« Vos vero neque ab hujusmodi civibus transversi agamini, neque mihi succensete cum quo vos et ipsi bellum gerendum censuistis, licet hostes bello illato fecerint ea, quas illos facturos esse verisimile erat, quia vos ipsis parere noluistis, accideritque praeter ea, quae exspectabamus, morbus hic, res profecto, quae una omnium spera superarit. Atque propter eam scio ex aliqua parte me in longe majora vestrum odia incurrisse, immerito, nisi etiam quum aliquid praeter vestram exspectationem feliciter gesseritis , mihi tribuetis. Atque ferre oportet mala, quae a numinibus accidunt, necessario, quae ab hostibus, fortiter; haec enim et antea in hujus civitatis more posita erant; nunc vero videte ne apud vos prohibeantur. Sciatis autem maximum nomen hanc urbem habere apud omnes mortales propterea, quod rebus adversis non cedat, plurimosque milites ac labores bello impenderit, eamque maxima potentia ad hoc usque tempus potitam esse, cujus apud posteros in aeternum , etiam si forte nunc damnum fiat (natura enim comparatum est, ut omnia decrescant), memoria relinquetur, quod Graeci plurimorum Graecorum imperium obtinuerimus, et gravissima bella, tum adversus universos, tum adversus singulos, sustinuerimus, urbemque rerum omnium copia instructissimam et frequmtissamam incoluerimus. Quanqnam haec is quidem, qui segnes est, vituperabit, sed qui est agendi studiosus, ipse quoque armuhhilar; si quis vero non possideat, invidebit. Ceterum ut invisi et graves in praesentia essent, omnibus contigit, quotquot alteri alteris imperare voluerunt; qui Tero maximarum rerum gratia suscipit invidiam, is quidem reele consulit. Odinm enim non diu durat, sed et praesens splendor et gloria in posteram perpetuo celebranda relinquitur. Vos igjtor et quod in reliquum tempus honestam faturam est, animo prospicientes, et quod in prapseoti non inhonestum est, praesenti animorum alacritate utrumqoe quaerite, neque ullum caduceatorem ad Lacedaemonios mittatis, neque significationem detis, vos praesentibus incommodis premi: nam qui in calamitatibus animo minimam afflictantur, et re ipsa plurimam resistunt, hi et civitatium et privatorum omnium sunt praestaotissimi. Talia Pericles dicens conabatur Atheniensium iram in se cooceptam mitigare, animosqae a praesentibus malis abducere. Ilii vero publice quidem ejus oratiooe flectebantur, nec legatos ad Lacedaemonios amplius minebant, et in bellum animis impensius incumbebant, sed privatim calamitates , quibus premebantur, aegre ferebant, plebs quidem , quod, tenuiores facultates habens, bellum ingressa, et tamen his ipsis privata esset, illi vero, qui opibus pollebant, quod egregia in agris praedia villasque magnifice aedificatas et sumptuosa supellectile instructas amisissent; sed quod omnium erat grav issimum, quod pro pace bellum haberent. Nec prius universi iram, quam in eum conceperant, deposuerunt, quam eum pecunia mulctarunt. Rursus tamen non multo post, id quod vulgus facere solet, belli ducem eum elegerunt, eique rerum omnium admiuislrationem commiserunt, quod quae in privatis rebus eos dolore afficiebant, eorum jam hebetior sensas erat, quae vero universae civitati opus erant, in iis illum plurimi faciendum judicabant. Quamdiu enim reipublicae praefuerat in pace, eam moderate regebat, atque constanter lutatas est, ejasque snb imperio ad maximam potentiam evecta est; et postquam bellum susceptum est, illum apparet etiam in hoc reipublicae vires praevidisse. Vixit autem postea duos annos et sex menses; et postquam obiit, magis etiam cognita est ejos in bello providentia. Hic enim dicebat victores evasuros, si quiesccreut, rebusque nauticis operam darent, neque novum imperium quaererent in hoc bello, neque rempublicam in discrimen vocarent; illi vero et Iure omnia contra egerunt, et alia, quae ad hoc bellum perlinere non videbantur, ob privatam ambitionem et privatos quaestus iti suam sociorumque perniciem administrarunt, quae si feliciter succedebant, honor et fructus ad privatos potius redibat , si vero infeliciter succedebant, reipublicae detrimentum in hoc bello aflereliant. Hujus autem rei haec erat causa, quod quum ille et dignitate et consilio polleret, et manifeste adversus divitiarum dona integerrimus esset, plebem in oflicio liberaliler continebat, nec magis regebatur ab ea, quam ipse regebat, propterea quod non malis artibus potentiam quaerendo ad multitudinis libidinem diceret, sed dignitatem luendo etiam ad ejus iram obloqueretur. Quoties igitur animadverteret eos in aliqua re intempestive per fastum audaces esse, dicendo iis incutiebat metum, et contra metuentes temere erigebat rursus ad fiduciam. Quare verbo quidem erat imperium populare, sed re ipsa penes primarium virum principatus erat. Qui vero eum sunt sequuti,quum potius inter se dignitate pares essent, et eorum singuli principem in republica locum aiTectarent, eo conversi sunt, ut ad populi libidines res transmitterent. Unde cum multa alia, ut in ampla civitate et principatum obtinente, peccata sunt, tum etiam expeditio in Siciliam facta [quae] non tam judicii error erat de iis, contra quos proficiscerentur, quam eorum culpa, qui, quum copias misissent, non cognoscebant, quae porro suis profectis conducerent, sed propter privatas simultates de populi principatu et res, quae militiae gerebantur, debiliores reddebant, et de rebus domesticis primum inter se turbis agitati sunt. Quamvis autem in Sicilia rem infeliciter gessissent, et cum alium apparatum, tum etiam majorem classis partem amisissent, et in ipsa urbe seditione jam laborarent, tamen tres annos sustinebant et priores hostes, et Siculos, qui se illis adjunxerant, et praeterea etiam sociorum plerosque, qui defecerant, et, qui postea hostis accesserat, Cyrum, regis Persarum filium, qui pecunias Peloponnesiis ad classem praebebat, nec prius cesserunt, quam ipsi mutuis discordiis collisi conciderunt. Tanta erant quae tunc Pericli adhuc superabant, et quorum ope ipse providebat se vel facili opera posse superiorem esse Peloponnesiis ipsis eo bello. Lacedaemonii vero eorum que socii, eadem aestate cum centum navibus profecti sunt in insulam Zacynthum, quae jacet e regione Elidis; sunt autem Zacynthii Achaeorum ex Peloponneso coloni, et Atheniensium erant socii. Vehebantur autem adversus illos Lacedaemoniorum mille gravis armaturae milites, et C nemus Spartanus, classis praefectus; exscensuque ex navibus in terram facto, magnam illius agri partem vastarunt. Cumque illi deditionem facere nollent, domum redierunt. Et eadem aestate jam extrema Aristeus Corinthius et Lacedaemoniorum legati Aneristus et Nicolaus et Strato-denius et Tegeates Timagoras et suo nomine Poliis Argivus , dum iter faciunt in Asiam ad Regem, si qua ratione ei persuadere possent, ut sibi pecuniam praeberet bellique societatem secura iniret, primum in Thraciam ad Sitalcem Teris filium venerunt, cupientes, si possent, ei persuadere, ut relicta Atheniensium societate Potidaeae auxilio proficisceretur, ubi erat Atheniensium exercitus urbem obsidens; ut-que ipsi, qua via instituerant, illo adjuvante iter facere possent trans Hellespontum ad Pharnacem Pharnabazi filium, qui eos ad Regem erat deducturus. Sed quum forte Atheniensium legati, Learchus Callimachi et Ameniadee Philemonis filius, apud Sitalcem tunc adessent, Sadoco Sitalcae filio, qui civis Atheniensis factus erat, persuadent, ut eos sibi traderet, ne, si ad Regem transiissent, civitati ipsius hac re nocerent. Ille vero his verbis adductus proficiscentes eos per Thraciam ad navigium, quo Hellespontum erant trajecturi , antequam id conscenderent, comprehendit, missis aliis quibusdam cum Learcho et Ameniade, illosque his tradi jussit; hi vero eos acceptos Athenas detulerant. Qui cum eo pervenissent, Athenienses veriti, ne Arieteus, si evasisset, in posterum plus etiam mali sibi (aceret, quia eum et antea rerum omnium, quae ad Potidaeam et in Thracia gestae erant, auctorem fuisse constabat, indemnatos et quaedam dicere volentes, omnes eodem die interfecerunt, et in profundas fossas dejecerunt, aequum esse censentes, eodem modo sibi prospicere, quo Lacedaemonii praeivissent, qui negotiatores Atheniensium et sociorum, quos ceperant in onerariis navibus circa Peloponnesum navigantes, interfecerant, et in profundas fossas dejecerant. Omnes enim hujus belli initio Lacedaemonii, quos in mari cepissent, ut hostes trucidabant , tam Atheniensium socios, quam eos, qui neutrorum partes sequebantur. Iisdem temporibus, extrema jam aestate, et Am* braciotac, quum ipsi, tum etiam multi barbari, quos ex suis sedibus exciverant, expeditionem fecerant adversus Argoe Amphilochicum, ceteramque Amphilochiam. Inimicitiae autem, quae ipsis cum Argivis intercedebant, hinc initium duxerunt. Argos Amphilochicum, et reliquam Amphilochiam condidit post bellum Trojanum domum reversus et parum contentus rerum statu, qui Argis erat, Amphilochus Amphiarai filius in sinu Ambracico, de eodem patriae suae nomine Argos appellans. Atque erat haec urbs omnium in Amphilochia sitarum maxima, et potentis-simoe habebat incolas. Sed mullis post saeculis calamitatibus afflicti Ambraciotas agro Amphilochico finitimos in civitatis societatem arcessiverunt, linguamque Graecam, quae nunc est in usu, tunc primum didicerunt ex Ambraciolis, qui iu eadem urbe cum ipsis sedes fixerant; at reliqui Amphilochi barbari sunt. Ambraciotae igitur progressu temporis Argivos uvbe pellunt ipsique retinent urbem. Amphilochi vero, quum hoc accidisset, dediderunt sese Acarnanibus , et utrique Athenienses in auxilium advocarunt, qui Phormionem ducem et triginta naves ipsis miserunt. Quum autem Phormio eo pervenisset, Argos per vim ceperunt, et Ambraciotas in servitutem abstraxerunt, urbemque Amphilochi et Acarnanes communiter incoluerunt. Postea vero societas inter Athenienses et Acarnanes primum est inita. Ambraciotae autem inimicitias cum Argivis primum propter servitutem sibi impositam susceperunt; postea vero in hoc bello hanc expeditionem fecerunt, exercitu ex suis militibus et Chaonibus et aliis quibusdam finitimis barbaris/collecto; et ad Argos profecti agrum quidem in sua potestate habebant, sed urbem aggressi quum expugnare non possent, domum redierunt, et alii ab aliis dirempti ad suam quique gentem reverterunt. Atque Iure quidem aestate ista snnt gesta. Insequente autem hieme Atheftienses naves miserunt viginti et Phormionem ducem circa Peloponnesum, qui ex belli sede, quam Naupacti habebat, proficiscens, diligenter observabat, ne quis Cerintho et ex sinu Crisaro ena- vigaret, neve eo intraret; alias autem sex in Cariam et Lyciam, et Melesandrum ducem, ut et pecunias ab istarum regionum incolis exigerent, neque permitterent, ut latrones Peloponnesii ex illis regionibus proficiscentes infestarent oneraria navigia ex Phaselide et Phoenice et ex illa continente proficiscentia. Melesander autem cum exercitu et Atheniensium navibus advectorum et sociorum in Lyciam progressus , proelio superatus occidit, et partem copiarum amisit. Eadem hieme Potidaeatse, quum diutius obsidionem tolerare non possent, et Peloponnesiorum irruptiones in Atticam factae nihilo magis Athenienses removerent, et res frumentaria defecisset, et alia multa praeterea pro necessario victu illic jam accidissent, quinetiam nonnulli mutuo se gu-slassent, ita demum in colloquium de deditione venerunt cum Atheniensium ducibus, quibus ea urbis obsidendae cura mandata erat, Xenophonte Euripidis et Hestiodoro Aristo-clidae et Phanomacho Callimachi filio. Illi vero conditiones oblatas acceperunt, tum quod exercitum in loco frigido magna incommoda ferre animadverterent, tum etiam quod respublica duo talentorum millia in illam obsidiooem jam impendisset. His igitur conditionibus deditionem fecerunt, ut ipsi exirent et liberi et uxores et milites auxiliarii cum privis tunicis, foeminae vero cum binis, cumque certa singuli ad viaticum pecunia. Atque hi quidem interposita fide publica egressi abierunt in agrum Chalcidicum, et quo quisque poterat; Athenienses vero ducibus crimini dederunt , quod populi injussu compositionem fecissent (existimabant enim illos urbe potiri potuisse,, quemadmodum vellent), et postea colonos ex se Potidaeam miserunt eamque incoluerunt. Atque haec quidem hac hieme sunt gesta, et secundus hujus belli annus finiebatur, quod Thucydides conscripsit. Insequente aestate Peloponnesii eorumque socii in Atticam quidem nullam irruptionem fecerunt, sed adversus Plataeam iverunt; dux autem erat Archidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex. Et castris positis agrum vastaturus erat; sed Plataeenses legatis statim ad ipsum missis hiec dixerunt: « Archidame et Lacedaemonii, neque juste neque ex dignitate vestra patrumque vestrorum facitis , qui agrum Plataeensem invaditis. Pausanias enim Cleombroti filius, Lacedaemonius, qui Graeciam Medorum dominatu liberavit, cum Graecis, qui prompti erant pugnae apud nos commissae idem periculum subire, quum victimas Jovi Liberatori in Plataeensi foro immolasset, omnesque socios convocasset, Plataeensibus et agrum et urbem reddebat, ut sua possidentes suis legibus viverent, et ne quis unquam injuste aut servitutis imponendae causa bellum ipsis inferret; alioqui socios, qui aderant, pro viribus vim ab ipsis propulsaturos. Haec igitur patres vestri propter virtutem et animi alacritatem, quam in illis periculis demonstravimus, nobis tribuerunt; vos vero contraria facitis; nam cum Thebanis, qui nobis sunt inimicissimi, huc advenitis, ut nos in servitutem redigatis. Deoe autem contestati, et eos, qui jurisjurandi testes tunc fuerant, et vestros patrius, et nostros indigenas, dicimus vobis, ne agrum Plataeensem fodatis, neve jusjurandum violetis, sed jure nostro nos vivere sjnatis, quemadmodum Pausanias justum esse statuit. » Talia quum Plataeenses dixissent, Archidamus illorum orationem excipiens, haec respondit. « ^qua est vestra oratio, Viri Plataeenses, si vernis facta respondeant. Quemadmodum enim Pausanias vobis praestitit, et vos ipsi vestro jure vivite et ceteros pro vestra virili parte in libertatem vindicate, quotquot eadem pericula tunc vobiscum subierunt, et ejusdem jurisjurandi participes fuerunt, et qui nunc Atheniensibus serviunt; et tantus hic apparatus tantumque bellum susceptum est de eorum celerorumque libertate. Cujus potissimum quidem est, ut vos quoque participes sitis, et sic jusjurandum et ipsi senetis; sin minus, ad quae ante etiam vos jam invitavimus, quiescite, res vestras possidentes, ac neutrorum partes sequimini, sed accipite utrosque amicitiae causa, neutros vero belli gratia. Atque haec quidem nobis sufficient. » Archidamus igitur haec dixit; Plataeensium vero legati bis auditis in urbem redierunt ; quumque rem ad populum rettulissent, Arcbidamo responderunt :« Nihil a se eorum, quae ab ipso petebantur, sine Atheniensibus fieri posse. Suos quippe liberos, et conjuges apud illos esse; seque toti etiam civitati timere, ne post ipsorum discessum, Athenienses venirent, et illa non concederent , aut etiam Thebani, propterea quod pacto comprehensi essent de utrisque recipiendis, suam urbem rursus occupare conarentur. » Ille vero eos bene sperare jubens , ad haec respondit:« Vos vero urbem et aedificia nobis Lacedaemoniis tradite, et fines agri demonstrate, et numerum vestrarum arborum, et quicquid aliud in numerum cadere potest; ipsi vero abite quocunque vultis, quamdiu bellum durarit. Ubi autem confectum fuerit, reddemus, quaecunque receperimus. Interea vero ut depositum servabimus, agrum colentes, et tributum pendentes, quod vobis suppetere possit. » Illi vero his auditis in urbem redierunt, cumque his de rebus cum multitudine consultassent, responderunt: « Se velle conditiones sibi ab eo oblatas cum Atheniensibus prius communicare; et si illis persuadere possent, se ad luee facienda paratos esse. » Interea vero petebant, ut inducias secum faceret, et ab agro vastando sibi temperaret. Ille vero inducias fecit tot dierum, intra quot verisimile videbatur, responsum Athenis afferri posse, et ab agro vastando sibi temperavit. Plataeenses vero legati ad Athenienses profecti, et agitato cum illis consilio, redierunt, haecque civitati retulerunt: « Neque in superiore tempore, viri Plataeenses, ex quo societatem inivimus, Athenienses dicunt se passos esse nobis injuriam fieri, neque nunc passuros, sed pro viribus opem laturos; vobisque mandant, per jusjurandum, quod vestri patres jurarunt, ne quid novi in societate moliamini. » Quum legati haec renuntiassent, Plataeenses decreverunt non deserere Athenienses, sed pati et agrum ante suos oculos vastari, si necesse esset, et perferre quicquid aljud contingere posset; nec quemquam amplius emittere, sed ex muris respondere, « se non posse facere ea, quae a Lacedaemoniis petantur. » Quum autem hoc responsum dedissent, tunc vero rex Archidamus primum Deos et heroes indigenas contestari coepit, his verbis : « Dii, quotquot agri Plataeensis praesides estis, et heroes, testes estote, neque omnino nos injuste, quum isti societatis jusjurandum prius violarint, in hunc agrum yenisse, in quo patres nostri post vota vobis nuncupata Medos superarunt, et quem Graecis benignum praebuistis, ut in eo dimicarent, nequenime, si quid faciamus, nos injuste facturos; nam quum, multas aequasque conditiones obtulerimus, nihil ab illis impetramus. Propitii autem estote, ut illi, qui maleficii principes exliterunt, coerceantur, ultio autem contingat iis, qui eam exigant, ut fas est. » His verbis deos obtestatus exercitum ad bellum gerendum paravit, ac primum quidem ipsos, ne quis amplius exiret, circumvallavit arboribus, quas ceciderant; deinde vero aggerem ad urbem aggerebant, illam propediem expugnatum iri sperantes, tanta militum manu in opere occupata. Itaque caesam e Cithaerone materiam aggeri utrinque adhibebant, ad storearum instar murorum loco admoventes, ne humus aggesta latius difflueret; in hunc autem aggerem ingerebant ligna et lapides et humum et si quid aliud injectum ad opus absolvendum facere videbatur. In hoc autem aggeris opere septuaginta dies cum totidem noctibus conjunctos continenter consumebant, ita inter se opus quietis gratia partiti, ut alii quidem materiam congererent, alii vero somnum et cibum caperent; et Lacedaemonii, qui peregrinis singularumcivitatiu m militibus praeerant, in re praesentes ad opus urgebant. Plataeenses vero aggerem extolli cernentes, quum murum ligneum composuissent suisque muris, qua agger excitabatur,.impoeuissent, alterum murum lateritium intra ligneum aedificarunt, materiam ex vicinis aedibus detrahentes. Lignis autem intemexis materiam colligabant, ne ia altum succrescens aedificium infirmum esset Habebat autem munimenta objecta , quibus protegeretur, coria et centones, ut et qui iti opere erant occupati, et ligna ipsa nullis igniferis missilibus peterentur et in tuto essent. Murus autem.in magnam altitudinem extollebatur, et agger non segnius ex. adverso contra