus exercitus ad urbis custodiam; qui quum Spartolo adversus hostem prodiissct, Athenienses proelium ad ipsam urbem commiserunt. Et Chalcidensium gravis armatura , et cum illis nonnulli auxiliarii milites ab Atheniensibus vincuntor et in urbem sese recipiunt; equitatus vero Chalcidensium ac levis armatura vincunt Atheniensium equitatum et levem armaturam; habebant autem aliquot non multos cetratos ex agro, qui Crusis appellatur. Quum autem finitum modo esset praelium, alia cetratorum manus Olyntlio subsidio venit. Tunc vero levis armaturae milites, qui Spartoli erant, quum hoc vidissent, tum recentium copiarum accessione magis confirmati, tum etiam quod antea victi non essent, cum Chalcidensium equitatu et subsidiariis Athenienses iterum invadunt; et hi se recipiunt ad duas cohortes, quas ad impedimenta reliquerant. Quoties autem Athenienses armis infestis eos petebant, illi recedebant; recedentibus vero instabant et tela conjiciebant. Et Chalcidensium equites adequitantes, qua commodum videretur, impressionem faciebant, et hi praecipue Athenienses perculsos in fugam verterunt, et longe sunt persecuti. Atque Athenienses quidem fuga Potidaeam se receperunt, posteaque, snorum cadaveribus fide publica interposita receptis, cum copiarum reliquiis Athenas reverterunt ; ex eorum autem numero quadringenti et triginta perierant, et duces omnes. Chalcidenses vero et Bottinei tropaeum statuerunt, susceptisque suorum cadaveribus in suas quique urbes discesserunt. Eadem aestate non multo post haec Ampraciotae et Chaones cupientes totam Acarnaniam subigere et ab Atheniensibus alienare Lacedaemoniis persuaserunt, ut classem ex sociis civitatibus pararent, et mille gravis armaturae milites in Acarnaniam mitterent; dicebant enim, illos, si cum navibus simul et peditatu secum venirent, quod Acarnanes, qui maritimam oram incolebant, copiis coactis opem suis ferre non possent, Acarnania facile potitos, Zacynthum etiam et Cephalleniam in suam potestatem redacturos , ut non amplius ita libera Atheniensibus circum Peloponnesum navigatio esset; quinetiam Naupacti capiendae spem esse. Lacedaemonii voro illorum verbis adducti Cnemum, qui classis praetor adhuc erat, et gravis armaturae milites cum paucis navibus e vestigio mittunt, nuntiis autem circummissis imperarunt sociis, ut classem' expedirent et primo quoque tempore Leucadem venirent. Corinthii autem potissimum Ampraciolis colonis suis studiose favebant; et Corinthiorum quidem classis et Sicyoniorum et oppidorum in illa regione sitorum instruebatur, Leucadiorum autem et Anactoriorum et Ampraciotaruni jam ante eo profecta ad Leucada mansit. Cneraus vero et mille gravis armaturae milites, quos secum ducebat, postquam mare trajecerunt clam Phormione, qui viginli navibus Atticis praeerat, quae circa Naupactum in praesidio erant, se confestim ad expeditionem itinere terrestri faciendam parare coeperunt. Lique praesto erant ex Graecis quidem Ampraciotae et Leucadii et Anactorii et mille Peloponnesii, quos ipse secum adduxerat, ex barbaris vero mille Cliaones, qui regio dominatu non regebantur, quibus praeerant annuum magistratum gerentes e principali familia Pltolyus et Nicanor; cum Chaonibus vero militabant et Thesproti, qui et ipsi dominatu regio non gubernabantur. Molossos vero ducebat et Atinlanas Saby-linthus, Tharypis regis adhuc pupilli tutelam gerens, et Parauaeos Oroedus rex. Mille etiam Orestae, permissu Antiochi, qui rex ipsorum erat, cum Parauaeis et Oroedo ad eandem militiam proficiscebantur. Miserat etiam Perdiccas clam Atheniensibus mille Macedonas, qui postea supervenerunt. Cum hoc exercitu Cnemus proficiscebatur non exspectata Corinthiorum classe; et per agrum Argivum iter facientes, Limnaeam pagum nullis cinctum muris diripuerunt. £t ad Stratum pervenerunt, maximam Acarnaniae urbem, existimantes, si hanc primam cepissent, cetera etiam haud aegre in suam potestatem ventura. Acarnanes vero, cum intellexissent et terra magnae copias irruptionem fecisse, et mari simul hostes cum classe venturos, copias non cogebant, ut suis laborantibus opem ferrent, sed sua quique custodiebant, et ad Phormionem mittebant, rogantes, ut auxilium sibi ferret. Ille vero respondit, se non posse, quod classis Corintho esset ventura, Naupactum praesidio nudatam relinquere. Peloponnesii vero eorumque socii, suas copias in tres acies partiti, ad urbem Stratiorum procedebant , ut castris prope illam positis, nisi verbis eos adducere possent, re ipsa muros temptarent. Atque accedebant ita, ut medium agmen tenerent Chaones, et ceteri barbari, ad dextram vero ipsorum essent Leucadii et Anactorii et qui cum his veniebant, ad laevam Cnemus et Peloponnesii et Ampraciotae; magno autem intervallo alii ab aliis distabant, quinetiam alicubi ne conspiciebant quidem inter se. Et Graeci quidem servatis ordinibus et caute procedebant, donec in opportuno loco castra posuerunt ; Chaones vero, qui suis ipsorum viribus confiderent et ab illius continentis incolis bellicosissimi esse judicarentur, neque castris locum capere sustinuerunt, et impetu cura ceteris barbaris lati, urbem vel ipso clamore se capturos, atque hoc facinus sibi tributum iri existimarunt. Stratii vero, cum cos adhuc accedentes vidissent, et I existimassent, si eos a celeris sejunctos superassent, Graecos non amplius pariter ad se accessuros, in locis urbi circumjectis insidias ante collocant, et postquam illi prope aderant, ex urbe pariter et ex insidiis prosilientes impressinuem faciunt. Atque timore perculsi, Chaones multi caeduntur, ceterique barbari, postquam eos cedentes animadverterunt, ne ipsi quidem amplius restiterunt sed in fugam se conjecerunt. Neutrum autem Graecorum agmen hanc pugnam sensit, propterea quod illi longius processissent, eosque Graeci ideo properare crederent , ut locum castris caperent. Sed quum effusa fuga barbari ferrentur, eos ad se recipiebant, castrisque junctis in loco per diem quiescebant, quum Stratii iis ad manus non venirent, quia ceterorum Acarnanum auxilia ad ipsos nondum convenerant, sed hostem fundis eminus lacesserent , et ad inopiam consilii compellerent; nec enim sine gravis armaturae militibus loco sese movere poterant. Acarnanes autem hoc pugnae genere excellere existimantur. Ubi vero nox advenit, Cnemus cum exercitu celeriter sese recipiens ad fluvium Anapum, octoginta stadiis a Strato distantem, postero die per inducias suorum cadavera recepit, cumque CEniadae per amicitiam se illi adjunxissent, ad eos concessit, antequam ceterorum Acarnanum auxilia in unum convenirent. Atque illinc omnee domum redierunt. Stratii vero tropaeum statuerunt prcclii cum barbaris commissi. Classis autem, quam Corintho et a ceteris sociis ex sinu Crisaeo ad Cnemum venire oportuerat, ne Acarnanes, qui maritimam oram incolebant, una in loca superiora auxilio proficiscerentur, non venit, Sed per illos ipsos dies prodii ad Stratum facti coacti sunt navalem pugnam committere cum Phormione et vfgxnti navibus Atheniensium, quae Naupacti in statione erant Phormio enim eos terram legentes extra sinum observabat, eo consilio , ut in aperto mari cos aggrederetur. Corinthii vero eorumque socii non ut ad navale proelium, sed potius ad terrestrem militiam parati in Acarnaniam navigabant, simul etiam non rati Athenienses, qui viginti tantum naves habebant , cum suis eeptem et quadraginta navibus pugnam committere ausuros. Veruntamen postquam eos infesta classe contra se navigantes vident, dum ipsi maritimam oram legunt, et postquam, dum e Patris Achaiae oppido ad oppositam continentem in Acarnaniam trayiciunt, animadverterunt Athenienses ab Chalcide et Eueno fluvio contra se tendentes, neque obscurum fuit, eos noctu in statione latuisse, ita demum in medio