ipsum surgebat. Et Plataeenses tale quiddam excogitant : interciso muro, qua agger ad.eum pertinebat, humum ex aggere in urbem importabant. At Peloponnesii hac re cognita, eranum in cratibus arundineis involventes, in aggeris partem humo subtracta divisam conjiciebant, ne, sicut humus, diffluens in urbem portaretur. Illi vero isto conatu exclusi, ab hoc quidem abstinuerunt, sed cuniculos ex urbe egerunt, eosque conjectura sub ipsum aggerem dirigentes, humum ad se rursus subducebant, diuque illos,qui foris erant, latebant, adeo ut illi humum etiam atque etiam aggerentes minus tamen opus absolverent, quod ipsorum agger deorsum subduceretur, et in partem, quae evacuabatur, semper subsi-deret. Sed veriti, ne sic quoque pauci multis resistere non possent, hoc quoque excogitarunt: magnum quidem aedificium, quod aggeri oppositum exstruebant, aedificare desierunt, sed in utroque ejus latere, initio ducto a muro humiliore, intus murum lunata forma urbem versus ducere craperunt, ut, si magnus caperetur, hic hostibus resisteret, eosque novum aggerem ad eiim rursus aggerere cogeret, et ulterius ad interiora procedentes duplicem laborem sustinere, et magis eo deduci, ubi ab utraque parte telorum ictibus paterent. Peloponnesii vero dum aggerem jaciunt, simul etiam machinas urbi admovebant, unam quidem, quae per aggerem admota magnam ingeniis illius aedificii partem conquassavit et Plataeenses perterrefecit, alias vero ab alia muri parte, quas Plataeenses laqueis circumjectis retorquebant, et trabes ingentes, quas ab utroque capite longis ferreis catenis suspenderant, ex binis antennis inclinatis ac supra murum prominentibus transversas sursum trahebant, et quoties machina aliquam muri partem petitura erat, trabem laxatis catenis atque e manu remissis demittebant, illa vero cum impetu delata, prominentem arietis partem refringebat. Postea vero Peloponnesii, quum machinae nihil proficerent, et adversus aggerem munitio erigeretur, existimantes praesentibus terroribus urbem capi non posse, se ad eam muro cingendam parabant. Prius tamen igne urbem temptare placuit, si possent coorto vento eam incendere, quod spatiosa non esset; nullum enim oppugnationis genus intemptatum praetermittebant, si forte sine sumptu et obsidione in suam potestatem rediglre possent. Comportantes igitur materiae fasciculos conjiciebant eos ex aggere primum quidem in eam partem*, quae erat inter murum et aggerem, et quum propter tantam hominum manum celeriter esset repleta, propter reliquum etiam urbis spacium, quantum de loco superiore plurimum occupare poterant, materiam congesserunt, eamquc injecto igne, cum sulphure et pice incenderunt. Tantaque flamma excitata est, quantam nullus unquam ad illud usque tempus manu quidem excitatam viderat. Nam in montibus quidem jam eilva arboribus vi ventorum inter se collisis sua sponte ignem flam-mamque ex hoc conceptam emisit. Hoc vero incendium et magnum exstitit, et minimum aberat, quin Plataeenses, quum cetera vitassent, absumeret; a multo enim intra spacio urbis accedere non licebat, et ventus si accessisset secundus ad flammam augendam, id quod adversarii sperabant, effugere non potuissent. Nunc vero hoc etiam accidisse fertur, ut magna vis aquae de coelo cum tonitruis effusa flammam restingueret, et ita periculo finem factum esse. Peloponnesii vero, cum hoc quoque conaln frustrati essent, quadam copiarum parte ibi relicta, [majore autem dimissa] muro urbem undique cingere coeperunt, ambitus spacio inter singulas civitates distributo. Fossa autem erat et interna et externa, ex qua lateres fecerunt. Et postquam totum opus absolutum erat sub Arcturi ortum,, praesidio ad dimidii muri custodiam relicto (nam alterum dimidium Boeoti custodiebant) cum exercitu redierunt ei digressi in suas quique urbes se receperunt. Plataeenses vero liberos et uxores et natu maximos et hominum nullius usus multitudinem jam ante Athenas eiportarant; ipsi vero, qui relicti erant, obsidebantur numero quadringenti, Athenienses autem octoginta, et mulieres centum et decem, quae panem faciebant. Tot erant universi, quum obsidionem tolerare coeperunt, nec ullus alius aut servus aut liber in urbe erat. Hujusmodi igitur fuit obsidio contra Plataeenses instituta. Eadem autem aestate, simul atque expeditio contra Plataeenses est suscepta, Athenienses cum duobus millibus ex ee ipsis militum gravis armaturae et ducentis equitibus bellum intulerunt Chalcidensibus, qui sunt in Thracia, et Bottiaeis, frumento jam maturo. His vero praeerat Xenophon Euripidis filius, cum duobus collegis. Quum autem ad Spartolum Botticam copias duxissent, frumentum corruperunt. Videbatur autem etiam urbs in deditionem ventura quorundam civium opera, qui hoc moliebantur. Sed quum ii, qui haec nolebant, Olynthum ante misissent, gravis armaturae milites venerunt, et reliquus exercitus ad urbis custodiam; qui quum Spartolo adversus hostem prodiissct, Athenienses proelium ad ipsam urbem commiserunt. Et Chalcidensium gravis armatura , et cum illis nonnulli auxiliarii milites ab Atheniensibus vincuntor et in urbem sese recipiunt; equitatus vero Chalcidensium ac levis armatura vincunt Atheniensium equitatum et levem armaturam; habebant autem aliquot non multos cetratos ex agro, qui Crusis appellatur. Quum autem finitum modo esset praelium, alia cetratorum manus Olyntlio subsidio venit. Tunc vero levis armaturae milites, qui Spartoli erant, quum hoc vidissent, tum recentium copiarum accessione magis confirmati, tum etiam quod antea victi non essent, cum Chalcidensium equitatu et subsidiariis Athenienses iterum invadunt; et hi se recipiunt ad duas cohortes, quas ad impedimenta reliquerant. Quoties autem Athenienses armis infestis eos petebant, illi recedebant; recedentibus vero instabant et tela conjiciebant. Et Chalcidensium equites adequitantes, qua commodum videretur, impressionem faciebant, et hi praecipue Athenienses perculsos in fugam verterunt, et longe sunt persecuti. Atque Athenienses quidem fuga Potidaeam se receperunt, posteaque, snorum cadaveribus fide publica interposita receptis, cum copiarum reliquiis Athenas reverterunt ; ex eorum autem numero quadringenti et triginta perierant, et duces omnes. Chalcidenses vero et Bottinei tropaeum statuerunt, susceptisque suorum cadaveribus in suas quique urbes discesserunt. Eadem aestate non multo post haec Ampraciotae et Chaones cupientes totam Acarnaniam subigere et ab Atheniensibus alienare Lacedaemoniis persuaserunt, ut classem ex sociis civitatibus pararent, et mille gravis armaturae milites in Acarnaniam mitterent; dicebant enim, illos, si cum navibus simul et peditatu secum venirent, quod Acarnanes, qui maritimam oram incolebant, copiis coactis opem suis ferre non possent, Acarnania facile potitos, Zacynthum etiam et Cephalleniam in suam potestatem redacturos , ut non amplius ita libera Atheniensibus circum Peloponnesum navigatio esset; quinetiam Naupacti capiendae spem esse. Lacedaemonii voro illorum verbis adducti Cnemum, qui classis praetor adhuc erat, et gravis armaturae milites cum paucis navibus e vestigio mittunt, nuntiis autem circummissis imperarunt sociis, ut classem' expedirent et primo quoque tempore Leucadem venirent. Corinthii autem potissimum Ampraciolis colonis suis studiose favebant; et Corinthiorum quidem classis et Sicyoniorum et oppidorum in illa regione sitorum instruebatur, Leucadiorum autem et Anactoriorum et Ampraciotaruni jam ante eo profecta ad Leucada mansit. Cneraus vero et mille gravis armaturae milites, quos secum ducebat, postquam mare trajecerunt clam Phormione, qui viginli navibus Atticis praeerat, quae circa Naupactum in praesidio erant, se confestim ad expeditionem itinere terrestri faciendam parare coeperunt. Lique praesto erant ex Graecis quidem Ampraciotae et Leucadii et Anactorii et mille Peloponnesii, quos ipse secum adduxerat, ex barbaris vero mille Cliaones, qui regio dominatu non regebantur, quibus praeerant annuum magistratum gerentes e principali familia Pltolyus et Nicanor; cum Chaonibus vero militabant et Thesproti, qui et ipsi dominatu regio non gubernabantur. Molossos vero ducebat et Atinlanas Saby-linthus, Tharypis regis adhuc pupilli tutelam gerens, et Parauaeos Oroedus rex. Mille etiam Orestae, permissu Antiochi, qui rex ipsorum erat, cum Parauaeis et Oroedo ad eandem militiam proficiscebantur. Miserat etiam Perdiccas clam Atheniensibus mille Macedonas, qui postea supervenerunt. Cum hoc exercitu Cnemus proficiscebatur non exspectata Corinthiorum classe; et per agrum Argivum iter facientes, Limnaeam pagum nullis cinctum muris diripuerunt. £t ad Stratum pervenerunt, maximam Acarnaniae urbem, existimantes, si hanc primam cepissent, cetera etiam haud aegre in suam potestatem ventura. Acarnanes vero, cum intellexissent et terra magnae copias irruptionem fecisse, et mari simul hostes cum classe venturos, copias non cogebant, ut suis laborantibus opem ferrent, sed sua quique custodiebant, et ad Phormionem mittebant, rogantes, ut auxilium sibi ferret. Ille vero respondit, se non posse, quod classis Corintho esset ventura, Naupactum praesidio nudatam relinquere. Peloponnesii vero eorumque socii, suas copias in tres acies partiti, ad urbem Stratiorum procedebant , ut castris prope illam positis, nisi verbis eos adducere possent, re ipsa muros temptarent. Atque accedebant ita, ut medium agmen tenerent Chaones, et ceteri barbari, ad dextram vero ipsorum essent Leucadii et Anactorii et qui cum his veniebant, ad laevam Cnemus et Peloponnesii et Ampraciotae; magno autem intervallo alii ab aliis distabant, quinetiam alicubi ne conspiciebant quidem inter se. Et Graeci quidem servatis ordinibus et caute procedebant, donec in opportuno loco castra posuerunt ; Chaones vero, qui suis ipsorum viribus confiderent et ab illius continentis incolis bellicosissimi esse judicarentur, neque castris locum capere sustinuerunt, et impetu cura ceteris barbaris lati, urbem vel ipso clamore se capturos, atque hoc facinus sibi tributum iri existimarunt. Stratii vero, cum cos adhuc accedentes vidissent, et I existimassent, si eos a celeris sejunctos superassent, Graecos non amplius pariter ad se accessuros, in locis urbi circumjectis insidias ante collocant, et postquam illi prope aderant, ex urbe pariter et ex insidiis prosilientes impressinuem faciunt. Atque timore perculsi, Chaones multi caeduntur, ceterique barbari, postquam eos cedentes animadverterunt, ne ipsi quidem amplius restiterunt sed in fugam se conjecerunt. Neutrum autem Graecorum agmen hanc pugnam sensit, propterea quod illi longius processissent, eosque Graeci ideo properare crederent , ut locum castris caperent. Sed quum effusa fuga barbari ferrentur, eos ad se recipiebant, castrisque junctis in loco per diem quiescebant, quum Stratii iis ad manus non venirent, quia ceterorum Acarnanum auxilia ad ipsos nondum convenerant, sed hostem fundis eminus lacesserent , et ad inopiam consilii compellerent; nec enim sine gravis armaturae militibus loco sese movere poterant. Acarnanes autem hoc pugnae genere excellere existimantur. Ubi vero nox advenit, Cnemus cum exercitu celeriter sese recipiens ad fluvium Anapum, octoginta stadiis a Strato distantem, postero die per inducias suorum cadavera recepit, cumque CEniadae per amicitiam se illi adjunxissent, ad eos concessit, antequam ceterorum Acarnanum auxilia in unum convenirent. Atque illinc omnee domum redierunt. Stratii vero tropaeum statuerunt prcclii cum barbaris commissi. Classis autem, quam Corintho et a ceteris sociis ex sinu Crisaeo ad Cnemum venire oportuerat, ne Acarnanes, qui maritimam oram incolebant, una in loca superiora auxilio proficiscerentur, non venit, Sed per illos ipsos dies prodii ad Stratum facti coacti sunt navalem pugnam committere cum Phormione et vfgxnti navibus Atheniensium, quae Naupacti in statione erant Phormio enim eos terram legentes extra sinum observabat, eo consilio , ut in aperto mari cos aggrederetur. Corinthii vero eorumque socii non ut ad navale proelium, sed potius ad terrestrem militiam parati in Acarnaniam navigabant, simul etiam non rati Athenienses, qui viginti tantum naves habebant , cum suis eeptem et quadraginta navibus pugnam committere ausuros. Veruntamen postquam eos infesta classe contra se navigantes vident, dum ipsi maritimam oram legunt, et postquam, dum e Patris Achaiae oppido ad oppositam continentem in Acarnaniam trayiciunt, animadverterunt Athenienses ab Chalcide et Eueno fluvio contra se tendentes, neque obscurum fuit, eos noctu in statione latuisse, ita demum in medio freto proelium committere coguntur. Duces autem et oppidatim omnium erant, qui se ad bellum parabant, Corinthiorum vero Machao et Isocrates et Agatharchidas. Ac Peloponnesii quidem aciem instruxerunt, facto suarum navium orbe quam maximo poterant, non permittentes, ut hostium naves per mediam suam classem transcurrerent, et proris quidem extra, puppibus vero intro versis; parvaque navigia, quae simul navigabant , intra orbem receperunt, et quinque naves celeritate praestantes, ut celeriter, si qua hostes irruerent, ipsae praesto, essent ad eruptionem in eos faciendam. Athenienses vero longa singularum navium acie instructa undique eos circumvehebantur et in angustum cogebant, striclim semper illorum naves praeternavigantes , et impressionis jamjam faciendae opinionem prae- bentes. Sed Phormio iis ante praeceperat, ne hostem prius aggrederentur, quam ipse signum dedisset. Sperabat enim hunc illorum ordinem in eodem statu non permansurum, ut in terra pedestris aciei, sed naves inter se concursuras , et parva navigia perturbationem allatura, et, si ventus ex. sinu spiraret, quem et operiens ille circumnavigabat, et qui sub auroram flare consueverat, ne momento quidem temporis eos persistere posse; atque existimabat impetum in sua potestate esse, quandocunque vellet, ob majorem suarum navium celeritatem, et tunc eum optime fieri. Ubi autem et ventus incedebat et naves jam in arctum redactae et vento et parris navigiis simul utrisque incumbentibus, turbabantur, et navis cum navi concurrebat, et contis inter se prohibebant, et ubi clamorem tollebant, quod mutuo sibi ab alteris caverent et convicia jactarent, eamque ob causam nihil exaudirent eorum, quae vel duces vel hortatores juberent, et ubi remos nescientes in maris agitati fluctibus attollere homines imperiti naves gubernatoribus minus obtemperantes praebebant , tum vero hoc in tempore suis dat signum; et Athenienses tacta impressione primum quidem unam ex praetoriis navibus deprimunt, deinde vero et alias omnes, quacunque transibant, corruperunt, et effecerunt, ut nemo ipsorum, propter perturbationem, ad resistendum se converteret, sed Patras versus et Dymen Achaiae fugerent. Athenienses vero illos persecuti, captisque duodecim navibus et recepta maxima parte hominum, qui in illis erant, ad Molycrium navigarunt, et tropaeum in promontorio Rhio statuerunt, navique Neptuno consecrata,Nau-pactum redierunt. Peloponnesii quoque cum reliquis navibus ex Dyme et Patris ad Cyllenen, Eleorum navale, confestim praetervecti pervenerunt. Huc etiam Cnemus ex Leucade, et naves Leucadiae, quas cum his antea conjungi oportuerat, post pugnam ad Stratum commissam, venerunt. Mittunt vero etiam Lacedaemonii Cnemo Timocratem et Brasidam et Lycophronem, quorum consilio io rebus nauticis uteretur, imperantes, ut alterum navale proelium melius pararet, nec a paucis navibus maris usu prohiberetur. Videbatur enim iis, praecipue quia tunc primum navalis proelii periculum fecerant, haec res admodum praeter rationem accidisse, neque tanto opina* bantur classem suam inferiorem esse, sed ignaviam quamdam existimabant incidisse, non reputantes, quantum ab ipsorum brevi in re nautica exercitatione distaret Atheniensium peritia longo usu confirmata. Quare cum indignatione illos mittebant. Qui quum ad Cnemum pervenissent, de communi consilio nuntiis circummissis, certum navium numerum singulis civilatibus imperabant, et quas jam habebant, ornabant, ut navale proelium commissuri. Mittit autem Phormio quoque Athenas qui apparatum eorum indicarent, et proelii navalis victoriam a se partam nunciarent, petiitque, ut quam plurimas naves primo quoque tempore ad se mitterent, quod quotidie proelii navalis committendi spes esset. Illi vero viginti naves ad eum mittunt; ci autem, qui eas adducebat, praeterea mandarunt, ut primum in Cretam navigaret. Nicias enim Cretensis Gortynius, qui erat ibi publicus eorum hospes, ipsis persuasit, ut in Cydoniam navigarent, dicens fore, ut eam, quae ipsis erat inimica, in eorum potestatem redigeret; agebat autem hoc propterea, quod Polichnitis, qui Cydonia- tis erant finitimi, gratificari cupiebat. Atque ille quidem navibus acceptis in Cretam abiit, et cum Polichnitis Cydoniatarum agrum vastabat ibique quum propter ventos , tum etiam propter navigandi difficultatem tempus non exiguum consumpsit. Peloponnesii vero, qui ad Cyllenen erant, interea dum Athenienses circa Cretam detinentur, ad navale proelium instructi, ad Panormum Achaicum navigarunt, ubi erant terrestres Peloponnesiorum copiae in unum coactae, ut ipsis auxilium ferrent. Ipse quoipie Phormio ad Rhium Molycricum ivit, et extra ipsum cum viginti navibus iisdem in statione fuit, quibus in praelio navali usus erat. Hoc) autem Rhium Atheniensibus erat amicum; alterum vero Rhium, quod est in Peloponneso, est e regione; maris autem intervallo stadiorum ferme septem alterum ab altero distat, et hoc est Crisaei sinus os. Peloponnesii igitur ad Rhium Achaicum, quod a Panormo non multum aberat, in quo erant pedestres eorum copiae, et ipsi, postquam et Athenienses conspexerunt, cum septem et septuaginta navibus appulsi castra posuerunt. Et per sex quidem septemve dies adversas stationes habebant, praelium navale meditantes ac praeparantes, eo consilio hi quidem, ne extra haec Rliia in latum mare eveherentur, superiorem cladem timentes, illi vero, ne in angustias intrarent, quia existimabant pro illis esse, si committeretur praelium in angustiis. Deinde Cnemus et Brasidas, ceterique Peloponnesiorum duces, quum praelium navale primo quoque tempore committere vellent, priusquam nova classis Athenis missa istis subsidio veniret, primum milites convocarunt, quumque multos eorum propter superiorem cladem territos et non promptos animo animadverterent, adhortati eos sunt et dixerunt talia : « Superior quidem navalis pugna, viri Peloponnesii , siquis vestrum jam ob eam de instante timet, non praebet justum argumentum, ut vos terreat; nam et apparatu fuit inferior, quemadmodum scitis, nec ad navale prcelium potius, quam ad terrestrem expeditionem navigabamus ; accidit etiam, ut a fortuna nobis non pauca adversarentur, et utique aliquid etiam rerum nauticarum imperitia nos tunc primum praelii navalis periculum facientes fefellit. Itaque non per nostram ignaviam stetit, ut superaremur, neque convenit animos, qui per vim superati non sunt, et qui rationes aliquas habent, quas adversariis objiciant, calamitatis eventu debilitari, sed existimare, usu venire, ut rebus quidem fortuitis homines fallantur, sed eosdem semper animis fortes recte haberi, neque merito eos, qui, quum fortitudo adsit, imperitiam exhibent, ignavos in aliqua re videri. Vos autem non tantum propter imperitiam estis inferiores, quantum propter audaciam superiores. Istorum vero scientia, quam maxime formidatis, si cum fortitudine sit conjuncta, memor etiam erit 111 periculis peragere ea, quae didicit; sed sine animi generositate nulla ars adversus pericula valet. Metus enim memoriam excutit, ars vero sine fortitudine nihil prodest. Ergo majori illorum experientiae majo-rem audaciam opponite, timori vero propter cladem orto il- lud, quod imparatos tunc vos offenderunt, Adest vobis autem insuper multitudo navium et quod praesentibus gravis armaturae militibus in regione socia navale proelium estis commissuri; plerumque vero victoria penes illos est, qui sunt et numero superiores et melius instructi. Quamobrem nihil prorsus reperimus, cur credibile sit nos offensuros. Et qusecunque ante peccavimus, nunc haec ipsa emendata disciplinam praebebunt. Fidenti igitur animo et gubernatores et nautae pro se quisque sequamini, locum non deserentes,quacunque imperatum fuerit. Superioribus vero ducibus nos non deterius impetus commoditatem parabimus; neque cuiquam occasionem praebebimus, ut sit ignavus. Quod si quis voluerit, is debitis poenis afficietur; fortes autem praemiis virtute dignis ornabuntur. » His igitur verbis duces Peloponnesiorum suis militibus animos addiderunt. Phormio vero, timens et ipse suorum militum formidinem, et animadvertens eos concilia inter se habentes classis hostilis multitudinem formidare , volebat illis convocatis animos addere, et in praesentia adhortari. Nam ante quidem illis semper dicebat, et ita animos illorum praeparabat, nullum esse tantum navium numerum, cujus, si contra ipsos veniret, impetus ipsis non esset sustinendus; et ipsi milites jampridem hanc opinionem animis conceperant, ut, quia Athenienses essent, cum nulla quantumvis ingenii Peloponnesiorum classe pugnam detrectarent. Tunc vero cernens eos, propter praesentiam hostis, qui erat in ipsorum conspectu, animo debilitatos, eos commonefacere voluit, ut fidentem animum haberent, et convocatis Atheniensibus hanc orationem habuit : « Quum vos animadvertam, viri milites, lio slium multitudinem pertimescere, convocavi, quia non censeo extimescenda quae minime sunt horrenda. Hi enim primum quidem, quod a nobis ante victi sunt ipsique se nobis non opinantur pares, bunc navium numerum, nec aequalem compararunt. Deinde, quo potissimum freti contra nos tendunt, quasi fortitudo ad ipsos solos pertineat, nullam aliam ob causam audaces sunt, nisi quod ob pugnae pedestris peritiam pleraque feliciter gerant, et eam sibi putant etiam in rebus nauticis idem pnestaturam. Sed hoc merito nostrum potius commodum nunc erit, quando et horum est iu illo genere, quoniam animi quidem praestantia nequaquam excellunt, et hoc utrique, qpod in aliqua re majorem peritiam habemus, sumus audaciores. Praeterea Lacedaemonii, qui sociis praesunt, suae gloriae causa plerosque in hoc periculum invitos adducunt; non enim temptassent, postquam longe inferiores discesserunt, rursus navale proelium committere. Illorum igitur audaciam ne formidetis. Multo enim vos majorem illis terrorem atque certiorem incutitis, tum quia eos jam ante vicistis, tura eliam quia putant vos contra se non staturos, nisi facinus aliquod maxime memorabile facere decreveritis. Nam adversarii, qui numero sunt superiores, ut isti, viribus magis quam consilio freti hostem invadunt; qui vero sunt copiis longe inferiores, et qui simul non coguntur, magnam quandam animi firmitatem habentes adversus hostem ire audent. Quae quum isti considerent, magis nos formidant ob id, quod praeter rationem facimus, quam ob justum apparatum. Multi autem exercitus jam a minoribus , propter imperiliaui, nonnulli etiam propter ignaviam jam profligati sunt, a quo utroque vitio nos nunc alieni sumus. Proelium vero in sinu mea sponte non committam, nec in cum navigabo. Video enim angustias non conducere paucis navibus peritis et agilioribus adversus multas naves imperitas. Nec enim quisquam invehi possit ad impressionem rostro faciendam ita ut oportet, nisi e longinquo hostes in conspectu habeat, neque, si prematur, commode se subducere queat. Neque per mediam classem percurrendi, aut recurrendi, facultas uHa datur, quae navium agiliorum sunt opera, sed pro navali proelio pedestre fieri necesse fuerit, et in hoc major navium numerus meliore conditione pugnat. Sed harum igitur rerum curam ego pro virili parte provide geram. Vos vero ordinem servantes et apud naves remanentes acriter attendite ad imperata, praesertim quum hostium stationes non longe absint, et in ipso proelio militarem disciplinam et silentium plurimi facite; haec enim quum alibi plerumque in rebus bellicis , tum vero praecipue in pugna navali conducunt; istosque ut dignum est rebus ante gestis propulsate. Magnum autem certamen vobis, aut omnem maritimae potentiae spem Peloponnesiis eripere, aut propiorem de mari metum Atheniensibus admovere. Illud etiam vobis in memoriam revoco, plurimos eorum a vobis jam superatos esse; virorum vero, qui semel victi sunt, animi eadem pericula pari audacia subire non solent.» Hujusmodi verbis et ipse Phormio suos adhortabatur. Peloponnesii vero, postquam Athenienses non procedebant contra ipsos in sinum et angustias, quum eos invitos in sinum producere vellent, statim primo diluculo instructa classe in ordines, quorum singuli quaternas naves habebant, portu solventes, secundum suam terram introrsum sinum versus navigare coeperunt, dextro cornu proce-dente, sicut etiam in statione erant. In hoc autem cornu viginti naves maximae celeritatis constituerunt, ut, si forte Phormio, ratus eos Naupactum versus tendere, ipse quoque opem laturus hac praeternavigaret, Athenienses paratam suarum navium impressionem extra suum cornu praetervehendo vitare non possent, sed hae naves eos intercluderent. Ille vero, id quod illi exspectabant, metuens oppido praesidiis nudato, postquam vidit eos navigantes, invitus, et festinanter militibus in naves impositis oram maritimam legebat; et simul etiam Messeniorum peditatus oram maritimam secutus aderat, ut suis opem ferret. Peloponnesii vero, quum eos singulis navibus longo agmine praeter navigare et jam intra sinum et prope terram esse vidissent, id quod maxime cupiebant, uno omnibus signo repente dato naves convertentes, proris adversis in Athenienses ferri coeperunt, quanta maxima celeritate quisque poterat, omnesque naves se intercepturos sperabant. At illarum undecim quidem quae praecedebant, Peloponnesiorum coriiu et conversionem vitantes, in apertum mare fugerunt; sed reliquas assecuti sunt, et fugientes ad terram compulerunt, et corruperunt, militesque Atheniensium, quotquot ex illis non enataverunt, interfecerunt. Et nonnullas harum navium ex suis religantes vacuas trahebant; unam vero cum ipsis viris ceperunt; nonnullas etiam Messenii, subsidium ferentes, et cum ipsis armis in mare ingressi, conscenderunt, et ea earum fabulatis pugnantes, hostibus, qui eas jam trahebant, eripuerunt. Hac igitur parte Peloponnesii victores erant, et Atticas naves corruperunt; viginti autem eorum naves, quae in dextro cornu collocatae luerant, undecim Atheniensium naves persequebantur, quae navium conversionem vitantes in apertum mare fugerant. Et illae Naupactum fuga se recipientes, praeter unam, hostem praevertunt, quumque ad Apollinis fanum appulissent, proris contra hostes versis sese ad vim propulsandam accingebant, si illi ad terram contra se venirent. Illi vero quum paulo post advenissent, inter navigandum paeana canebant tamquam victores, et unam Atheniensium navem, quae reliqua erat, una Leucadia navis, ceteras longe antecedens, insequebatur. Forte autem navis oneraria aliquantum procul a portu stabat ad ancoras, circa quam Attica navis occasione praecepta in mediam Leucadiam persequentem incurrit, eamque demergit. Peloponnesiis autem quum haec res ex improviso et praeter omnem exspectationem accidisset, metus incessit; et simul, quia non servatis ordinibus hostem persequebantur, quod jam victores essent, nonnullae naves demissis remis navigationis cursum inhibuerant , rem non commodam facientes in tanta hostilis stationis propinquitate, propterea quod majorem navium numerum opperiri volebant; aliae vero etiam propter lori imperitiam in brevia impegerant. Athenienses autem, quum haec fieri vidissent, au dacia subiit, signoque simul omnibus dato et clamore sublato in eos impressionem fecerunt. IUi vero, quum propter superiora peccata, tum etiam propter praesentem rerum omnium confusionem, paulisper quidem hostium impetum sustinuerunt, deinde vero terga dantes Panormum redierunt , unde solverant Athenienses vero eos insecuti ceperunt sex naves, quae maxime propinquae erant, et suas recuperarunt, quas illi ad terram primum corruptas religaverant; hominum autem alios quidem interfecerunt, alios vero etiam vivos ceperunt. In Leucadia vero navi, quse circa onerariam est depressa, Timocrates Lacedaemonius vehebatur, et quum navis perderetur, gladio se transegit, et in Naupactiorura portum est delatus. Athenienses autem reversi tropaeum ibi statuerunt, unde profecti vicerunt; et cadavera naviumque fractarum tabulas, quae ad ipsorum oram delatae erant, susceperunt, hostibusque sua, interposita fide publica, reddiderunt. Statuerunt autem Peloponnesii quoque tropaeum tanquam victores, ob naves fugatas, quas ad terram corruperant; et navem, quam ceperant, in Achaico Rhio juxta tropaeum deo consecrarunt. Postea vero veriti, ne auxilia ab Atheniensibus missa supervenirent , noctu in Crisaeum sinum Corinthumque omnes praeter Leucadios vela fecerunt. Et Athenienses ex Creta venientes cum viginti navibus, quas ante pugnam Phormioni adesse oportuerat, non multum post navium discessum Naupactum appellunt. Atque haec aestas finiebatur. Prius tamen quam classis, quae ad Corinthum et in Crisaeum sinum recesserat, domum dimitterent» Cnemus et Brasidas et ceteri Peloponnesiorum doces in-eunte hieme volebant, a Megarensibus hoc edocti, Piraeeum Atheniensium portum temptare; erat autem neque custodi tus neque clausus, ut par erat, quum Athenienses classe longe superiores essent Placebat autem ut singuli naut» cum singulis remis et singulis pulvinis, quos sibi remigantibus substernerent, et cum singulis strupis Corintho pedibus irent ad mare, quod Athenas spectat, atque illinc Megara quam celerrime profecti, deductis ex Nisaea, illorum navali, quadraginta navibus, quae illic erant, confestim in Piraeeum navigarent; nec enim in eo ulla classis erat, quae pro portu excubias ageret, nec ulla prorsus erat suspicio, ne quando hostes repente sic infesta classe eo venturi essent; quippe neque aperte hoc ausuros per otium, neque, si in animum inducerent, se non praesensuros. Postquam autem hoc ipsis placitum est, statim etiam discedebant, quumque noctu advenissent, et naves ex Nise* deduxissent, in Piraeeum quidem non amplius navigabant, quemadmodum in animo habebant, periculum formidantes, (quanquam quidam etiam ventus eos impedivisse fertur), sed ad Salaminis promontorium, quod Megara spectat; ibi autem erat propugnaculum triumque navium praesidium, ne quid Megarensibus importaretur, neve quid exportaretur. Hoc propugnaculum adorti sunt et triremes vacuas deduxerunt et ceteram Salaminem ex improviso aggressi diripiebant. Sed Athenas versus ignes, quibus hostium adventus significabatur, sublati sunt et pavor incessit, quo-nullus in eo bello mqjor exstitit. Nam qui in urbe erant, hostes in Piraeeum jam ingressos putabant, qui vero in Piraeeo erant, et Salaminem jam captam et hostes tantum non contra se venturos existimabant; quod profecto si illi tergiversari noluissent, facile accidisset, neque ventus eos pro hibuisset Athenienses vero simul ac dies illuxit, excita omni civitate in Piraeeum auxilio congressi naves deducebant et quum eas festinanter et magno cum tumultu conscendissent , navibus quidem Salaminem petebant, peditatum vero in Piraeeo relinquebant, ut ei esset praesidio. Peloponnesii autem, postquam eos subsidio venire senserunt, magnam Salaminis partem excursionibus populati, captis hominibus praedaqhe et tribus illis navibus ex propugnaculo Budoro, celeriter in Nisaeam se recipiebant; nonnihil enim et ipsae naves, quae post longum temporis intervallum in mare deductae erant, nec aquarum vim ferre poterant, eos terrebant. Quum autem Megara pervenissent, Corinthum itinere pedestri redierunt. Athenienses vero, quum eos ad Salaminem non amplius nacti essent, et ipsi discesserunt, atque ab eo tempore Piraeeum jam accuratius in posterum custodire coeperunt et portuum claustris et reliqua cautione. Sub eadem tempora, bqjus hiemis initio, Sitalces Odryses, Teris filius, Thracum rex, expeditionem fecit adversus Perdiccam, Alexandri filium, Macedonum regero, et Chalcidenses, qui sunt in Thracia, de duobus promissis alteram exacturus, alterum ipse persoluturos. Nam Perdiccas promisso ita obstrictus, si se Atheniensibus reconciliasse!, a quibus initio bello premebatur, nec Philippum fratrem suum, eundemque hostem, in regnum restituisset, ea quae receperat, non praestabat; et ipse Sital· ces Atheniensibus pollicitus erat, quum societatem cum ipsis iHibat, se bello Chalcidensi fmem impositurum. Utraque igitur de causa bellum inferebat, et Amyntam Philippi filium in regnum Macedonum ducebat, et cum eo legatos Atheniensium, qui hujus rei causa tunc aderant, et Hagno-nem ducem; oportebat enim Athenienses quoque cum navibus et quam maximo exercitu adversus Chalcidenses praesto esse. Ab Odrysis igitur proficiscens primum quidem ex suis sedibus excitat Thraces, qui intra montem Haemum et Rhodopen habitant, quibus usque ad Pontum Euxinum, et Hellespontum imperabat; deinde vero Getas, qui superato Haeino monte in ulterioribus partibus habitant, et quotquot alii populi cis Istrum fluvium ad Pontum Euxinum magis vergentes incolebant; sunt autem Gelae et qui regionem illam accolunt, Scythis finitimi et cultu similes, omnesque sagittarii equestres. Advocabat praeterea etiam multos Thracum montanorum, qui sui juris sunt et ensiferi, qui Dii vocantur, quorum maxima pars Rhodopen incolit; atque alios quidem mercede inducebat, alii vero voluntarii sequebantur. Excibat etiam Agrianas et Laraeos et ceteras gentes Paeonicas, quibus imperabat; atque hi imperii erant ultimi, usque ad Graaeos Paeonas, et Strymonem fluvium, qui ex Scomio monte per Graaeos et Laesos fluit, ubi erat terminus imperii ab ea parte, quae spectat Paeonas, qui jam sui juris sunt. At ab ea parte, quae Triballos spectat, qui et ipsi sunt sui juris, Treres et Tilataei terminabant imperium; hi autem ad septentrionales Scomii montis partes habitant, et a solis occidentis partibus pertingunt usque ad Oscium flumen; hoc autem fluit ex eodem monte, ex quo etiam Nestus et Hebrus; est autem desertus hic mons et magnus et Rhodopae junctus. Fuit autem Odrysarum imperium magnitu-dme ad mare quidem pertingens ab urbe Abderis ad Pontum Euxinum, ad eam usque partem, qua Ister fluvius in ipsum influit; luec ora, qua cursus compendiosissimus datur, navi rotunda, si ventus a puppi semper spiret, quatuor dierum et totidem noctium spatio potest ambiri; itinere vero terrestri , qua compendiosissimum est, ab Abderis ad Istrum vir expeditus intra undecim dies pervenire potest. Atque mare quidem versus longitudo ejus haec erat; per mediterranea vero loca a Byzantio ad Laeaeos et ad Strymonem (hinc enim longissimus est a mari tractus in loca mediterranea) viator expeditus intra Iredecim dies iter conficere potest. Tributum quoque ex toto barbarorum agro et ex Graecis civitatibus, quod colligebatur Seuthe regnante, qui post Sitalcem regno potitus id marime auxit, omni auri et argenti pretio ad aestimationem pecuniarum revocato, quadringenta ferme talenta valebat; et dona non minora his auri et argenti oiTerebantur; et praeterea opera textilia acu picta et laevia, aliaque supellex, neque ipsi soli, sed et aliis Odrysarum viris nobilibus, qui apud ipsum autoritate pollebant. Legem enim, contra atque Persae, hanc condiderunt, quae apud alios quoque Thraces moribus est reee-pta, ut potius accipiant, quam dent, et turpius erat, si quis rogatos non dedisset, quam si quis non impelrasset id, quod petisset; verumtamen hac lege, propter potentiam qua valebant,magis sunt usi; nihil enim a quoquam negotii transigi poterat sine muneribus. Itaque regnum illud ad magnam potentiam pervenit. Nam omnium, quas sunt in Europa intra sinum Ionium et Pontum Euxinum maximum fuit pecuniarum reditu et ceterarum rerum beata abundantia; sed certandi viribus et copiarum numero Scy-tharum impeno longe fuit inferius. Huic enim non modo gentes, quae sunt in Europa, tequari nequeunt, verum etiam in Asia si gens una uni opponatur, nulla est quae Scythis universis, si concordes inter se fuerint, resistere valeat; nec tamen ne in alia quidem solertia et prudentia de rebus iis, quae ad vitam regendam pertinent, ceteris nationibus sunt similes. Sitalces igitur, quum tantae regionis regnum obtineret, exercitum parabat Ac postquam res ipsi paratae erant, profectus tendebat in Macedoniam, primo quidem per suum regnum, deinde vero per Cercinen, montem desertum, qui inter Sintos et Pseonas est medius; iter autem per eum faciebat via, quam ipse succisa materia prius fecerat, quum bellum Paeonibus intulit. Hunc autem montem ex Odrysis pertranseuntes ad dextram quidem habebant Paeonas, ad sinistram vero Sintos et m^os Quem quum pertransissent, ad Doberum Paeonicam urbem pervenerunt. Inter viam autem nulla quidem exercitus para ei decedebat, nisi forte morbo, sed accedebat; multi enim ex Uberis Thracibus non vocati praedae causa sequebantur, ut tota mulUtudo dicatur non minor centum quinquaginta miUibus exsUtisse; atque hujus quidem ma-jor para erat pedestris, tertia vero ferme pars equestris. Maximam autem hujus equitatus partemipsi Odrysae, et post eos Getae praebebant. In peditatu vero machaerophori erant bellicosissimi, qui suis legibus vivebant, et ex Rhodope descenderant ; cetera vero turba permixta ob multitudinem maxime formidabilis sequebatur. Doberam igitor omoes conveniebant et se parabant, ut per montium juga descendentes irruptionem facerent in inferiorem Macedoniam, quae Perdiccae imperio P»rebat. Nam Macedonum sunt et Lyncestae et Elimiotae et aliae gentes in locis superioribus, quae illis quidem sunt sociae et subjectae, sed tamen regna singolae separatim habent. Illam vero maritimam Macedoniam, quae nunc est, Alexander Perdiccae pater et ejus majores, qui Temnidae antiquitus erant, ex urbe Argis oriundi, primi possederunt, et regnarunt, quum prius proelio superatos expulissent