freto proelium committere coguntur. Duces autem et oppidatim omnium erant, qui se ad bellum parabant, Corinthiorum vero Machao et Isocrates et Agatharchidas. Ac Peloponnesii quidem aciem instruxerunt, facto suarum navium orbe quam maximo poterant, non permittentes, ut hostium naves per mediam suam classem transcurrerent, et proris quidem extra, puppibus vero intro versis; parvaque navigia, quae simul navigabant , intra orbem receperunt, et quinque naves celeritate praestantes, ut celeriter, si qua hostes irruerent, ipsae praesto, essent ad eruptionem in eos faciendam. Athenienses vero longa singularum navium acie instructa undique eos circumvehebantur et in angustum cogebant, striclim semper illorum naves praeternavigantes , et impressionis jamjam faciendae opinionem prae- bentes. Sed Phormio iis ante praeceperat, ne hostem prius aggrederentur, quam ipse signum dedisset. Sperabat enim hunc illorum ordinem in eodem statu non permansurum, ut in terra pedestris aciei, sed naves inter se concursuras , et parva navigia perturbationem allatura, et, si ventus ex. sinu spiraret, quem et operiens ille circumnavigabat, et qui sub auroram flare consueverat, ne momento quidem temporis eos persistere posse; atque existimabat impetum in sua potestate esse, quandocunque vellet, ob majorem suarum navium celeritatem, et tunc eum optime fieri. Ubi autem et ventus incedebat et naves jam in arctum redactae et vento et parris navigiis simul utrisque incumbentibus, turbabantur, et navis cum navi concurrebat, et contis inter se prohibebant, et ubi clamorem tollebant, quod mutuo sibi ab alteris caverent et convicia jactarent, eamque ob causam nihil exaudirent eorum, quae vel duces vel hortatores juberent, et ubi remos nescientes in maris agitati fluctibus attollere homines imperiti naves gubernatoribus minus obtemperantes praebebant , tum vero hoc in tempore suis dat signum; et Athenienses tacta impressione primum quidem unam ex praetoriis navibus deprimunt, deinde vero et alias omnes, quacunque transibant, corruperunt, et effecerunt, ut nemo ipsorum, propter perturbationem, ad resistendum se converteret, sed Patras versus et Dymen Achaiae fugerent. Athenienses vero illos persecuti, captisque duodecim navibus et recepta maxima parte hominum, qui in illis erant, ad Molycrium navigarunt, et tropaeum in promontorio Rhio statuerunt, navique Neptuno consecrata,Nau-pactum redierunt. Peloponnesii quoque cum reliquis navibus ex Dyme et Patris ad Cyllenen, Eleorum navale, confestim praetervecti pervenerunt. Huc etiam Cnemus ex Leucade, et naves Leucadiae, quas cum his antea conjungi oportuerat, post pugnam ad Stratum commissam, venerunt. Mittunt vero etiam Lacedaemonii Cnemo Timocratem et Brasidam et Lycophronem, quorum consilio io rebus nauticis uteretur, imperantes, ut alterum navale proelium melius pararet, nec a paucis navibus maris usu prohiberetur. Videbatur enim iis, praecipue quia tunc primum navalis proelii periculum fecerant, haec res admodum praeter rationem accidisse, neque tanto opina* bantur classem suam inferiorem esse, sed ignaviam quamdam existimabant incidisse, non reputantes, quantum ab ipsorum brevi in re nautica exercitatione distaret Atheniensium peritia longo usu confirmata. Quare cum indignatione illos mittebant. Qui quum ad Cnemum pervenissent, de communi consilio nuntiis circummissis, certum navium numerum singulis civilatibus imperabant, et quas jam habebant, ornabant, ut navale proelium commissuri. Mittit autem Phormio quoque Athenas qui apparatum eorum indicarent, et proelii navalis victoriam a se partam nunciarent, petiitque, ut quam plurimas naves primo quoque tempore ad se mitterent, quod quotidie proelii navalis committendi spes esset. Illi vero viginti naves ad eum mittunt; ci autem, qui eas adducebat, praeterea mandarunt, ut primum in Cretam navigaret. Nicias enim Cretensis