ex Piena quidem Pieres, qui postea sub Pangaeo trans Strymonem incoluerunt Phagretem et alia loca (et ad hoc usque tempus regio, quae sub Pangaeo jacens ad mare vergit, smus Piericus appellatur), ex ea vero, quae Botlia vocatur, Bottiaeos, qui nunc agrum Chalcidensibus finiti-mum incolunt; Paeoniae autem secundum Axium fluvium, angustam quamdam regionem a locis montanis ad Pellam usque et mare pertingentem possederunt; et trans Axium ad Strymonem usque eam, que Mygdonia nominatur, ejectis Edonis incolunt. Ex ilia etiam, quae nune Eordia vocatur, ejecerunt Eordos, quorum plerique perie- runt, exigua tamen quaedam ipsorum pars circa Physcam consedit, et ex Almopia Almopas. Hi Macedones alias etiam gentes in suam potestatem redegerunt, quas nunc etiam in sua potestate habent, Anthemuntem et Grestoniam et Bisaltiam et magnam ipsorum Macedonum partem. Haec autem universa Macedonia vocatur, et Perdiccas Alexandri filius horum erat rex, quo tempore Sitalces ipsi bellum inferebat. Atque Macedones quidem hi, quum ingens exercitus appropinquaret, quod ei resistere non possent, se receperunt in loca natura firma et opere munita, quae in eo agro erant. Horum autem non magnus erat numerus, sed postea Archelaus Perdiccae filius, regno potitus, ea, quae nunc in ea regione exstant, aedificavit et vias rectas secuit et quum alia digessit tura etiara rem militarem equis et armis et reliquo apparatu longe melius quam ceteri omnes octo reges, qui eum antecesserant. Exercitus vero Thracum Dobero profectus primum quidem irrupit in regnum, quod Philippi prius erat, et Idomenen quidem per vim cepit, Gortyniam vero et Atalantam et alia quaedam oppida in deditionem ac fidem recepit, quae se ipsi adjunxerunt ob amicitiam Amyntae, Philippi filii, qui ibi aderat. Europum autem oppugnarunt quidem, sed expugnare non poterant. Deinde vero et in reliquam Macedoniam processit, quae a Pella Cyrrhoque ad sinistram jacet. Atque intra haec in Bottiaeam et Pieriam non intrarunt, sed Mygdoniam et Grestoniam et Anthemuntem diripiebant. Macedones vero peditatu ne cogitabant quidem resistere, sed accito equitatu a sociis, qui loca mediterranea incolebant, ubi videbatur commodum, pauci multos adorti, in ipsum Thracum exercitum impetu ferebantur. Et qua impressionem faciebant, nullus illorum, utpote equitum egregiorum et loricatorum, impetum sustinebat; sed hostium multitudine circumventi, in discrimen se conjiciebant propter eorum multitudinem longe numerosiorem; quare tandem quiescere coeperunt, quod existimarent, se longe majori militum numero sine periculo resistere non posse. Sitalces vero et cum Perdicca agere coepit de rebus, quarum causa bellum ipsi intulerat, et quoniam Athenienses eum classe non aderant, qui eum venturum non credebant, et dona potius et legatos ad ipsum miserant, quandam sua rura copiarum partem in Chalcidenses et Bottiaeos misit; quumque illos intra muros compulisset, agrum eorum vastabat. Dum autem castra stativa habet in his locis, Thessali, qui austrum versus habitant, et Magnetes et ceteri, qui Thessalorum imperio parent, et Graeci ad Thermopylas usque timuerunt, ne exercitus iste contra se quoque veniret, et in armis erant Timuerunt etiam Thraces , qui trans Strymonem boream versus loca campestria incolebant, Panaei et Odomanti et Droi et Dersaei; omnes autem hi sui juris sunt. Praebuit etiam occasionem rumoris inter Graecos Atheniensium liostes, ne per foedus adducti ab iis barbari se quoque invaderent Ille vero et Chalcidicum et Botticum et Macedonicum agrum simul complexus vastabat; et postquam nihil eorum, quorum causa infestis armis eo profectus erat, ipsi feliciter succedebat, et exercitus ejus coaimeatu deliciebatur et hiemis incommodis vexabatur, persuadetur ei ab Seuthe Spardaci filio , patrueli suo, qui apud ipsum potentia secundus erat, ut celeriter discederet. Seulhen autem Perdiccas sibi clam conciliaverat, pollicitus se in matrimonium ei sororem daturum, et cum ipsa pecunias etiam. Itaque Sitalces quidem ita inductus, quum omnino triginta dies ibi commoratus esset et horum octo apud Chalcidenses, cum exercitu domum celeriter se recepit; Perdiccas vero postea Stratonicen sororem suam Seuthae uxorem dedit, ut promiserat. Haec igitur Sitalcis expeditio hunc habuit exitum. Athenienses vero, qui Naupacti erant, eadem hieme post discessum Peloponnesiorum classis, duce Phormione secundum maritimam oram advecti Astaco bellum intulerunt exscensuque ex navibus in terram facto mediterranea Acarnaniae loca petierunt, cum quadringentis suorum gravis armaturae militum classiariorum, et cum totidem Messeniis et ex Strato et Corontis aliisque oppidis eos, qui videbantur dubiae fidei homines, ejecerunt et Cynetem, Theolyti filium, in oppidum Coronta reduxerunt; quo facto ad suas naves redierunt. Nam CEniadis, qui soli omnium Acarnanum Atheniensibus perpetuo erant hostes, propter hibernum anni tempus bellum nullo modo inferri posse videbatur; Achelous enim fluvius ex monte Pindo per Dolopiam et Agraos et Amphilochos et per Acarnanicam planitiem fluens et superne juxta urbem Stratum et ubi in mare effunditur prope CEniadas, ipsam etiam urbem paludibus circumdans, facit, ut difficile sit propter aquarum copiam hieme ibi bellum gerere. Jacent autem et pleraque Echinadum insularum e regione (Eniadarum, ab Acheloi ostio non procul distantes; quamobrem hic fluvius quando magnus est, limum semper aggerit et nonnullae etiam illarum insularum factae sunt continentis pars, et credibile est ceteris quoque non admodum longo temporis progressu idem eventurum; nam et fluvii cursus est rapidus et multus et turbidus, et 'ipsae insulae sunt crebra, et limum congestum ipsae inter se eo, quod non diffunditur, cohibent^altemanter et non uno longo ordine sitae, nec rectum aquis exitum in pelagus praebentes. Sunt autem desertae, nec magnae. Fertur etiam Alcmaeoni, Amphiarai filio, quo tempore post matris caedem vagaretur, Apollo oracula, reddito praecepisse, ut hanc terram incoleret, obscure significans eum terroribus liberatum non iri, priusquam locum habitandum reperisset in ea regione, quae, quum matrem interfecit, a sole nondum conspiciebatur nec terra erat, quod omnem aliam terram polluisset. Ille vero consilii inops, ut aiunt, vix tandem advertit hanc Acheloi fluminis alluvionem, istudque solum, quod limo congesto consolidatum erat ah eo tempore, quo matre caesa non paucos annos errabat, ad sedes in eo sui corporis causa ponendas salis amplum esse videbatur. Quare quum in locis circum CEniadas sitis sedes collocasset, ibi regnavit, et ab Acarnane filio suo nomen regioni impositum reliquit. Quae igitur de Alcmaeone traduntur, haec accepimus. Athenienses vero at Phormio castris ex Acarnania. motis et Naupactum profecti ineuate vere Athenas redierunt secumqoe duxerant eoe, quos liberos in proeliis navalibus ceperant, qui permutati singuli pro singulis dimissi sunt, et quas ceperant naves. Atque haec hiems finiebatur ter- tiusque annus hqjus belli, quod Thucydides conscripsit. Sequente autem aestate Peloponnesii eorumque socii frumento jam adulto cum infesto exercitu in Atticam protecti sunt; praeerat iis autem Arcliidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex. Castrisque positis agrum vastabant, et impressiones, ut consueverant, faciebant Atheniensium equites, qua commodum erat, et plurimam militum levis armaturae turbam prohibebant, ne a castris longius progressi loca suburbana vastarent. Tamdiu autem commorati, quamdiu commeatus iis suppeditabat, recesserunt et in suam quique civitatem se receperunt. Post hanc autem Peloponnesiorum irruptionem statim Lesbus praeter Methymnam ab Atheniensibus defecit, quod illi voluerant quidem jam ante hoc bellum, sed Lacedaemonii eos recipere noluerant, tum vero vi necessitatis coacti hanc quoque defectionem maturius, quam secum ipsi constituerant, fecerunt Etenim et portuum munitionem, quos aggere cingebant, et murorum aedificationem navium-que fabricationem opperiebantur, donec ad finem essent perducta, item auxilia, quae ex Ponto venire oportebat, sagittarios et frumentum, et quae tunc ipsum adhuc accerse-bant. Tenedii enim, qui iis erant inimici, et Methymnaei, atque etiam privatim quidam ex ipsis Mytilenaeis homines propter factionem, quibus publicum erat cum Atheniensibus hospitium, Atheniensibus indicarunt, adduci ab iis omnes Lesbios per vim in Mytilenen omnemque apparatum cum Lacedaemoniis et Boeotis, qui gentis ejusdem erant, defectionis faciendae causa urgeri et nisi quis illos jam antevertat, ipsos Lesbo privatum iri. Athenienses vero (erant enim debilitati morbo et bella recens suscepto et vigente) rem quidem haud negligendam esse ducebant, si Lesbus quoque hostium sociaexisteret, quae classem et vires integras haberet, et criminationes istas initio non admittebant, plus animi sui sententiae tribuentes, quod mallent non vera esse. Postquam tamen missis etiam legatis non persuadebant Mytilenaeis, ut et communis civitatis institutionem et belli apparatum omitterent, tunc metu perculsi eos antevertere volebant Et confestim miserunt quadraginta naves, quae forte circa Peloponnesum erant ad navigandum paratae; Cleippides autem Dinise filius cum duobus collegis his navibus praeerat. Renuntiatum enim iis erat diem festum in Apollonis Maloentis honorem extra urbem celebrari, ad quem celebrandum Mytilenaei frequentes conveniunt, et spem esse, si properarent, subito eos posse illis supervenire, et si conatus iste feliciter ipsis successisset, (rem actam esse), sin minus, dicerent Mytilenaeis, ut naves traderent murosque demolirentur; et, si imperata non facerent, bellum iis inferrent. Atque illae quidem naves abierunt; decem vero Mytilenaeorum triremes , quae ex finderis pacto tunc apud ipsos auxilii ferendi causa forte aderant, retinuerunt Athenienses, virotfque, qui in illis erant, in custodiam tradiderant. Mytilenaeis vero quiuam, quum Athenis in Euboeam trqedssct et pedibus Gersestum ivisset, ibi navim onerariam tunc ipsum ancoras solventem nactus, secunda navigatione usus, et triduo postquam Athenis discessit, Mytilenen delatus, nuntiavit infestum Atticae classis adventum. Illi vero nec ad Maloentem exiverunt, et ceteras murorum portuumque partes, quae semiperfectae erant, praesidiis firmantes custodias egerunt. Nec multo post Athenienses classe eo appulsi, ut haec videbant, denuntiarunt duces, quae imperata erant; sed quum Mytilsenei dicto audientes non essent, beHum illis facere coeperunt At Mytilaenei imparati et ex improviso coacti tbellum gerere, prodierunt illi quidem cum quodam navium numero aliquantum ante portum, ut proelium navale committerent, sed postea ab Atticis navibus inse-quentibus fugati, cum Atticae classis praetoribus jam colloquia conferebant, eo consilio, ut, si possent, in praesens naves illorum aliqua aequa conditione a se dimitterent Atheniensium vero duces haec acceperunt, ipsi quoque veriti, ne non satis virium haberent ad bellum universae Lesbo faciendum. Induciisque factis Mytilenaei mittunt Athenas unum ex illis, qui detulerant indicium, quem facti jam poenitebat, et alios, si forte impetrare possent, ut naves a se recederent quippe qui nihil rerum novarum molituri essent. Interea vero et Lacedaemonem legatos triremi vectos mittunt, clam Atheniensium classe, qui ad septentrionalem urbis partem in Malea stationem habebant; nec enim credebant, quae ab Atheniensibus impetrare cupiebant , ex voto sibi cessura. Atque hi quidem aspera usi navigatione per pelagus Lacedaemonem delati agebant pro iis, ut aliquod auxilium veniret; Athenis autem legati postquam re infecta redierunt, Mytilenaei bellum capessere coeperunt et cetera Lesbos praeter Methymnam; hi enim Atheniensibus auxilio venerant et Imbrii et Lemnii et exigua quaedam reliquorum sociorum manus. Atque eruptionem quidem Mytilenaei totis viribus fecerunt in Atheniensium castra et proelium etiam commissum est, in quo Mytilenaei non inferiores exstiterant, sed tamen nec prope pernoctare, nec suis viribus confidere sunt ausi, sed iu urbem se receperunt. Deinde vero ipsi quidem quiescebant, quia, si quid auxilit ex Peloponneso praeterea venisset, et cum reliquo apparatu periclitari volebant; (etenim Meteas Laco et Hermaeon-das Thebanas ad eos venerant, qui missi quidem erant ante defectionem, sed quum Atticae classis infestum adventum antevertere non potuissent, post proelium commissum in urbem triremi clam ingressi sunt et hortabantur, ut alteram triremem et legatos secum mitterent; illique miserunt;) Athenienses vero propter Mytilenaeorum quietem, multo magis confirmati, socios accersebant, qui longe citius affuerunt, eo quod nihil virium apud Lesbios esse animadverterent, et quum australem urbis partem classe circumdedissent, bina castra ad urbem hinc et illinc muris struxerunt, et classis stationes ad utrumque portum habebant. Ac maris quidem usu Mytilenaeos prohibebant; terrae vero reliquam quidem partem omnem in potestate sua habe- bant Mytilenaei ceterique Lesbii, qui subsidio jam venerant, illam vero non magnam, quae circum castra erat, Athenienses obtinebant, et navalia potius castra navium et mercatus agendi habebant in Malea. Atque ad Mythenen quidem ita gerebatur bellum. Per idem autem hujus aestatis tempus Athenienses in Peloponnesum etiam triginta naves et Asopium Phormio · nis filium, earum ducem miserunt; Acarnanes enim eos oraverant, ut aliquem Phormionis vel filium vel cognatum ducem ad se mitterent. Hae autem naves, oram legentes, maritima agri Laconici oppida diripuerunt. Deinde vero Asopius majorem harum navium partem domum remisit, ipse autem cum duodecim Naupactum ivit, et postea, quum universas Acarnanum copias evocasset, CEniadis bellum intulit et simul navibus per Acheloum navigavit , et pedestres copiae agrum vastabant. Sed quum (Eniadae se ipsi non dederent, peditatum quidem dimisit, ipse vero in Leucadem navigavit, copiisque suis ad Neri-cum expositis, dum se recipit, quum ipse, tum etiam pars quaedam ejus copiarum ab illius regionis incolis, qui ad opem suis ferendam convenerant, et a paucis quibusdam militibus praesidiariis caeditur, atque postea Athenienses, quum inde solvissent, cadavera suorum a Leucadiis, fide publica interposita, receperunt. Legati vero Mytilenaeorum, qui in prima navi missi erant, ut eos Lacedaemonii jusserant, Olympiam venire, ut ceteri quoque socii illis auditis consultarent, Olympiam iverunt; erat autem Olympias, qua Dorieus Rhodius iterum vincebat. Quumque post solennem illius festi celebrationem in colloquium venissent, in hunc modum verba fecerunt. «Institutum, quod apud Graecos moribus est receptum , viri Lacedaemonii sociique, non ignoramus; qui enim recipiunt illos, qui in bellis deficiunt, et priorem societatem relinquunt, quatenus quidem aliquam utilitatem ex illis percipiunt, caros.habent, sed quum eos superiorum amicorum proditores esse existiment, minus probos esse ducunt. Atque haec aestimatio non est iniqua, si et illi, qiu deficiunt, et illi, a quibus defectionem faciunt, pares inter se sint voluntate benevolentiaque et aequales apparatu ac viribus, nec ulla justa defectionis causa subsit; quod in nobis et Atheniensibus non sic erat. Neve cuiquam ideo minus probi esse videamur, quod cum pacis tempore ab ipsis honorifice tractaremur, in periculis deficimus. « De jure enim et virtute ante omnia, praesertim quum societatem vestram appetamus, verba faciemus, quia scimus, neque amicitiam inter privatos esse constantem neque communionem ullam ulla in re inter civitates, nisi id fiat cum mutua virtutis opinione, et in ceteris rebus morum similitudine consentiant, nam in animorum discrepantia factorum etiam controversiae consistunt. Nobis vero et Atheniensibus societas primum intercessit, quum vos quidem a belli Medici administratione destitistis, illi vero permanserunt ad belli reliquias persequendas. Societatem tamen fecimus, non ut Graecos in Atheniensium potestatem redigeremus, sed ut Graecos a Medorum dominatu liberaremus. Et quamdiu quidem ex aequo rebus praeerant, alacri animo sequebamur; postquam autem animadvertebamus, ipsos Medi odium paulatim remittere, sociis vero jugum servitutis imponere properare, tunc non amplius sine timore eramus. Sed quum propter multitudinem eorum, qui sententiam laturi erant, non possemus in unum coeuntes iis resistere, omnes socii, praeter nos et Chios, in servitutem sunt redacti. Nos vero, qui scilicet nostri juris eramus et liberi nomine, ad bella cum iis profecti sumus. Nec amplius pro ducibus fidelibus Athenienses habebamus, quia rebus ante gestis exemplis utebamur; nec enim verisimile videbatur, eos illis quidem servitutis jugum imposuisse, quos in eandem foederis societatem nobiscum receperant, ceteris vero, si quando forte facultas oblata esset, idem non esse facturos. « Quod si jam omnes adhuc liberi nostrique juris essemus, certior nobis fides esset, non eos novi quidquam molituros esse; quum vero plerosque sociorum subegerint, nobiscum autem mquo adhuc jure vivant, consentaneum erat eos indignius esse laturos, quod nunc quoque, quamvis major pars jam illis cedat, nos soli aequum jus retinemus, idque tanto magis, quo magis ipsorum potentia aucta est et nostra solitudo. Sed mutui metus aequalitas societatem sola facit fidelem; qui enim aliquid praeter jus facere vult, eo quod viribus non firmior impetum facturus esset, absterretur. Ac liberi relicti sumus nulla afia de causa, nisi quatenus ad imperium quaerendum, et specioso verborum praetextu, et consilii aggressione potius, quam armorum videbantur ipsis res obtineri posse. Simul enim hoc etiam testimonii argumento utebantor, socios, qui idem jus suffragii ferendi haberent, ad eandem militiam cum ipsis nunquam invitos profecturos fuisse, nisi illi, quibus bellum inferrent, aliquod peccatum commisissent ; eadem autem opera etiam potentissimos contra infirmiores primum secum adducebant, et futurum erat, ut illos quum ad extremum reservassent, reliquis ab omni parte detractis, imbecilliores haberent. Si contra a nobis initium duxissent, quoniam universi suas domesticas vires adhuc habebant, et alios, apud quos consistere poterant, haud ita facile socios subegissent. Atque classis nostra metum aliquem ipsis incutiebat, ne forte in unum coacta aut vobis aut alicui alii adjuncta periculum iis crearet. Partim vero etiam eo, quod eorum populum et eos qui quoque tempore reipublicae principes erant, observabamus, praeter reliquos liberi relinquebamur. Nec tamen diu hoc videbamur efficere posse, nisi hoc bellum confiatum esset, exemplis edocti eorum, quae reliquis acciderunt. « Quaenam igitur erat haec aut amicitia certa aut libertas, in qua alteri alteros alienis animis recipiebamus, et illi quidem nobis in bello prae metu blandiebantur, nos vero rebus pacatis idem vicissim ipsis faciebamus? et quod aliis fidem confirmat, benevolentia inquam, hoc ipsum timor firmum nobis praestabat, metuque magis quam amicitia retenti in societate persistebamus; et utris immunitas periculi audaciam citius erat praebitura, hi etiam priores aliquid praeter jus facturi erant. Quare si cui injuste facere videmur, quod ante defecerimus propter dilationem malorum, quibus illi nos erant affecturi, nec ipsi vicissim cunctati, dum plane sciremus, numquid eorum fieret, is non recte sentit. Nam si pari potentia praediti, et insidias ipsis mutuo struere, et vicissim in aliud tempus eas differre possemus, quid necesse erat, nos in hac societatis aequalitate tamen in illorum potestate esse? In illorum vero potestate- quum semper sit, ut nos invadant, in nostra quoque esse debet, ut nobis ante caveamus. « Tales igitur, Lacedaemonii ac socii, rationes et causas quum haberemus, defecimus, quae satis et manifestae sunt auditoribus, ut cognoscere possint, nos merito fecisse, et validae, ut metum conciperemus et ad aliquod salutis nostrae praesidium nos converteremus, atque id volumus quidem jam multo tempore, quum rebus adhuc pacatis legatos ad vos misimus, qui de defectione vobiscum agerent; sed quia vos recipere nos noluistis, impediti sumus; nunc vero, ubi Boeoti nos excitarunt, confestim obtemperavimus, du-plicemque defectionem nos facturos existimabamus, unam quidem a Graecis, ne una cum Atheniensibus ipsos maleficiis afficeremus, sed una in libertatem vindicaremus; alteram vero ab Atheniensibus, ne nos ipsi postea ab illis profligaremur, sed hoc prius illis faceremus. Nostra tamen defectio subito facta est et imparata; quo etiam magis oportet vos nobis in societatem receptis auxilium quam celerrime mittere, ut appareat, vos et illis succurrere, quibus est succurrendum, et simul hostibus nocere. Opportunitas autem qualis nunquam ante. £tenim et morbo attriti sunt Athenienses et pecuniarum impensis, et naves ipsorum partim quidem circa vestram regionem, parlim vero contra nos sunt constitutae; quare non verisimile est, eos navium abunde habituros, si vos hac aestate cum navalibus pedestribusque copiis simul iterum irruptionem faciatis , sed aut vos contra se cum infesta classe venientes propulsare non poterunt, aut ab utrisque discedent. Neque vero quispiam existimet, se domesticum periculum pro alieni agri defensione subiturum. Cui enim Lesbos proeul abesse videtur, haec tamen utilitatem ei ex propinquo praebebit. Nec enim, quemadmodum quis existimat, bellum in Attica terra geretur, sed in ea, unde Attica utilitatem percipit. Est autem illi pecuniarum proventus a sociis, et longe major erit, si in suam potestatem nos redegerint; nam nec alius deficiet, et res nostrae illis accedent; et acerbiora mala pateremur, quam illi, qui jam ante iis serviebant. Sed si vos alacriter succurratis, quum civitatem vobis adjungetis, quae magnam classem habet, cujus in primis vos indigetis, tum etiam Atheniensium imperium facilius evertetis, subtrahentes eorum socios (quilibet enim se vobis confidentius adjunget), et sinistram opinionem vitabitis, quam sustinebatis, quod illis, qui deficiunt, opera non feratis. Sed si manifestum sit, illos a vobis in libertatem vindicari, victoriam belli certiorem habebitis. « Reveriti igitur Graecorum spes, quas in vobis ponunt , ipsumque Jovem Olympium, in cujus templo supplicibus similes sumus, Mytilenaeis in vestram societatem receptis opem ferte, neque nos deseratis, qui privato quidem periculo corpora objicimus, sed communem utilitatem, si rem feliciter geramus, omnibus allaturi sumus, magis vero commune damnum, si vobis non exoratis prostrati fuerimus. Estote igitur viri, quales et Graeci vos esse justum judicant, et noster metus desiderat. » Atque Mytilenaei quidem haec dixerunt. Lacedaemonii vero eorumque socii quum haec audissent eorumque postulata comprobassent, Lesbios in societatem receperunt, atque ad irruptionem in agrum Atticum faciendam et sociis, qui aderant, edixerunt, ut primo quoque tempore cum duabus suarum copiarum partibus in Isthmum irent, ut facturi illam, et ipsi primi venerunt, et vehicula navium in Isthmo parabant, ut eas a Corintho in mare, quod Athenas spectat, transportarent, quippe qui et navalibus et pedestribus copiis simul impetum facturi essent. Atque hi quidem alacriter haec faciebant; ceteri vero socii lente conveniebant, et frugibus colligendis militiseque taedio detinebantur. Athenienses vero, quum eos suae imbecillitatis opi* nione adductos se instruere intellexissent, cumque declarare vellent, eos non recte opinatos esse, sed se non mota classe, quae ad Lesbum erat, tamen et eam, quae ex Peloponneso contra se veniebat, facile propulsare posse, centum naves instruxerunt, et cum ipsi exceptis equitibus et pentacosiomedimnis, tum etiam inquilini eas conscenderunt, et propter Isthmum provecti ostentationem sui faciebant et in quamcumque Peloponnesi partem ipsis placebat, ex navibus descendebant Lacedaemonii vero quum viderent rei eventum longe alium, quam ipsi exspectabant, et quae a Lesbiis dicta erant, putabant non vera esse, et rem esse factu difficilem existimantes, quum simul ipsis neque socii adessent, et triginta etiam Atheniensium naves, quae circa Peloponnesum erant, agrum ipsorum urbi subjectum vastare nuntiarentur, domum redierunt. Postea vero classem parare coeperunt, quam in Lesbum mitterent, et sociis per civitates quadraginta naves imperarunt, et classis praefectum destinarunt Alcidam, qui eo profecturos erat. Athenienses vero et ipsi cum suis centum navibus domum se receperunt, postquam illos quoque rediisse cognoverunt. Atque eo tempore, quo naves istae navigabant, facile plurimae naves simul ipsis erant, usu formaque insignes, pares tamen numero vel etiam plures hqjus belli initio. Nam Atticam et Euboeam et Salaminem centum naves custodiebant, et aliae centum circa Peloponnesum erant, praeterea vero eae, quae ad Potidaeam et aliis in locis erant, ut numerus omnium navium una aestate fuerit ducentarum et quinquaginta. Atque hoc potissimum pecunias absumpsit una cum Potidaea. Nam et Potidaeam obsidebant milites binas drachmas diurnas merentes (etenim sibi quisque unam, alteram pro famulo in diem accipiebat), ter mille quidem, qui primi ad eam obsidendam missi erant, nec pauciores, qui in ejus obsidione permanserunt, donec eam expugnarunt, sexcenti vero et mille eum Phormione, qui ante urbis expugnationem discesserunt; et universae naves idem stipendium accipiebant. Pecunie igitur ita primum consumptae sunt, et tantus navium maximus numerus est instructus. Mytilenaei vero eodem tempore, quo Lacedaemonii circa Isthmum erant K quum ipsi tum etiam auxiliarii milites ad Methymnam, cujus per proditionem capiendqe spem conceperant, terra cum exercitu sunt profecti; et urbem adorti ,.quum res ipsis non succederet, quemadmodum exspectabant, Antissam et Pyrham etEressum petierunt, et stabilitis harum civitatum rebus murisque firmatis domum celeriter se receperunt. Methymnaei vero et ipfi post illorum discessum cum copiis adversus Antissam ive- runt, et quum ex urbe eruptio facta esset cladem acceperunt ab Antissaeis et auxiliariis quibusdam militibus, multosque amiserunt, ceterique celeriter domum reverterunt. Athenienses Tero, quum haec audirent, et Mytilenaeos terra potiri, et suos milites non satis virium ad Olos prohibendum habere, jam circiter autumni initium mittunt Pachetem Epicuri filium ducem, cum mille ex se ipsis militibus. Hi vero remigum officium in navibus ipsi praestantes ad Mytllenen perveniunt, eamque simplici muro cingunt; nonnullis etiam in locis natura munitis castella aedificarunt. Et Mytilene quidem utrinque et terra et mari acriter obsidebatur, et hiems appetebat; ceterum Athenienses quum pecuniis ad obsidionem indigerent et ipsi pecunias tunc primum contulissent CC. talenta, dimiserunt etiam ad socios duodecim naves pecuniae colligendae gratia, et Lysiclem ducem cum quatuor collegis. Ille vero, quum ex aliis locis pecunias exigebat et circui-bat, tum etiam in Caria ex Myunte urbe per Maeandri campum usque ad Sandium collem ascendit, et quum a Caribus et Anaeitis impetus in ipsum factus esset, periit et ipse et magnus reliqui exercitus numerus. Eadem hieme Plataeenses (adhuc enim a Peloponnesiis et Boeotis obsidebantur) quum et penuria rei frumentariae graviter laborarent, nec ullam subsidii Athenis ad se venturi spem haberent, nec ulla alia salutis ratio appareret, statuunt quum ipsi, tum Athenienses, qui cum ipsis obsidebantur, primo quidem omnes exire, et transcendere hostium muros si per vim hoc facere possent, auctoribus hujus conatus Theseneto Tolmidae filio, qui vates erat, et Eupompida Daimachi filio, qui et dux erat; deinde vero dimidia eorum pars, quod periculum ingens esse duceret, metu quodam territa destitit incepto, ducenti vero et viginti circiter in eadem eruptionis faciendae sententia ultro permanserunt, in hunc modum. Scalas hostilium murorum altitudine pares fecerunt. Hanc autem emensi sunt secundum laterum coagmentatorum ordines, qua parte murat ipsorum ad eos spectans tectorio carebat. Numerabant au tem multi simul laterum coagmentatorum strata, et horam quidem par erat nonnullos a vera ratiocinatione aberrare, plures vero eam assequi, praesertim quia saepius numerabant et simul non procul aberant, sed ea muri pars, ad quam tendebant, facile conspiciebatur. Scalarum igitur convenientiam hoc modo sont assecuti, ex laterum crassitudine mensuram conjectantes. Murus autem Peloponnesiorum hac erat structura. Duplicem ambitum habebat, alteram quidem Plataeas versus, alterum vero exteriorem, si quis forte ab Athenis invaderet ; hi autem ambitus alter ab altero sexdecim ferme pedum intervallo distabant. Hoc vero sexdecim pedum spatium tabernaculis inter custodes distributis erat occupatum eaque erant continua, ita ut unicus murus latus esse videretur, utrinque pinnas habens. Ad decimam qualhque pinnam autem turres erant ingentes, et ejusdem, qua muras, crassi- tudinis, et eaedem ad interiorem et exteriorem ejus frontem pertingebant, ita ut transitus propter turrim non esset, sed per eas medias transibant. Noctu vero, quoties tempestas humida esset, pinnas quidem relinquebant, e turribus Tero, quae parvo distabant ac superne tectae erant, excubias agebant Murus igitur, quo Plataeenses ab bostium praesidiis cingebantur, hujusmodi erat. Hi autem rebus paratis, observata nocte, quae et pluvia et vento turbida, et praeterea illunis esset, exierunt; praeerant iis autem, qui et conatus hujus auctores erant. Ac primum quidem transierunt fossam, quae ipsos ambibat; deinde hostium muro successerunt, clam illorum custodibus, quia inter tenebras custodes non prospexerant, strepitum vero, quem ipsi edebant m accedendo, propter ventum obstrepentem exaudire non potuerant; simul etiam distantes intervallo satis magno vadebant, ne arma armis collisa rei significationem darent. Erant autem expediti armatura genere et sinistro tantum pede calceati, firmius ut consisterent in luto. In intervallum igitur, quod erat inter turres , ad murorum pinnas accesserunt, quod eas desertas esse scirent, primo quidem illi, qui scalas ferebant; atque eas apposuerunt; deinde duodecim levis armaturae cum pugione ac thorace ascendebant, quibus praeerat Ammeas Coroebi filius, et primus ascendit. Post ipsum vero qui sequebantur, sex in utramque turrim ascendebant. Deinde post hos alii levis armaturae cum jaculis vadebant, quibus alii a tergo scuta ferebant, ut illi facilius ascenderent, et ea erant illis tradituri, quum prope hostes ventum esset. Postquam autem plures muros ascenderunt, custodes, qui excubias in turribus agebant, hoc senserunt; quidam enim Plataeensis dum manu se sublevat, de pinnis dejecit tegulam, quae lapsa strepitum edidit. Atque statim clamor erat, et exercitus ad muros concurrebat; nec enim sciebat, quidnam esset periculi in nocte obscura et procellosa, et simul etiam Plataeenses, qui in urbe relicti erant, egressi Peloponnesiorum murum invaserunt, a parte, quae opposita erat illi, qua sui murum superabant, ut animum ad illos minime advertereot Itaque turbabantur quidem in suo quique loco manentes, auxilio vero accurrere ex sua custodia nemo audebat, sed animo dubio fluctuabantur, quid hoc rei esse statuerent, quod fiebat. Et trecenti eorum milites, quibus mandatum erat, ut, si quid opus esset, ad opem ferendam praesto essent , e muro ad clamorem procedebant. Et faces hostilis adventus indices Thebas versus tollebantur; Plataeenses vero, qui in urbe erant, et ipsi ex suo muro multas faces tollebant, quae ad hoc ipsum praeparatae erant, ut ignium signa hostibus essent incerta, utque suspicati aliquid aliud esse, quam quod res erat, opem non ferrent, prius quam sui, qui exierant, evasissent, et in loca tuta se recepissent. Qui autem muros conscendebant Plataeensium, inter haec, ubi primi suorum murum conscenderunt et utramque turrim custodibus occisis in suam potestatem redegerunt, ipsi et ad turrium transitus constiterunt eosque custodiebant, ne quis per eas penetrans ad opem suis Terendam veniret; et scalis e summo muro turribus admotis suo-rumque pluribus per scalas ascendere jussis, hi quidem ex turribus, et ex inferioribus et ex superioribus earum partibus eos, qui subsidio veniebant, missilibus arcebant; ceteri vero interea, quorum major erat numerus, multis scalis simul admotis pinnisque dejectis per spatium, quod erat inter turres, transcendebant; et pervadens quisque consistebat in fossae margine et hinc sagittis atque jaculis defendebant, si quis subsidio veniens praeter murum impedire co naretur transitum. Ubi autem omnes transierunt, illi, qui e turribus veniebant postremi difficulter descendentes vadebant ad fossam atque inter hoc trecenti illi iis occurrebant faces gestantes. Itaque Plataeenses quidem illos ex tenebris facilius conspiciebant, stantes in fossae margine , et sagittis jaculisque nuda eorum latera petebant, ipsi vero, quod in tenebris essent, propter faces minus conspiciebantur. Itaque et Plataeensium qui postremi erant, fossam quidem non retardati transierunt, sed aegre et per vim; nara et glacies in ea concreverat, quae non erat solida, ita ut transeuntes sustinere posset, sed potius erat aquosa, qualis fieri solet subsolano aut borea spirante, et nox illa, propter hujusmodi ventum nivibus conspersa aquam in ea vehementer auxerat, quam vix supra exstantes transierunt. Atque etiam ut fuga evaderent, factum est potissimum propter hujus tempestatis magnitudinem. Digressi vero a fossa Plataeenses via Thebas Terente vadebant conferti, ad dextram habentes Androcratis fanum, rati illos minime suspicaturos esse, hanc se ingressos esse, quae ad hostes duceret; simul etiam videbant Peloponnesios cum facibus in sequentes ea via, quae per Cithaeronem et Dryoscepbalas Athenas ducebat. Atque sex quidem septemve stadia Plataeenses Thebas versus ire perrexerunt, deinde devertentes, viam, quae ad montem fert, iverant Erythras et Hysias versus, et quum attigissent montes, Athenas perfugerunt, ducenti et duodecim ex majore numero ; fuerunt enim eorum nonnulli, qui in urbem reverterunt, antequam murum superarent, unus vero sagittarius in exteriore fossa captus est. Peloponnesii igitur, postquam hostem insequi destiterunt, in suam quisque stationem redierunt. At Plataeenses, qui erant in urbe, rerum omnium, quae acciderant, ignari, ceteris vero, qui redierant, neminem superesse renuntiantibus, simul ac dies illuxit, emisso caduceatore inducias paciscebantur, ut suorum cadavera reciperent; sed cognita rei veritate incepto destiterunt. Plataeenses igitur, qui munitiones superarunt, hoc modo salutem sibi peperere. Lacedaemone autem eadem hieme exeunte mittitur Salaethus Lacedaemonius cum triremi Mytilenen. Hic Pyrrham vectus et illinc itinere pedestri per quemdam torrenlis alveum profectus, qua munitiones transiri poterant, occulte Mytilenen ingreditur, et dicebat Mytilenaeorum magistratibus simul irruptionem in Atticam factum iri, et illas quadraginta naves, quas is subsidio venire oportebat, affuturas, se- que, ut haec significaret et celera coraret, praemissum ene. Atque ita Mitylenn confirmabantur et animis minus propendebant ad compositionem cum Atheniensibus faciendam. Atque hiems finiebatur haec et quartus annos hujus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit. Insequente autem aestate Peloponnesii postquam quadraginta et duas naves Mytilenen miserunt, imperio Alcidae mandato, qoi [jam] erat iis navarchos, ipsi eorumque socii irruptionem in Atticam fecerunt, ut Athenienses utrimque turbati minus diligenter adversos naves Mytilenen proficiscentes subsidio venirent. Praeerat autem huic expeditioni pro rege Pausania, Plistoanactis filio, adhuc pupillo, Cleomenes patruus. Vastarunt autem in Attica et alia, quae prius caesa erant, [et] si quid repullulasset, et quaecumque in superioribus expeditionibus praetermissa erant; atque haec irruptio Atheniensibus post secundam fuit omnium acerbissima. Nam Peloponnesii, quum semper exspectarent, donec a Lesbo aliquid novi de sua classe audirent, quippe quae eo jam appulisset, passim discurrentes pleraque vastarunt. Sed quum nihil eorum, quae speraverant, ipsis succederet, et res frumentaria defecisset, domum redierant et in suam quique civitatem se receperant Mytilenaei vero interea, cum neque naves ex Peloponneso ad ipsos venirent, sed moras necterent, et rea frumentaria defecisset, coguntur compositionem cum Atheniensibus facere his de causis. Salaethus, ne ipse quidem naves amplius exspectans, populum armat, qui ante inermis erat, ut eruptionem in Athenienses facturus. At fili postquam arma acceperunt, neque magistratus amplius audiebant et habitis inter se conciliis, aut jubebant frumenta potentes in medium proferre et viritim populo dividere , aut se ipsos compositione cum Atheniensibus ftcta, dicebant urbem iis dedituros. Quae ubi illi, qui reipublicae praeerant, intellexerunt, quoniam nec impedire poterant, et periculum instabat, si compositione excluderentur, communiter paciscuntur cum Pachete ejusqne copiis, ut Atheniensibus arbitratu suo de Mytilenaeis statuere liceret, ipsique exercitum in urbem reciperent, legationem autem Mytilenaei pro se ipsis Athenas mitterent; interea vero, dum redirent, Pacbes neminem Mytilenaeorum neque in vincula conjiceret, neque in servitutem redigeret, neque occideret. Atque compositio quidem haec foit At illi Mytilenaeorum qui potissimum cum Lacedaemoniis egerant, sibi vehementer metuentes, postquam exercitus est ingressus, non acquieverant, sed tamen ad aras consederant. Paches vero eos illinc excitatos, ne quid injuriae iis fieret, in Tenedum custodiendos transmittit , donec Athenienses aliquid statuissent. Triremibus etiam Antissam missis eam sibi abjunxit, et cetera, quae ad exercitum pertinebant, arbitratu suo constituebat. Peloponnesii vero, qui quadraginta navibus vehebantur, quos celeriter venisse oportuerat, quum circa Pelo- ponnesum ipsam navigantes tempus triverunt, tum etiam in reliquo navigationis cursu lente vecti, Athenienses