Gortynius, qui erat ibi publicus eorum hospes, ipsis persuasit, ut in Cydoniam navigarent, dicens fore, ut eam, quae ipsis erat inimica, in eorum potestatem redigeret; agebat autem hoc propterea, quod Polichnitis, qui Cydonia- tis erant finitimi, gratificari cupiebat. Atque ille quidem navibus acceptis in Cretam abiit, et cum Polichnitis Cydoniatarum agrum vastabat ibique quum propter ventos , tum etiam propter navigandi difficultatem tempus non exiguum consumpsit. Peloponnesii vero, qui ad Cyllenen erant, interea dum Athenienses circa Cretam detinentur, ad navale proelium instructi, ad Panormum Achaicum navigarunt, ubi erant terrestres Peloponnesiorum copiae in unum coactae, ut ipsis auxilium ferrent. Ipse quoipie Phormio ad Rhium Molycricum ivit, et extra ipsum cum viginti navibus iisdem in statione fuit, quibus in praelio navali usus erat. Hoc) autem Rhium Atheniensibus erat amicum; alterum vero Rhium, quod est in Peloponneso, est e regione; maris autem intervallo stadiorum ferme septem alterum ab altero distat, et hoc est Crisaei sinus os. Peloponnesii igitur ad Rhium Achaicum, quod a Panormo non multum aberat, in quo erant pedestres eorum copiae, et ipsi, postquam et Athenienses conspexerunt, cum septem et septuaginta navibus appulsi castra posuerunt. Et per sex quidem septemve dies adversas stationes habebant, praelium navale meditantes ac praeparantes, eo consilio hi quidem, ne extra haec Rliia in latum mare eveherentur, superiorem cladem timentes, illi vero, ne in angustias intrarent, quia existimabant pro illis esse, si committeretur praelium in angustiis. Deinde Cnemus et Brasidas, ceterique Peloponnesiorum duces, quum praelium navale primo quoque tempore committere vellent, priusquam nova classis Athenis missa istis subsidio veniret, primum milites convocarunt, quumque multos eorum propter superiorem cladem territos et non promptos animo animadverterent, adhortati eos sunt et dixerunt talia : « Superior quidem navalis pugna, viri Peloponnesii , siquis vestrum jam ob eam de instante timet, non praebet justum argumentum, ut vos terreat; nam et apparatu fuit inferior, quemadmodum scitis, nec ad navale prcelium potius, quam ad terrestrem expeditionem navigabamus ; accidit etiam, ut a fortuna nobis non pauca adversarentur, et utique aliquid etiam rerum nauticarum imperitia nos tunc primum praelii navalis periculum facientes fefellit. Itaque non per nostram ignaviam stetit, ut superaremur, neque convenit animos, qui per vim superati non sunt, et qui rationes aliquas habent, quas adversariis objiciant, calamitatis eventu debilitari, sed existimare, usu venire, ut rebus quidem fortuitis homines fallantur, sed eosdem semper animis fortes recte haberi, neque merito eos, qui, quum fortitudo adsit, imperitiam exhibent, ignavos in aliqua re videri. Vos autem non tantum propter imperitiam estis inferiores, quantum propter audaciam superiores. Istorum vero scientia, quam maxime formidatis, si cum fortitudine sit conjuncta, memor etiam erit 111 periculis peragere ea, quae didicit; sed sine animi generositate nulla ars adversus pericula valet. Metus enim memoriam excutit, ars vero sine fortitudine nihil prodest. Ergo majori illorum experientiae majo-rem audaciam opponite, timori vero propter cladem orto il- lud, quod imparatos tunc vos offenderunt, Adest vobis autem insuper multitudo navium et quod praesentibus gravis armaturae militibus in regione socia navale proelium estis commissuri; plerumque vero victoria penes illos est, qui sunt et numero superiores et melius instructi. Quamobrem nihil prorsus reperimus, cur credibile sit nos offensuros. Et qusecunque ante peccavimus, nunc haec ipsa emendata disciplinam praebebunt. Fidenti igitur animo et gubernatores et nautae pro se quisque sequamini, locum non deserentes,quacunque imperatum fuerit. Superioribus vero ducibus nos