quidem, qui in urbe erant, latuerunt, usque dum ad Delum appulissent; illinc vero ad Icarum et Myconum profecti cognoverunt primum My tilenen captam esse. Sed quum rem exploratam habere vellent, ad Embatum in insula Erythraea navigarunt; die autem a Mytilene capta circiter septimo ad Embatum sunt delati. Itaque re accurate cognita pro praesenti rerum statu, quid esset agendum, consultare coeperunt. Et Teutiaplus Eleus dixit iis haec : « Alcida, celerique Peloponnesiorum, qui hic adsumus, copiarum duces, mihi Videtur, Mytilenennobis esse navigandum, ita ut jam sumus, antequam adventus noster divulgetur. Nam, ut verisimile est, quum homines urbe recens sint potili, magnam ipsorum in custodiis negligentiam offendemus, praecipue vero a mari, qua ex parte, quum ipsi nullum hostem contra se venturum sperant, tum etiam nostrae vires sunt firmissimae; verisimile autem etiam est, ipsorum peditatum, quippe quod sint victores, negRgen-tius per hospitia dispersum esso. Si igitur ex improviso et noctu impetum in eos faciamus, spero fore, ut cum illis , qui sunt in urbe, si quis nobis benevolus adhuc superest, res illas in potestatem nostram redigamus. Proinde ne tergiversemmi periculum istud subire, reputantes,quae nova in bello vocantur, nihil aliud esse, quam tale quid, a quo si quis dux sibi ipsi caveat, et hostes hujusmodi arrepta occasione adoriatur, res plurimas recte geret. » Hic quidem ita locutus Alcidae non persuadebat. Alii vero nonnulli ex Ionia exsules, et qui Lesbii cum ipso navigabant, ei suadebant, ut, quandoquidem hoc periculum formidaret, aliquam in Ionia urbem aut Cumam iEolicam occuparet, ut ex urbe ut certa sede prodeuntes Ioniam ad defectionem impellerent; posse autem illud sperari, et quod nemini adventus suus contra voluntatem accidat, et praesertim si reditum ex his regionibus omnium maximum Atheniensibus interciperent, ac simul si illis cum classe parata contra se excubantibus insuper etiam sumptus faciendi necessitas existeret; atque se etiam sperare, Pissu-Ihnen a se adductum iri, ut ad hujus belli societatem se adjungeret Sed Alcidas ne his quidem movebatur, sed potissimum ad eam sententiam animo inclinabat, ut, quoniam a Mytilenae servandae consilio tardiore adventu dejectus esset, in Peloponnesum quam celerrime se reciperet. Quamobrem Embato digressus littus legebat, et quum ad Teiorum Myonnesum appulisset, plerosque captivos , quos in navigationis cursu ceperat, trucidavit Et quum Ephesum appulisset, Samiorum, qui ex A nasis erant, legati ad eum venientes, non rite eum Graeciam in libertatem asserere dixerunt, si illos necaret, qui nec arma contra tulissent, nec hostes essent, sed ob necessitatem Atheniensium socii; et, nisi finem faceret, ipsum paucorum quidem hostium amicitiam sibi conciliaturum, longe vero plores ex amicis hostes habiturum. His ille persuasus, quotquot de Chiis adhuc penes se habebat, et ex aliis nonnullos dimisit. Nam homines, licet Peloponnesiarum naves conspicerent, non tamen fugiebant, sed potius, ut ad Atticas accedebant, et ne vel minimam quidem suspicionem habebant, quum Athenienses maris imperium obtinerent. Peloponnesiorum naves in Ioniam unquam trajecturas esse. Ab Epheso vero A Ici das celeritate adhibita navi· gabat et Unquam fugiebat. Nam conspectus erat ab Salaminia et Paralo navibus, quum adhuc ad Clarum esset, (lue autem tum forte ab Athenis cursum tenebant}, et hostis insequentis adventum metuens per altum ferebatur, ut sua quidem sponte ad nullam aliam regionem nisi ad Peloponnesum appulsurus. Pacheti vero Atheniensibusque et ex Erythraea hujus rei nuntius afferebatur et ab aliis undique locis; quum enim in Ionia nullae munitiones essent, metus ingens fuit ne Peloponnesii maritimam oram navibus legentes, quamvis et sic in animo non haberent ibi manere, tamen in ipso impetu urbes diriperent. Paralus vero et Salaminia naves, quum ipsum Alcidam ad Clamm vidissent, rem nuntiarunt. Ille vero eum magno studio persequebatur, et usque ad insulam Patmon eum est insecutus, sed quum Alcidas nusquam amplius appareret, ita ut eum prehendere posset, revertebatur. In lucro autem posuit, postquam hostium naves non assecutus est in alto, quod nusquam deprehensas et coactae essent castra munire et sibi excubias agendi obsidendique necessitatem praebere. Dum autem in reditu maritimam oram legit, ad Notium Colophoniorum urbem appulit, ubi consederant Colophonii, quod urbs superior capta erat ab Itamane et barbaris inter domesticam seditionem accitis; capta autem est eo ferme tempore, quo Peloponnesii secundam irruptionem in Atticam faciebant. In urbe igitur Notio, cum seditio rursus orta esset inter illos, qui eo confugerant et sedes fixerant, alii quidem a Pissuthne auxiliares copias Arca-dum ac barbarorum accersebant et in munitionibus urbem intersepientibus hpbebant, et illi de Colophoniis ex urbe superiore huc traductis qui Medis faverant, simul eo in· gressi cives erant; alii vero, qui clam istis aufugerant et exsules erant, Pachetem accersunt. Is autem, quum Hippiam, Arcadum ducem, qui in munitionibus illis urbem intersepientibus erat, ad colloquium evocasset, ea condi· tione, ut, si nihil dixisset, quod sibi placeret, eum in suas munitiones rursus salvum et sanum restitueret, ille quidem ad eum processit, hic vero eum in custodia sine vinculis servari jussit, et munitiones adortus repente illisque nihil tale exspectantibus, capit eas, et Arcadas ac barbaros, quotquot intus erant, occidit. Et Hippiam postea introductum, sicuti factis induciis promiserat, postquam intus fuit, comprehendit, sagittisque confodit. Colophoniis autem Notium restituit, illis exceptis, qui Medorum partibus faverant. Postea vero Athenienses colonis eo missis eam civitatem ex legibus institutisque suis constituerunt, omnibus Colophoniis, si quis usquam erat, ex civitatibus in unum coactis. Paches autem Mytilenen reversus Pyrrham et Eressum in deditionem redegit, captumque Salaelhum Lacedaemonium in urbe latitantem Athenas mittit, simul etiam illos cives Mytilenaeos, quos in Tenedum asservandos miserat , et si quis alius ipsi defectionis auctor fuisse videbatur; majorem etiam exercitus partem dimittit. Cum reliquis vero ipse permanens Mytilenes et ceterae Lesbi res arbitratu suo constituebat. Quum autem cives illi et Salaethus Athenas pervenissent, Athenienses Salaclhum quidem confestim inter- fecerunt, licet proferentem quaedam, ac praecipue quidem, Peloponnesios a Plataeis (adhuc enim obsidebantur) se abducturum. De civibus vero consultare coeperunt, et piae ira censuerunt interficiendos non solum eos, qui aderant, sed etiam omnes Mytilenaeos, quotquot puberes essent, impuberes vero ac fceminas in servitutem redigendas, dantes crimini quum reliquam defectionem, quod eam non eidem quo ceteri socii imperio subjecti fecissent, tum etiam permultum ad iram augendam contulit, quod Peloponnesiorum classis in Ioniam ad eorum auxilium ausa erat accedere et pariter periculum subire; nec enim parvo consilio defectionem fecisse videbantur. Triremem igitur ad Paclie-tem mittunt, decretorum nuntiam, imperantes, ut primo quoque tempore Mytilenaeos necaret. Postero autem die confestim eos poenitentia quaedam subibat et cogitatio, saevum ac magnum decretum factum esse, quo tota civitas potius periret quam defectionis auctores evaderent. At quum Mytilenaeorum legati, qui aderant, et quotquot Athenienses iis studebant, hoc animadvertissent, subornarunt eos, qui in magistratu erant, ut hac de re iterum sententias rogarent; quod facilius persuaserunt, quia et illis hoc erat perspectum, majorem civium pariem cupere hac de re iterum consultandi potestatem sibi per aliquos dari. Quamobrem concione statim coacta, quum aliae sententiae a singulis sunt dictae, tum Cleo Cleaeneti filius, qui etiam in prioribus suffragiis evicerat, ut caedes fieret, omnium is quidem civium etiam ceteris in rebus violentissimus et apud plebem in tempore illo orator longe omnium maxime probatus, denuo in medium prodiit et hanc orationem habuit : « Quum saepe alias ego statum popularem intellexi minime aptum esse ad imperium in alios obtinendum, tum vero praecipue nunc in hac vestra de Mytilenaeis poenitentia. Nam quia quotidiana haec vestra inter vos consuetudo metu et insidiis caret, eandem fiduciam etiam in socios habetis, etquicquid vel oratione eorum adducti erraveritis vel misericordia remiseritis, non creditis hanc mollitiam vobis periculum, nec tamen apud socios gratiam creare, non considerantes, imperium, quod obtinetis, ty-rannidem esse, eamque in homines, qui insidias vobis faciunt vestroque imperio inviti parent, et qui non pro eo, ut vos iis gratum feceritis vestro cum incommodo, obediunt vobis, sed pro eo, ut vos vi potius quam illorum benivolentia valueritis. Omnium vero perniciosissimum, si ni hil eorum, quae a nobis decreta fuerint, firmum mansurum est, nec intelligemus eam rempublicam, quae malis quidem, sed immotis legibus utitur, praestantiorem esse illa, quae bonis sed neglectis, et imperitiam cum continentia junctam, plus prodesse quam dexteritatem cum intemperantia junctam, mediocresque homines, si cum callidioribus conferantur, fere plerumque respublicas melius administrare. Nam isti quidem et legibus sapientiores volunt videri, et quae quoque tempore consuluntur in publicum, ea vincere, ut qui in aliis majoribus rebus ingenii praestantiam declarare non possint, atque ob tale studium respublicas plerumque evertunt; illi vero, quia suae peritiae diffidunt, se legibus imperitiores esse sibi persuadent, et facultatem sibi non sufficere ad ejus, qui pulchre dixerit, reprehendendam rationem, sed quia rerum aequi potius judices sunt quam concertatores, plerumque recte res gerunt. Sic Igitur oportet nos quoque facere, et non dicendi facultate et solertiae aemulatione elatos praeter sententiam vestrae multitudini suadere decet. « Itaque ego quidem permaneo in eadem sententia , atque illos miror, qui de Mytilenaeis ad vos Herum retulerunt, et moram interposuerunt, quod id magis e re illorum est, qqi injuriam fecerunt, (qui enim injuriam accepit,eum, qui fecit, ira languidiore persequitur, defensio autem, quae injuriae illatae, si quam proxime jungitur, pari vi occurnt, optime poenam repetit); miror etiam, quis ille futurus sit, qui contra dicet et sustinebit pronuntiare Mytilenaeorum quidem injurias esse uobis utiles, nostros vero casus sociis detrimenta afferre. Atque manifesto is ant dicendi facultate fretus hoc contendet, ut quod maxime placebat, contra demonstret decretum non esse, aut quaestu inductus speciosa oratione elaborata imponere vobis conabitur. At respublica ab hujusmodi certaminibus praemia quidem aliis dat, ipsa vero pericula sustinet. Culpa autem hujus rei penes vos est, eo quod malos vos arbitros certaminum praebetis, quippe qui consuestis verborum quidem spectatores, rerum gestarum vero auditores esse, res quidem futuras pro eo, ut quis optime dixerit, posse fieri aestimantes, de gestis vero rebus non ei, quod actum est et quod oculis i videtis, majorem fidem habentes, quam ei, quod auditum est, ab orationibus pendentes, quae pulchre indignationem commoverint ; et novitatem quidem orationis si quis afferat, facillime vobis imponi sinitis, si vero sobriam rerum aestimationem, nullo modo sequi vultis, quippe servi semper rerum inusitatarum, contemptores vero consuetarum, et potissimum quidem cupientes singuli pro se quisque posse de rebus publicis agere, sin minus, resistendo certe illis, qui hac laude excellunt, non tardiores videri illoruiu sententiam assecutos esse, sed si quis aliquid acute dicat, id jam ante comprobasse, et simul ad ea quae dicuntur, ante intelligenda promptos esse, et tardos ad providenda ea, quae ex his eventura sunt; quippe desiderantes semper aliud quid, ut ita dicam, quam ea, in quibus vivimus , aestimantes autem ne de praesentibus quidem rebus satis recte; proinde denique aurium voluptati dediti et potius similes iis, qui sophistarum spectatores sedent, quam qui de republica consultant. « A quibus ego vos avocare studens, pronuntio Mytilenaeorum civitatem unam omnium maxime vobis injuriam fecisse. Ego enim, si qui propterea, quod imperium vestrum ferre nequeunt, aut quod ab hostibus coacti sunt, defecerunt, veniam do; sed qui insulam tenebant et urbem muris cinctam, et qui a mari tantum nostros hostes metuebant, ubi et ipsi firmo classis apparatu adversus eos erant muniti, suisque legibus liberi vivebant, et ante omnes a nobis honorabantur, hi si talia facinora patrarunt, quid aliud, quam insidias fecerunt, et affectarunt potius imperium rebelles, quam defecerunt (defectioenim est illorum, qui vim aliquam patiuntur), operamque dederunt , ut juncti cum illis, qui nobis sunt hostes infensissimi nos perderent? Atqui hoc atrocius est, quam si per se comparatis copiis bellum nobis intulissent. Documento autem ipsis neque calamitates aliorum fuemnt, qui post defectionem a nobis factam in servitutem jam sunt redacti, neque praesens felicitas eos a periculis adeundis deterruit, sed facti audaces ad futura, et spe sua complexi res majores quidem facultate sua, minores tamen animi cupiditate, bellum susceperunt, armis potius quam jure disceptandum censentes; quo enim tempore se victores fore putarunt, nullis injuriis a nobis affecti nos invaserunt. Solet autem evenire, ut civitates illae, quibus nuper ac praeter exspectationem felicitas contigit, hac ad insolentiam convertantur, illa vero felicitas, qune secundum rationem hominibus contingit, est plerumque stabilior, quam quae praeter exspectationem accidit, et adversam fortunam, paene dixerim, facilius propulsant, quam secundam tuentur. Decuerat autem jam pridem Mytilenaeos nullo peculiari honore praeter ceteros a nobis affici, et eo petulantiae progressi non essent; hoc enim et alioqui natura comparatum est, ut homo eum quidem contemnat, a quo colitur, eum vero admiretur, qui ipsi non cedit. Plectuntor igitur etiam nunc pro magnitudine injuriae, neque paucis quidem culpa tribuatur, plebs vero a vobis absolvatur. Nam universi nos quidem pariter invaserunt, quibus tamen licebat, si ad nos confugissent, nunc iterum in urbe sua degere. Sed tutius esse arbitrali eandem belli fortunam periclitari cum paucis, simul omnes defecerunt. Considerate autem, si easdem poenae infligatis et sociis illis, qui ab hostibus coacti, et illis, qui ultro defecerunt, quem tandem fore putatis, quin levissima de causa deficiat, si aut re feliciter gesta libertatem sil adepturus, aut re infeliciter gesta nihil gravius sit perpessurus? Nos vero in singulis civitatibus et fortunarum et salutis periculum subibimus. £t si, re prospere gesta, urbem jam profligatam receperimus, proventibus, in quibus sita est nostra potentia, in posterum privabimini, si vero labamur, praeter eos, quos jam habemus, novos etiam hostes habebimus, et quo tempore illis, qui nunc sunt hostes aperti, resistendum erit, eo propriis sociis bellum faciemus. « Non oportet igitur ullam iis spem relinquere aut verbis impetrabilem aut argento venalem, fore ut quasi humanitus peccarint, veniam a nobis impetrent. Nec enim inviti damnum attulerunt sed prudentes insidias fecerunt; venia nutem datur ei quod praeter voluntatem fit. Itaque ego quidem et tunc primum, et nuoc quoque contendo, ne pristinam sententiam mutantes decretum jam ante factum rescindatis, neve tribus rebus imperio perniciosissimis, misericordia, et verborum illecebris, et lenitate, adducti peccetis. Nam misericordiam illis, qui sunt pares, vicissim tribui est aequum, non autem illis , qui neque mutuam miserationem habituri sunt, et qui necessario perpetuo nobis hostes sunt. Et oratores, qui sua oratione oblectant, in aliis etiam minoribus rebus certamen habebunt, non autem in qua civitas post brevem delectationem maximam jacturam faciet, ipsi vero pro causa bene acta beneficium accipient; et lenitas illis (totius tribuitur, qui in posterum quoque amici sunt futuri, quam illis, qui semper sui similes et nihilo minus hostes relinquantur. Unum autem rem totam complexus dico : si meam sententiam sequamini, ea facietis, quas et justa in Mytilenaeos sunt, et simul etiam utilia ; si autem alifer statuatis, illis quidem nihil gratificabimini, vos vero ipsos vestro judicio magis damnabitis. Si enim isti merito defecerunt, vos certe contra jus iis imperare dicemini. Quod si vero vel contra, quam debetis, hoc vobis nihilominus faciendum censetis, oportet utique hos etiam praeter jus a vobis cum commodo vestro puniri, aut imperium vos deponere et in tuto viros bonos agere. Atque eadem pccna debetis vos defendere velle, neque vos, qui evasistis, animo lentiores vosmet ostendere, quam illi, qui insidias fecerunt, cogitantes, quae verisimile est ipsos facturos fuisse, si vos vicissent, praesertim quum illi priore» vos injuria lacessiverint. Maxime vero ii, qui nulla de causa aliquem maleficio afficiunt, hunc persequuntur, et funditus perditum eunt, quia periculum sibi impendens ab hoste, si superstes relinquatur, suspectum habent; qui enim injuriam aliquam accepit, a quo non oportuit, hic periculo vitato in eum acerbior esse solet, quam in eum, qui pariter extitit hostis. Nolite igitur vestri ipsorum proditores esse, sed animo quam proxime accedentes ad mala, quae passuri eratis, et cogitantes, ut vos ceteris omnibus rebus anteposituri fuissetis, eos in vestram potestatem redigere, nunc parem gratiam ipsis referte, non emolliti ob praesentem nunc ipsorum fortunam, nec periculi, quod vobis aliquando impendebat, obliti. Plectite igitur pro meritis et hos, et reliquis sociis insigne exemplum praebete, ut intelligant eum, qui defectionem a vobis fecerit, morte mulctatum iri. Hoc enim si cognoverint, vos minus necesse erit neglectis hostibus cum vestris ipsorum sociis pugnare. » Atque Cleo quidem haec dixit. Post eum vero Diodotus Eucratis filius, qui et in superiore concione maxime erat adversatus, ne Mytilenaei necarentur, tunc etiam in medium progressus haec verba fecit. « Neque illos, qui de Mytilenaeis iterum ad consilium retulerunt, reprehendo, neque illos, qui maximis de rebus saepius consultari vetant, laudo, sed credo Irae duo bonae consultationi maxime contraria esse, celeritatem et iram, quorum alterum quidem cum amentia conjunctum esse solet, alterum vero cum imperitia et consilii tenuitate. Et qui orationem rerum agendarum magistram esse contentiose negat, aut amens est, aut privatim aliquid ipsius interest; amens quidem, si olla alia ratione res futuras et non manifestas declarari posse putat; interest vero ipsius, si cupiens aliquid turpe persuadere, pulchre quidem dicere posse de eo, quod est turpe, non putet, posse vero pulchre calumniatum perterrefacere ot eos, qui contra dicturi, et eos qui audituri sunt. Illi vero sunt molestissimi, qui ultro etiam ob pecuniam criminantur aliquam ostentandi ingenii orationem exhiberi. Si enim imperitiam objicerent, is, qui rem persuadere non potuisset, imperitus