non deterius impetus commoditatem parabimus; neque cuiquam occasionem praebebimus, ut sit ignavus. Quod si quis voluerit, is debitis poenis afficietur; fortes autem praemiis virtute dignis ornabuntur. » His igitur verbis duces Peloponnesiorum suis militibus animos addiderunt. Phormio vero, timens et ipse suorum militum formidinem, et animadvertens eos concilia inter se habentes classis hostilis multitudinem formidare , volebat illis convocatis animos addere, et in praesentia adhortari. Nam ante quidem illis semper dicebat, et ita animos illorum praeparabat, nullum esse tantum navium numerum, cujus, si contra ipsos veniret, impetus ipsis non esset sustinendus; et ipsi milites jampridem hanc opinionem animis conceperant, ut, quia Athenienses essent, cum nulla quantumvis ingenii Peloponnesiorum classe pugnam detrectarent. Tunc vero cernens eos, propter praesentiam hostis, qui erat in ipsorum conspectu, animo debilitatos, eos commonefacere voluit, ut fidentem animum haberent, et convocatis Atheniensibus hanc orationem habuit : « Quum vos animadvertam, viri milites, lio slium multitudinem pertimescere, convocavi, quia non censeo extimescenda quae minime sunt horrenda. Hi enim primum quidem, quod a nobis ante victi sunt ipsique se nobis non opinantur pares, bunc navium numerum, nec aequalem compararunt. Deinde, quo potissimum freti contra nos tendunt, quasi fortitudo ad ipsos solos pertineat, nullam aliam ob causam audaces sunt, nisi quod ob pugnae pedestris peritiam pleraque feliciter gerant, et eam sibi putant etiam in rebus nauticis idem pnestaturam. Sed hoc merito nostrum potius commodum nunc erit, quando et horum est iu illo genere, quoniam animi quidem praestantia nequaquam excellunt, et hoc utrique, qpod in aliqua re majorem peritiam habemus, sumus audaciores. Praeterea Lacedaemonii, qui sociis praesunt, suae gloriae causa plerosque in hoc periculum invitos adducunt; non enim temptassent, postquam longe inferiores discesserunt, rursus navale proelium committere. Illorum igitur audaciam ne formidetis. Multo enim vos majorem illis terrorem atque certiorem incutitis, tum quia eos jam ante vicistis, tura eliam quia putant vos contra se non staturos, nisi facinus aliquod maxime memorabile facere decreveritis. Nam adversarii, qui numero sunt superiores, ut isti, viribus magis quam consilio freti hostem invadunt; qui vero sunt copiis longe inferiores, et qui simul non coguntur, magnam quandam animi firmitatem habentes adversus hostem ire audent. Quae quum isti considerent, magis nos formidant ob id, quod praeter rationem facimus, quam ob justum apparatum. Multi autem exercitus jam a minoribus , propter imperiliaui, nonnulli etiam propter ignaviam jam profligati sunt, a quo utroque vitio nos nunc alieni sumus. Proelium vero in sinu mea sponte non committam, nec in cum navigabo. Video enim angustias non conducere paucis navibus peritis et agilioribus adversus multas naves imperitas. Nec enim quisquam invehi possit ad impressionem rostro faciendam ita ut oportet, nisi e longinquo hostes in conspectu habeat, neque, si prematur, commode se subducere queat. Neque per mediam classem percurrendi, aut recurrendi, facultas uHa datur, quae navium agiliorum sunt opera, sed pro navali proelio pedestre fieri necesse fuerit, et in hoc major navium numerus meliore conditione pugnat. Sed harum igitur rerum curam ego pro virili parte provide geram. Vos vero ordinem servantes et apud naves remanentes acriter attendite ad imperata, praesertim quum hostium stationes non longe absint, et in ipso proelio militarem disciplinam et silentium plurimi facite; haec enim quum alibi plerumque in rebus bellicis , tum vero praecipue in pugna navali conducunt; istosque ut dignum est rebus ante gestis propulsate. Magnum autem certamen vobis, aut omnem maritimae potentiae spem Peloponnesiis eripere, aut propiorem