potius quam injustus habitus discederet; sed si injustitia objiciatur, et si causam obtinuit, est suspectus, et si id non perfecit, non solum imperitus, sed etiam injustus existimatur. Et respublica ex hqjusmodi re nullum sane emolumentum capit; consultoribus enim propter metum destituitur. Atque praeclare cum ea ageretur, si tales cives privatos dicendi facultate haberet; minime enim ad peccandum reliqui impellerentur. Atqui oportet bonum civem non eum se praebere, qui terreat adversarios contra ipsum dicturos, sed qui aequo certamine melius di-eat, sapientem vero civitatem oportet et ei, qui in rebus plurimis bene consulit, non quidem addere novum honorem, sed nec eum, quem jam habet, imminuere, et eum, qui opinione falsus est, non solum nulla pcena, sed ne ignominia quidem afficere. Ita enim et is, qui in dicendis sententiis praestat, minime adducatur majorum etiam honorum causa praeter sententiam aliquid et ad gratiam dicere, et qui rectum consilium dare non potuit, eadem opera minime studeat eo ut et ipse aliquid gratificetur, multitudinem sjbi conciliare. « Quorum nos contraria facimus, et praeterea, si quis in suspicionem venerit, eum lucri quidem causa, sed tamen optime dicere, invidentes ei propter incertam lucri suspicionem, manifestam utilitatem reipublicae eripimus. Solet autem usu venire, ut bonae sententiae, quae recto animo dicuntur, non minus sint suspectae, quam malae, adeo ut oporteat pariter tam illum, qui reipublicae pessimum consilium est daturus, fraude multitudinem capere, quam illum, qui optima suadet, mendacio suam causam probare. Et solam rempublicam propter hujusmodi suspiciones nemo aperte nulla fraude adhibita beneficiis allicere potest; qui enim aperte beneficium dat, eum suspicio est occulte majus lucrum capturum. Oportet autem, ubi commoda maxima aguntur, et in tali re hoc nos a nobis exigere, ut aliquanto longius prospicientes verba faciamus, quam vos, quibus breve tantum spatium ad cogitandum datur, prae* sertim quum nobis suasionis nostrae ratio reddenda sit, non autem vobis auditionis vestrae. Nam si et ille, qui aliquid persuasit, et ille, qui ei obsecutus est, aeque mul-ctarentur, profecto prudentius judicaretis; nunc vero ad quemlibet animi motum, quo repente fueritis abrepti, si quando forte in rebus judicandis lapsi estis, illius, qui, persuaserit, unam sententiam, nec vestras ipsorum plectitis , quamvis multae sint, quae simul peccarint. « Ego vero in medium processi neque pro Mytilenaeis cuiquam sententiam contrariam dicturus, neque eos accusaturus. Non enim de illorum injuria nobis est certamen, si sapimus, sed de utili nobis consilio. Nam etiam si ipsos injustissimum facinus fecisse pronuntiem, non tamen ideo eos etiam occidendos censebo, nisi hoc conducat; neque etiam, si qua venia sint digni, [ dimittendos], nisi hoc ipsum e republica fore constiterit. Credo autem de rebus futuris potius quam de praesentibus nos consultare; atque quod prajcipue Cleo magna cum asseveratione contendit, in posterum utile vobis fore, ut minus facile socii deficiant, si capitale supplicium ipsis proponatis, ego contra de eo, quod in posterum vobis utile est futurum, non minore cum asseveratione contra sentio. Et a vobis exigo, ne speciosa illius oratione me» orationis utilitatem repellatis* Magis enim justa quum sit ejus oratio in vestra hac adversus Mytilen»os ira, forsitan vos abripiat; nos vero non jam pro jure disceptamus cum illis, ita ut de jure nobis sit qu»rendum : sed consultamus de iis, quonam modo nobis in posterum utiles esse possint. « Jam igitur in rebus publicis capitis poena proposita est in multo peccato, non solum huic paria sed etiam minora; nihilo minus tomen homines spe elati discrimen subeunt, neque quisquam unquam in periculum venit, qui se ex eo non pro voto evasurum crediderit. Et civitas defectionem faciens qu» unquam exstitit, qu» justo minorem se ipsa existimans habere apparatum vel suum vel socialem, hoc aggredi auderet ? Omnibus enim natura insitum est, et privatim et publice, ut peccent, nec ulla lex est, qu» ab hoc prohibere valeat, siquidem homines per omnia poenarum genera iverunt, eas paulatim augentes, si forte ita a facinorosis minus l»derentur. Et verisimile est mitiores poenas olim in maxima scelera constitutas fuisse, sed quum violarentur, temporis progressu ad mortem plerae' que processerunt; et tamen hoc quoque violatur. Aut igitur aliquis terror hoc vehementior est excogitandus, aut ne iste quidem coercet, sed vel paupertas, quae audaciam ex necessitate prajbet, vel potentia, quae ex petulantia et superbia pluris habendi cupiditatem, vel aliae sortes pro alTectu hominum, ut in quaque intolerabilis aliqua vis vehementior dominatur, abripiunt in pericula. Et spes et amor praeter cetera omnia, hic quidem praeiens, illa vero subsequens, itemque hic rei aggrediendae rationem excogitans, ilia fortunae facilem successum suggerens, plurimum nocent, et quamvis sub aspectum minime cadant, majorem tamen vim habent, quam mala, quae cernuntur. Et praeter ista ipsius quoque fortunae non minores partes sunt in efferendis animis. Nam ex inopinato nonnunquam adstans aliquem vel infirmioribus opibus instructum adducit ad periclitandum, et magis etiam civitates, quanto de majoribus rebus periculum est, de libertate aut de imperio in alios obtinendo, et quia cum universis singuli temere de se plus axjuo sentiunt. Denique ut rem paucis complectar, hoc fieri non potest, et magnae est stultitiae, si quis existimat, si humana natura feratur cum magno animi impetu ad aliquid agendum, se aliquam rationem habere, qua eam avertat aut legum vi aut aliquo alio terrore. « Quare non oportet nos neque mortis poena, lan-quam locuplete fidejussore fretos, minus recte de Mytilenaeis statuere, neque omnem spem tollere illis, qui defecerint, fore, ut eorum poenitentiae aliquis locus detur, et tempore quam brevissimo peccatum ipsis, eluere liceat. Considerate enim, quod sic quidem, si qua civitas, quae defectionem fecerit, intelligat, sibi rem non successuram, veniet ad compositionem, dum adhuc habet, unde impensas restituere et tributum in posterum persolvere possit; at illo modo quam tandem fore putatis, quae non melius, quam nunc illa, se instruat, et diuturnam obsidionem ad extremum usque perlatura sit, si idem valet, sero et cito compositionem facere ? Et nobis quomodo detrimento non erit, quando propter sublatam compositionis facienda; spem in longam obsidionem sumptus facere cogimur, et, si urbem capiamus, profligatam recipimus, et vectigalibus, quae ex ea percipimus, in posterum privamur? Atqui hac ipsa re adversus hostes valemus. Quapropter nobis non est committendum, ut eo, quod illorum, qui deliquerunt, judices sumus severi, detrimentum potius capiamus, quam videndum, quonam modo moderata punitione civitatibus validis a pecuniarum quidem vi in posterum uti possimus, neque existimandum legum atrocitate custodiam eorum agendam esse, sed actionum nostrarum accurata sobrietate. Cujus rei nunccontra-rium facientes, si quem liberum hominem et invitum alterius imperio parentem, qui ideo, ut par est, ad libertatem defecerit, subegerimus, eum atrocibus suppliciis afficiendum censemus. Atqui liberos homines non quum deficiunt, acriter punire oportet, sed antequam defecerint, eos diligenter custodire, et antevertere, ut ne in cogitationem quidem hujus rei veniant, et, si eos in nostram potestatem redegerimus, delicti culpam quam paucissimis tribuere. « Vos autem considerate, quantopere hac etiam re peccaturi sitis, si Cleoni assentiamini. Nunc enim plebs in omnibus civitatibus est vobis benevola, et aut non deficil cum nobilibus, aut, si deficere cogatur, statim luec illis hostis adest, qui defecerunt, et vos adversariae civitatis multitudinem vestri studiosam habentes ad bellum pergitis. Sin vero Mytilenaeorum plebem occidetis, quae neque defectionis particeps fuit, et, postquam armorum potita est, urbem ultro tradidit, primum quidem injuste facietis, quia bene de vobis meritos occidetis, deinde vero exemplum constituetis, quod homines potentes maxime cupiunt; nam quum civitates ad defectionem impellunt, plebem statim sociam habebunt, quia vos eandem poenam omnibus pariter, tam illis, qui deliquerint, quam illis, qui non deliquerint, propositam esse prius demonstraveritis. Oportet autem, quamvis deliquerint, hoc dissimulare, ut ea pars, quae sola adhuc rebus nostris favet, a nobis non alienetur. Et hoc ad imperium retinendum longe utilius existimo, injuriam nobis volentibus fieri, quam a nobis summo cum jure eos occidi, quos non oportet. Atque id, quod est in Cleonis sententia, ultionem justam eandemque utilem esse, id in eadem re simul fieri posse non reperitur. « Vos autem quum intellexeritis, hanc meam sententiam meliorem esse, neque misericordiae neque leni; tali plus tribuentes, quibus ne ego quidem vos adduci sino, sed ex ipsis rebus, quae vobis suadentur, obedite mihi, ut de Mytilenaeis, quos Paches ut sontes misit, quaestionem per otium habeatis, ceteros vero habitare permittatis. Haec enim et in posterum bona sunt et hostibus jam formidabilia ; quisquis enim recte consulit adversus hostes, is magis pollet, quam qui facto vim adhibens temere eos invadit.» Atque Diodotus haec dixit. Prolatis vero horum sententiis inter se maxime contrariis, Athenienses sane quidem inter se contenderunt de decreto faciendo, et quum ad sufiragia ventum est, par fere utrinque numerus fliit, vicit tamen Diodoti sententia. Quare confestim alteram triremem magna festinatione miserunt, ne, si forte prior ante advenisset, civitatem jam exstinctam offenderent; antecesserat autem uno ferme die et nocte. Quum autem Mytilenaeorum legali huic uavi vinum et panem hordeaceum praeparassent, et magna praemia promisissent, si antevertissent , tanto studio cursum navigationis confecerunt, ut uno eodemque tempore et remigarent, et panem vino oleo-que maceratum comederent, et per vices alii somnum caperent, alii remigarent. Quum autem quodam fortunae beneficio tunc nullus ventus contrarius spirasset, et prior navis haud magna festinatione navigaret ad negotium immane , heee vero hunc in modum adeo properaret, illa quidem tantisper praecessit, ut Paches decretum legisset, et imperata tunc ipsum facturus esset, haec vero post eam ad portum appulit, et impedivit, ne civitatem perderet. Tam exiguo intervallo Mytilene a periculo abfuit. Ceteros vero, quos Paches ut praecipuos defectionis auctores miserat, Athenienses ex Cleonis sententia morte mulctarunt; erant autem numero paulo plures mille. Et Mytilenes muros demoliti sunt, et naves abduxeruut. Postea vero tributum quidem nullum imposuerunt Lesbiis, sed agro, excepto Methymnaeorum, in ter mille sortes diviso , trecentas quidem eximias dis consecrarunt, in reliquas vero colonos de suis facta sortitione miserunt; quibus pecu- niam Lesbii constitutam in singnlas portiones duas minas cx pacto et convento quotannis persolventes agrum ipsi colebant. Oppidis etiam in continente sitis, quotquot Mytilenaei in sua potestate habebant, Athenienses potiti sunt, quae postea Atheniensium imperio parebant. Et apud Lesbum quidem ita res gestae sunt. Eadem autem aestate post receptam Lesbum Athenienses, duce Nicia, Nicerati filio, adversus Minoam insulam Megaris adjacentem profecti sunt; utebantur autem ea Megarenses, turri ibi exstructa, pro propugnaculo. Nicias autem volebat, ut Athenienses illinc breviore loci spatio, nonaulehi a Budoroaut Salamine, hostes navium statione posita observarent, et Peloponnesii ne clam eruptiones illinc facerent vel triremibus, quemadmodum ante fecerant, Tei praedonibus emissis, simul etiam ne quid Megarensibus importaretur. Quum igitur ab ea parte primum, quae Nisaeam spectat, duas turres prominentes machinis e mari expugnasset, liberamque ibi inter insulam coniinentemque navigationem reddidisset, ab ea quoque continentis parte, qua ponte in vado exstructo auxilium insulae a continente non ita multum distanti ferri poterat, munitionibus eam intersepsit. Quum autem hoc opus intra paucos dies confecissent, postea in ipsa quoque insula castello et praesidio relicto cum exercitu domum rediit. Per eadem autem hujus aestatis tempora Plataeenses quoque, quod nullum commeatum amplius haberent, nec obsidionem diutius fere possent, hunc in modum compositione facta Peloponnesiis se dediderunt. Oppugnaverant urbis muros, illi vero ipsos propulsare non poterant. Quare dux Lacedaemonius quum eorum imbecillitatem cognovisset, per vim quidem eos capere noluit (hoc enim a Lacedaemoniorum magistratibus ei erat interdictum, ut, si fadus aliquando cum Atheniensibus fieret, et utrique loca bello capta, quae in sua potestate haberent, reddenda consentirent, Platsea ne inter reddenda esset, quod ipsi sua sponte se dedidissent), sed caduceatorem ad eos misit, qui diceret, nunquid se et urbem ultro Lacedaemoniis dedere , eorumque judicio stare vellent, et se de sontibus supplicium sumere, praeter jus vero de nullo. Atque tantum quidem caduceator dixit; illi vero (jam enim in extrema imbecillitate constitati erant) urbem ipsis dediderunt. Peloponnesii vero Plataeenses per aliquot dies aluerunt, donec Lacedaemone quinque judices advenerunt. Quum autem illi adessent, nullam quidem accusationem iis proposuerunt, sed accersitos boc tantum inlerro* gabant, nunquid in praesenti bello de Lacedaemoniis eorumque sociis aliquo modo bene meriti essent. Illi vero, quum petissent, ut suam causam oratione prolixiore sibi agere liceret, responderunt, suaeque causae patronos constituentes Astymachum Asopolai, et Laconem Aimnesti filium, cui publicum erat cum Lacedaemoniis hospitium, atque in medium progressi in hunemodum verba fecerunL « Urbis deditionem, 0 Lacedaemonii, vestra aequitate freti fecimus, non existimantes, nos tale judicium subituros, sed legibus magis conveniens aliquod fore sperantes; et conditionem nobis oblatam accepimus, ut non apud alios, sed apud vos judices causam diceremus, quemadmodum etiam dicimus; sic enim potissimum nos aequum obtenturos arbitrabamur. Nunc vero veremur, ne in utroque simul falsi simus; nam et de capite nostro ultimoque supplicio certamen esse merito suspicamur, et vos ne judices non utrique parti aequi existalis, conjecturam inde facientes, tum quia nulla accusatio ante facta est, cui respondendum esset (sed ipsi dicendi potestatem poposcimus ), tum etiam quia vestra interrogatio perbrevis est, ad quam si vera respondeamus, in contraria vertuntur, sin falsa, mendacii facile argui possumus. Sed quum maximis difficultatibus undique premamur, cogimur et tutius esse ducimus, non taciti periclitari. Quod enim dici potuit si dictum non fuerit, iis, qui in tali discrimine versantur, culpa imputari possit, quod hoc si dictum esset, salutem dare potuisset. Sed praeter alia etiam ipsa persuadendi ratio in difficili nobis est Nam si ignoti inter nos essemus, allatis testimoniis rerum illarum, quas ignoraretis, causam nostram fortasse juvaremus; nunc autem apud eos, qui rerum sunt gnari, omnia dicentur, nec illud pertimescimus, ne propterea quod jam ante apud vos contra nos statueritis, merita nostra esse vestris inferiora, crimini hoc ipsum nobis vertatis, sed ne, dum aliis in nobis gratificamini, judicium jam peractum subeamus. « Nihilo tamen minus proferentes quidquid juris habemus et adversus Thebanorum simultates et adversus vos reliquosque Graecos, beneficia nostra commemorabimus, et flectere vos conabimur. Respondemus enim ad vestram illam perbrevem interrogationem, nunquid in hoc bello de Lacedaemoniis eorumque sociis aliquo modo bene meriti simus, si nos ut hostes interrogatis, nullam vobis injuriam fieri, quod nullis beneficiis affecti estis; amicos vero si nos ducitis, vos potius peccare, qui bellum nobis intuleritis. Quod autem ad pacem attinet, et ad bellum contra Medos gestum, bonorum virorum officium fecimus, quippe qui illam quidem non violavimus nunc priores, hos vero tunc soli ex omnibus Boeotis una vobis-cum pro libertate Graecorum aggressi sumus. Nam, quamvis in locis mediterraneis habitaremus, tamen navale proelium ad Artemisium commisimus, et quum in agro nostro pugna commissa est, in ea vobis Pausaniaeque adfuimus; et si qua alia res per id tempus periculum Graecis minaretur, omnium participes supra vires exstitimus. Vobis etiam, Lacedaemonii, privatim, quum maximus terror Spartam circumstetit, post terrae motum, quo tempore Helotes defectione a vobis facta in Ithomen se receperant, tertiam nostrae civitatis partem auxilio misimus; quarum rerum memoriam vos deponere non decet. « Atque in veteribus quidem et maximis rebus tales nos praestare non dubitavimus; postea vero facti sumus hostes. Sed vos in culpa fuistis; quum enim a vobis peteremus, ut in vestram societatem nos reciperetis, tum quum Thebani vim nobis intulerant, nos rejecistis, et imperabatis, ut ad Athenienses nos converteremus, quod illi quidem essent vicini, vos vero in loco valde remoto habitaretis. In bello* tamen nullam insignem injuriam a nobis accepistis, nec accepturi eratis. Si vero ab Atheniensibus vestro jussu deficere noluimus, non injuste faciebamus; illi enim contra Thebanos auxilium nobis ferebant, quum vos tergiversabamini , nec amplius honestum erat eos prodere, praesertim homines , quos quis accepto beneficio suis ipse precibus in societatem adduxit, et a quibus civitate donatus est; imo vero ire decebat ad illorum imperata alacriter facienda. Sed quae utrique pro imperio vestro praei Us sociis, horum culpa non penes illos est, qui sequuntur, si quid non honeste faciebatis, sed penes illos, qui ad res pravas adducunt « Thebani vero quum alias multas iqjurias nobis intulerunt, tum postremum hoc quale sit, ipsi nobiscum scitis, eaque horum, quae patimur, est causa. Quum enim pacis tempore et ipsis etiam feriis menstruis urbem nostram occuparent, eos merito ulti sumus secundum legem ab omnibus receptam, quae fas esse praecipit, hostem, qui nos invadit, propulsare; et illorum gratia nunc iniquum sil nos plecti. Nam si ex praesenti utilitate vestra et ex hostili illorum odio de jure statuetis, ejus, quod rectum est, non veros vos judices esse,'sed utilitati potius servire apparebit. Quod si nunc isti vobis utiles videntur esse, profecto nos ceterique Graeci tunc, quum in majori periculo eratis constituti, vobis multo magis utiles exstitimus. Vos enim nunc quidem alios invaditis formidolosi; sed illo tempore , quo barbarus jugum servitutis omnibus Graecis imponebat, isti cum barbaro erant. Quare aequum est, ut huic nostro peccato, si quidem peccatum est, jam opponatis illud nostrum animi studium; et si utriusque collationem faciatis, studium quidem majus, peccatum vero minus re-perietis, idque eo tempore, quo inter Graecos rarissimi reperiebantur, qui suam fortitudinem Xerxis potentiae opponerent , et quo ii magis laudabantur, qui non utilia adversus incursum barbarorum ρςρ suae salutis commodo faciebant, sed qui vel