de mari metum Atheniensibus admovere. Illud etiam vobis in memoriam revoco, plurimos eorum a vobis jam superatos esse; virorum vero, qui semel victi sunt, animi eadem pericula pari audacia subire non solent.» Hujusmodi verbis et ipse Phormio suos adhortabatur. Peloponnesii vero, postquam Athenienses non procedebant contra ipsos in sinum et angustias, quum eos invitos in sinum producere vellent, statim primo diluculo instructa classe in ordines, quorum singuli quaternas naves habebant, portu solventes, secundum suam terram introrsum sinum versus navigare coeperunt, dextro cornu proce-dente, sicut etiam in statione erant. In hoc autem cornu viginti naves maximae celeritatis constituerunt, ut, si forte Phormio, ratus eos Naupactum versus tendere, ipse quoque opem laturus hac praeternavigaret, Athenienses paratam suarum navium impressionem extra suum cornu praetervehendo vitare non possent, sed hae naves eos intercluderent. Ille vero, id quod illi exspectabant, metuens oppido praesidiis nudato, postquam vidit eos navigantes, invitus, et festinanter militibus in naves impositis oram maritimam legebat; et simul etiam Messeniorum peditatus oram maritimam secutus aderat, ut suis opem ferret. Peloponnesii vero, quum eos singulis navibus longo agmine praeter navigare et jam intra sinum et prope terram esse vidissent, id quod maxime cupiebant, uno omnibus signo repente dato naves convertentes, proris adversis in Athenienses ferri coeperunt, quanta maxima celeritate quisque poterat, omnesque naves se intercepturos sperabant. At illarum undecim quidem quae praecedebant, Peloponnesiorum coriiu et conversionem vitantes, in apertum mare fugerunt; sed reliquas assecuti sunt, et fugientes ad terram compulerunt, et corruperunt, militesque Atheniensium, quotquot ex illis non enataverunt, interfecerunt. Et nonnullas harum navium ex suis religantes vacuas trahebant; unam vero cum ipsis viris ceperunt; nonnullas etiam Messenii, subsidium ferentes, et cum ipsis armis in mare ingressi, conscenderunt, et ea earum fabulatis pugnantes, hostibus, qui eas jam trahebant, eripuerunt. Hac igitur parte Peloponnesii victores erant, et Atticas naves corruperunt; viginti autem eorum naves, quae in dextro cornu collocatae luerant, undecim Atheniensium naves persequebantur, quae navium conversionem vitantes in apertum mare fugerant. Et illae Naupactum fuga se recipientes, praeter unam, hostem praevertunt, quumque ad Apollinis fanum appulissent, proris contra hostes versis sese ad vim propulsandam accingebant, si illi ad terram contra se venirent. Illi vero quum paulo post advenissent, inter navigandum paeana canebant tamquam victores, et unam Atheniensium navem, quae reliqua erat, una Leucadia navis, ceteras longe antecedens, insequebatur. Forte autem navis oneraria aliquantum procul a portu stabat ad ancoras, circa quam Attica navis occasione praecepta in mediam Leucadiam persequentem incurrit, eamque demergit. Peloponnesiis autem quum haec res ex improviso et praeter omnem exspectationem accidisset, metus incessit; et simul, quia non servatis ordinibus hostem persequebantur, quod jam victores essent, nonnullae naves demissis remis navigationis cursum inhibuerant , rem non commodam facientes in tanta hostilis stationis propinquitate, propterea quod majorem navium numerum opperiri volebant; aliae vero etiam propter lori imperitiam in brevia impegerant. Athenienses autem, quum haec fieri vidissent, au dacia subiit, signoque simul omnibus dato et clamore sublato in eos impressionem fecerunt. IUi vero, quum propter superiora peccata, tum etiam propter praesentem rerum omnium confusionem, paulisper quidem hostium impetum sustinuerunt, deinde vero terga dantes Panormum redierunt , unde solverant Athenienses vero eos insecuti ceperunt sex naves, quae maxime propinquae erant, et suas recuperarunt, quas illi ad terram primum corruptas religaverant; hominum autem alios quidem interfecerunt, alios vero etiam vivos ceperunt. In Leucadia vero navi, quse circa onerariam est depressa, Timocrates Lacedaemonius vehebatur, et quum navis perderetur, gladio se transegit, et in Naupactiorura portum est delatus. Athenienses autem reversi tropaeum ibi statuerunt, unde profecti vicerunt; et cadavera naviumque fractarum tabulas, quae ad ipsorum oram delatae erant, susceperunt, hostibusque sua, interposita fide publica, reddiderunt. Statuerunt autem Peloponnesii quoque tropaeum tanquam victores, ob naves fugatas, quas ad terram corruperant; et navem, quam ceperant, in Achaico Rhio juxta tropaeum deo consecrarunt. Postea vero veriti, ne auxilia ab Atheniensibus missa supervenirent , noctu in Crisaeum sinum Corinthumque omnes praeter Leucadios vela fecerunt. Et Athenienses ex Creta venientes cum viginti navibus, quas ante pugnam Phormioni adesse oportuerat, non multum post navium discessum Naupactum appellunt. Atque haec aestas finiebatur. Prius tamen quam classis, quae ad Corinthum et in Crisaeum sinum recesserat, domum dimitterent» Cnemus et Brasidas et ceteri Peloponnesiorum doces in-eunte hieme volebant, a Megarensibus hoc edocti, Piraeeum Atheniensium portum temptare; erat autem neque custodi tus neque clausus, ut par erat, quum Athenienses classe longe superiores essent Placebat autem ut singuli naut» cum singulis remis et singulis pulvinis, quos sibi remigantibus substernerent, et cum singulis strupis Corintho pedibus irent ad mare, quod Athenas spectat, atque illinc Megara quam celerrime profecti, deductis ex Nisaea, illorum navali, quadraginta navibus, quae illic erant, confestim in Piraeeum navigarent; nec enim in eo ulla classis erat, quae pro portu excubias ageret, nec ulla prorsus erat suspicio, ne quando hostes repente sic infesta classe eo venturi essent; quippe neque aperte hoc ausuros per otium, neque, si in animum inducerent, se non praesensuros. Postquam autem hoc ipsis placitum est, statim etiam discedebant, quumque noctu advenissent, et naves ex Nise* deduxissent, in Piraeeum quidem non amplius navigabant, quemadmodum in animo habebant, periculum formidantes, (quanquam quidam etiam ventus eos impedivisse fertur), sed ad Salaminis promontorium, quod Megara spectat; ibi autem erat propugnaculum triumque navium praesidium, ne quid Megarensibus importaretur, neve quid exportaretur. Hoc propugnaculum adorti sunt et triremes vacuas deduxerunt et ceteram Salaminem ex improviso aggressi diripiebant. Sed Athenas versus ignes, quibus hostium adventus significabatur, sublati sunt et pavor incessit, quo-nullus in eo bello mqjor exstitit. Nam qui in urbe erant, hostes in Piraeeum jam ingressos putabant, qui vero in Piraeeo erant, et Salaminem jam captam et hostes tantum non contra se venturos existimabant; quod profecto si illi tergiversari noluissent, facile accidisset, neque ventus eos pro hibuisset Athenienses vero simul ac dies illuxit, excita omni civitate in Piraeeum auxilio congressi naves deducebant et quum eas festinanter et magno cum tumultu conscendissent , navibus quidem Salaminem petebant, peditatum vero in Piraeeo relinquebant, ut ei esset praesidio. Peloponnesii autem, postquam eos subsidio venire senserunt, magnam Salaminis partem excursionibus populati, captis hominibus praedaqhe et tribus illis navibus ex propugnaculo Budoro, celeriter in Nisaeam se recipiebant; nonnihil enim et ipsae naves, quae post longum temporis intervallum in mare deductae erant, nec aquarum vim ferre poterant, eos terrebant. Quum autem Megara pervenissent, Corinthum itinere pedestri redierunt. Athenienses vero, quum eos ad Salaminem non amplius nacti essent, et ipsi discesserunt, atque ab eo tempore Piraeeum jam accuratius in posterum custodire coeperunt et portuum claustris et reliqua cautione.