maximo cum periculo res optimas alacriter agere volebant. Ex quorum numero nos quum fuerimus, et quum honores praecipui nobis habiti sint, nunc tamen veremur, ne in pari causa perdamur, quod potius Atheniensium partes secuti sumus cx jure, quam vestras ex commodo. Atqui de rebus iisdem idem pariter vos sentire decet, et existimare, utile vobis nihil aliud esse, quam sociis iis, qUi strenue se gesserunt, si semper certam fortitudinis gratiam habeant, et simul praesentia negotia ex usu vestro constituantur. «Illud etiam mature considerate, vos nunc quidem probitatis et aequitatis exemplar a plerisque Graecis existi* mari; sed si de nobis iniquam sententiam feretis (nec enim hoc judicium, quod de nostra causa facietis, erit obscurum; sed vos, qui bene auditis, de nobis, qui non male audimus, sententiam feretis) cavete, ne factum vestrum improbent, quod de bonis viris ipsi meliores aliquid praeter decorum statueritis, et quod spolia de nobis, qui de Graecis uiliversis bene meriti sumus, in publicis templis suspensa sint· Facinus autem atrox esse videbitur, Lacedaemonios Plata as diripuisse, et patres quidem vestros nomen hujus civitatis in tripode Delphico virtutis ergo insculpsisse, vos vero e* universa Graecia propter Thebanos hoc ipsum delere. Nam huc calamitatis jam progressi suihus, quippe qui et ante, quum Medi vicissent, peribamus et nunc apud vos, qui nobis olim eratis amicissimi, a Thebanis superamur, et duo gravissima certamina subiimus, unum quidem tunc, quum periculum erat, ne fame necaremur, nisi urbem dedidissemus , alterum vero nunc, quum capitis causam dicimus. Et nos illi Plataeenses, qui supra vires optime meriti sumus de Graecis universis, deserti omniqne auxiho destituti ab omnibus rejecti sumus; et neque eorum quisquam, qui tunc ejusdem periculi socii fuerunt, nunc opem fert, et vos, Lacedaemonii, unica spes nostra, magnopere veremur, ne non constantes sitis. « Sed tamen quod vobis dignum est oramus, et per deos, qui nostrae societatis testes quondam fuerunt, et per virtutem, quam erga Graecos demonstravimus, ut flectamini , et sententiam mutetis, si quid forte vobis a Thebanis persuasum fuerit, utque hanc gratiam vicissim ab illis exigatis, ut ne illi vobis occidendi sint, quos a vobis occidi non decet, et honestum beneficium pro turpi ab illis reportetis, neve gaudio aliis dato infamiam ipsi contra subeatis; nam brevis res est, corpora nostra morte mulctare, sed multi laboris erit, hujus facinoris infamiam delere. Non enim inimicos nos justo afficietis supplicio, sed amicos, qui necessitate compulsi bellum vobis fecimus. Itaque si mortis metu nos liberetis, religiose hoc judicium exercere videamini, et si illud in primis cogitetis, nos volentes in vestram venisse potestatem, et more supplicum manus tendentes, (hujusmodi autem homines Graecorum lex occidi vetat), praeterea nos perpetuo de vobis bene meritos esse. Aspicite enim sepulcra patrum vestrorum, quos a Medis caesos et in agro nostro sepultos quotannis publice cohonestabamus et indumentis et aliis inferiis, pri-mitiasque fructuum, quoscunque ager noster quoque tempore ferebat, offerentes, amici ex amico agro, et socii illis, qui quondam commilitones fuerant. Quibus vos contraria feceritis, nos iniquo judicio damnantes. Rem enim considerate; Pausanias quidem eos humabat, existimans, illoea se in agro amico, et apud amicos componi; vos vero, si nos occideritis et agrum Plataeensem Thebanum feceritis, quid aliud, quam patres cognatosque vestros honoribus, quibus nunc afficiuntur, spoliatos, in hostili solo, et apud ipsos eorum interfectores relinquetis? Praeterea vero et agrum, in quo Graeci in libertatem vindicati sunt, in servitutem redigetis , et delubra deorum, ad quae votis conceptis illi Medos superarunt, deserta patiemini, et patria sacrificia illorum, qui templa fundarunt et condiderunt, tolletis. « Nequaquam haec vobis, Lacedaemonii, in gloriam cedent, neque quod in publica Graecorum instituta et iu majores vestros peccetis, neque quod nos de vobis bene meritos propter alienas inimicitias, quum vos ipsi nullam injuriam a nobis acceperitis, occidatis, sed illud potius, si nobis parcatis, animoque frangamini, honesta misericordia tacti, considerantes non solum atrocitatem supplicii, quo plectemur, sed etiam quales simus nos, qui hoc ipsum patiamur, et quam sit incertum, cuinam calamitas vel immerenti sit eventura. Nos igitur, ut nos decet, utque necessitas ipsa nos cogit, vos imploramus, deos, qui iisdem aris a riobis aeque coluntur, quique Graecis omnibus sunt communes, advocantes ut haec vobis persuadeamus, proferentes jusjurandum , quod patres vestri jurarunt, cujus vos oblivisci non oportet, patrum vestrorum sepulcra suppli citer oramus, et vita defunctos imploramus, ne in Thebanorum potestatem redigamur, neve nos, qui vobis amicissimi sumus, inimicissimis tradamur, lllumque diem in memoriam vobis redigimus, quo die qui praeclarissima facinora cum patribus vestris edidimus, nunc iidem hodierno die in gravissimo capitis periculo versamur. Quod autem et necessarium et acerbissimum est hominibus in hujusmodi discrimine constitutis, dicendi finem facere, quod cum ipso dicendi fine vitae quoque finiendae periculum sit proximum, desinentes illud jam dicimus, nos non Thebanis dedidisse urbem, (nam fame, turpissimo necis genere necari, quam hoc facere maluissemus) sed vobis, ad quos vestra aequitate freti accessimus. Et aequum est, si vos exorare non possimus, nos a vobis hoc saltem impetrare, ut in eundem locum, unde processimus, nos restituatis, et periculum, quodcunque sors tulerit, nos ipsos capessere sinatis. Simul etiam obtestamur, ne nos Plataeenses, qui maximam animi alacritatem pro communi Graecorum salute demonstravimus, ex vestris manibus et ex vestra lide, quum simus Yestri supplices, o Lacedaemonii, Thebanis, qui nobis sunt infensissimi , tradamur, sed ut nostri servatores sitis, neve, qui ceteros Graecos in libertatem vindicatis, iidem nos funditus perdatis. » Atque Plataeenses quidem haec dixerunt. Thebani vero, veriti, ne Lacedaemonii, illorum verbis adducti, aliquid illis obsequerentur, in medium progressi et ipsi se verba facere velle dixerunt, quando iliis quoque, praeter suam opinionem, facta esset potestas oratione prolixiore respondendi quam pro quaestione prosposita. Quum autem Lacedaemonii permisissent, orationem habuerunt. « Nunquam a vobis postulassemus, ut nobis dicendi potestatem faceretis, si et illi breviter ad interrogata respondissent, nec in nos conversi crimina nobis objecissent, nec de se ipsis extra propositum et simul in iis, qu» nequaquam crimini data sunt, mulla defensione usi essent et multa laudatione eorum, quae nemo vituperavit Nunc autem oportet nos ad alia respondere, alia vero coarguere, ut neque nostra improbitas, neque ipsorum gloria ipsis prosit, sed audita de utrisque veritate judicium faciatis. Nos autem primum ipsis inimici facti sumus, quia, quum Plataeam omnium urbium, quae sunt in Boeotia, postremam condidissemus, et alias urbes cum ea, quas expulsa mixta hominum colluvie tenuimus, isti non, ut primum erat constitutum, imperio nostro parere^volebant, sed soli praeter caeteros Boeotos patria instituta violantes/postquam neoea-sitas iis adbibita est,a nobis ad Athenienses defecerunt,et illis adjuncti multa damna nobis dederunt, pro quibas et ipsi vicissim paria a nobis patiebantur. « Postquam vero barbarus in Graeciam venit, aiunt se solos ex omnibus Boeotis cum Medis non sensisse, atque hoc potissimum nomine quum ipsi gloriantur, tum nobis conviciantur. Nos vero fatemur quidem, illos cum Medis non sensisse, quia nec Athenienses, verum quum postea Athenienses eadem ratione adversus Graecos irent, soloe eos rursus ex omnibus Boeotis cum Atheniensibus sensisse dicimus. Atque considerate, in quo reipublicae genere utrique nostrum versantes hoc fecerint. Nam nostra quidem civitas tunc neque legitimo paucorum dominatu, neque populari statu gubernabatur, sed id quod legibus et rectae rationi maxime contrarium est, et quod ad tyrannidem proxime accedit, paucorum virorum potentia reipublicae gubernacula tenebat Atque, hi quia speraverant fore, ut suas opes longe firmius fundatas retinerent, si Medi vicissent, vi plebem coercentes, illos acciverunt; et universa dvilae, quum sui juris non erat, hoc fecit, nec decet ei exprobrare ea, quae non salvis legibus peccavit. At postquam et Medus discessit et leges recepit, considerare oportet, quum postea Athenienses grassacri coepissent, et praeter reliquam Graeciam etiam nostram regionem in suam potestatem redigere conarentur, et propter intestinas discordias bonam ejus partem jam occupassent, nunquid pugna ad Coroneam commissa ipsisque superatis Boeotiam in libertatem vindicaverimus, et nunc alacriter Graeciam cum ceteris liberemus, equitatum rerumque bellicarum apparatum tantum praebentes, quantum nulli alii de sociis. Atque liaec quidem respondemus ad crimen objectum, quod cum Medis senserimus; « vos autem majorem injuriam Graeciae fecisse et quolibet supplicio digniores esse demonstrare conabimur. Societatem, ut aitis, cum Atheniensibus iniistis, et cives illorum facti estis, ut nos ulcisceremini. Oportebat igitur vos adversus nos tantum illos adducere, neque una cum iis alios invadere, praesertim quum id vobis liceret, si quo forte inviti ab Atheniensibus ducebamini, quippe quibus horum Lacedaemoniorum societas jam tum contra Medum contracta aderat, quam vos ipsi tantopere jactatis; nam et vim nostram a vobis arcere, et, quod maximum est, sine metu deliberandi facultatem vobis praebere potuisset. Sed volentes, et non jam coacti Atheniensium partes sequi maluistis. Et dictitatis, turpe fuisse, bene de vobis meri* tos prodere; imo vero longe turpius et iniquius erat, universos Graecos, cum quibus jurejurando adhibito societatem feceratis, quam solos Athenienses prodere, quum hi quidem Graeciam in servitutem redigebant, illi vero eam in libertatem vindicabant. Atque non parem, nec dedecoris expertem gratiam iis retulistis; vos enim, ut dicitis, eos ascivistis, quod injuriam pateremini; sed iisdem in injuria aliis facienda vos socios praestitistis. Atqui turpe potius est, parem gratiam non referre, quam referre eam, quae juste quidem contracta est, sed tamen injuste refertur. « Atque planum fecistis, vos ne tunc quidem Graecorum causa solos a Medis non stetisse, sed, quia ne Athenienses quidem ab illis steterant, vos vero, cum illis quidem eadem facere velle, his vero contraria. Nunc tamen postulatis, ut ea vobis prosint, quae aliorum causa fortiter egistis. Sed hoc non est aequum, sed quemadmodum Athenienses elegistis, sic etiam una cum illis certate, neque societatis tunc factae jus proferte, quasi nunc ob eam servari vos oporteat. Eam enim deseruistis, ejusque jure violato quum yEginetas tum etiam nonnullos alios ex illis, qui-buscum foedus ac societatem interposito jurejurando feceratis, potius una cum Atheniensibus in servitutem redigebatis quam id impediebatis, idque neque inviti et leges salvas * habentes quas adhuc habetis, neque, sicutinos,ab ullo coacti. Atque novissimam adhortationem, qua antequam circumvallaremini, ad pacem invitabamini, ut neutris opem ferretis, admittere nolebatis. Quos igitur omnes Graeci odiis prosequantur justius, quam vos, qui in illorum perniciem strenui esse studuistis? Et praeclara illa facinora, quao · quondam a vobis edita gloriamini, ad vos non pertinere, nunc demonstrastis, sed quae vestrum ingenium semper expetebat , eorum nunc convicti estis ad verum; Athenienses enim iniquum iter ingressos secuti estis. Quod igitur nos inviti cum Medis et vos volentes cum Atheniensibus sensimus, de eo hoc modo vobis respondemus; « quas vero novissime vobis injurias factas dicitis (nos enim stantibus adhuc foederibus, et sacro mensis die in vestram urbem nefarie venisse) ne bac quidem in re nos gravius peccasse ducimus, quam vos. Si «nim nos ipsi et ad vestram urbem profecti vos oppugnaseemus, et agrum vastassemus more hostili, injuriam profecto vobis fecissemus; sin vero vestrae civitatis quum opibus tum genere viri primarii, qui vos et ab externa societate avertere, et ad patria omnium Boeotorum jura reducere volebant, sua sponte nos accersiverunt, quid tandem injuriae facimus? Qui enim ducunt, potius peccant, quam qui sequuntur. Sed nec illi, ut nostra fert opinio^peccarunt, nec nos; quum enim cives essent, ut vos, et longe majores opes periculis objicerent, eo quod suae urbis portas aperuerunt, et in suam urbem nos amice, non hostiliter introduxerunt, volebant eos, qui de vobis improbiores erant, non amplius etiam pejores fieri, et illos, qui meliores erant, quae merebantur obtinere, quum quasi publici quidam moderatores essent animi vestri, et civitatem civibus non orbarent, sed in pristinam cum necessariis gratiam reducerent, nulliusque inimicitias sed omnium pariter societatem vobis conciliarent. « Quod autem non hostiliter hoc faciebamus, hinc aperte patet; etenim nec ulli vim attulimus, et praediximus, ut, quisquis ex patriis Bceotorum institutis vivere vellet, ad nos transiret. Et vos, quum libenter ad nos transissetis et compositionem fecissetis, primum quidem quiescebatis; postea vero, quum nostrorum militum paucitatem animadvertissetis, etiamsi forte iniquius aliquid egisse videbamur, quod praeter vestras plebis voluntatem ingressi eramus, parem gratiam nobis non retulistis, ut neque factis quicquam innovaretis, et verbis nos ad exeundum induceretis, sed contra compositionem nos invasistis, et illorum quidem, quos in congressu trucidastis, vicem non ita dolemus, (hoc enim illi quodam belli jure sunt passi), sed quos manus vobis tendentes et vivos cepistis et non interficere postea nobis polliciti tamen nefarie interemistis, in liis quomodo atrocia facinora non patrastis? Atque ita quum tres insignes injurias exiguo temporis intervallo nobis feceritis, quando et foederis pacta fregistis, et cives nostros postea trucidastis, et de illis non occidendis, si ab omni rerum vestrarum, qine in agris erant, maleficio temperaremus, fiduciam nostram fefellistis, tamen dicitis, nos jura violasse, vos vero dignos esse censetis, qui nullas poenas luatis. Sed profecto non ita erit, si modo isti rectam sententiam tulerint; sed horum omnium scelerum causa puniemini. «c Atque haec, o Lacedaemonii, ideo persecuti sumus, quum vestra tum nostra causa, ut vos quidem in-telligatis, hos a vobis juste damnatum iri, nos vero, religiosius etiam ultionem nos exercuisse, et ne priscas illorum virtutes, si modo aliquae fuerunt, audientes frangamini, quas illis quidem praesidium afferre oportet, qui patiuntur injuriam, iis vero, qui facinus aliquod turpe faciunt, duplam poenam, quia contra, quam iis convenit, peccant. Neque lamentis ac miseratione quicquam proficiant , implorantes per patrum vestrorum sepulcra, suamque solitudinem. Nos enim contra ostendimus, noslram juventutem, quae ab istis trucidata est, mala longe graviora passam, cujus patres partim, dum Boeotiam ad vos adducunt, ad Coroneam obierunt, partim vero in senio deserti et familiae desolatae vos precibus multo justioribus obsecrant, ut de istis supplicium sumatis. Homines enim, qui malum aliquod immerito patiuntur, misericordia sunt di- gniores; at qui merito, sicut isti, contra digniores sunt, quorum malis omnes gaudeant. Et praesentem solitudinem sua ipsorum culpa habent; nam meliores socios sua sponte rejecerunt. Et nos contra jus violarunt, nullis injuriis a nobis lacessiti, sed odio potius, quam jure judicium facientes, neque parem pennam jam rependentes, (nam legibus sancita patientur), nec ex proelio manus vobis tendentes, ut aiunt, sed ex compositione se ipsos in judicium dedentes. Succurrite igitur, Lacedaemonii, et legi Graecorum ab istis violatae, et nobis, qui praeter leges injuriam passi sumus, debitam gratiam referte pro studio, quod erga vos demonstravimus, neque propter istorum orationem apud vos spreti repulsam feramus, sed Graecis exemplum praebete, vos non verborum certamina sed factorum ipsis proposituros, quae si bona sunt, brevis commemoratio satis est, sed si peccetur, longa oratio verborum ornatu exculta velamenti instar est. Verum si duces, quales vos nunc estis, tota re in unam summam contracta sententiam adversus omnes simul tuleritis, minus homines orationem speciosam post injusta facinora quaerent. » Atque Thebani quidem haec dixerunt. Lacedaemonii vero judices, existimantes suam interrogationem sibi recte processuram, num beneficium aliquod ab ipsis iu hoc bello accepissent, quoniam et superiori tempore eos rogaverant, ut ex veteri Pausaniae post bellum Medicum fcedere quiescerent, atque etiam conditiones, quas postea, antequam circumvallarentur, iis obtulerant, ut videlicet ex illius foederis formula communes essent, accipere noluerant, rati, se propter sua justa postulata ab illis neglecta jam ut foedere solutos ab illis violatos, singulos eorum productos, et eodem modo rursus interrogatos, num aliquo beneficio Lacedaemonios eorumque socios in hoc bello affecissent, quotiens negarent, illinc abductos interficiebant, et nullum exemerunt. Necarunt autem ipsorum quidem Plataeensium non pauciores ducentis, Atheniensium vero viginti et quinque, qui una pbsessi erant; foeminas autem in servitutem abduxerunt. Urbem vero Thebani Megarensibus quibusdam, qui propter seditionem domo profugerant, et Plataeensibus, qui supererant, quique secum son-serant, per annum circiter dederunt incolendam; postea vero quum eam totam funditus evertissent, prope Junonis templum exstruxerunt deversorium quoquoversus ducenum pedum, domiciliis infra supraque circumdatum, et tectis et januis ipsis Plataeensium usi eunt et e reliqua supellectile, quae in moenibus erat, aenea et ferrea, lectos construxerunt, quos Junoni consecrarunt, templumque lapideum centum pedum eidem aedificarunt. Agrum vero publicatum et ad decem annop locatum Thebani colebant. Propemodum autein vel per omnia in Plataeensium rebus Lacedaemonii ita fuerunt aversi Thebanorum gratia, quod ipsos in bello, quod tum modo oriebatur, sibi utiles fore putarent. lies igitur, quae ad Plataeam gestae sunt, nonagesimo tertio anno a societate cum Atheniensibus inita hunc exitum habuerunt. Quadraginta vero Peloponnesiorum naves, quae Lesbiis subsidio profectae erant, quum, ut supra dixi, per pe- lagus fugientes, persequente Atheniensium classe et tempestate prope Cretam jactatae, et illinc palatae ad Peloponnesum appulissent, ad Cyllenen oiTendtinl tredecim triremes Leucadiorum et Ampraciolarum, et Brasidam Tellidis filium, qui advenerat, ut Alcidae consiliarius esseL Lacedaemonii enim in animo habebant, quum Lesbi conservandae spes eos fefellisset, parata majori classe in Corcyram seditione laborantem navigare, quod Athenienses cum duodecim duntaxat navibus ad Naupactum essent, antequam Athenis roajor aliquis navium numerus subsidio veniret , ut praeverterent; atque Brasidas et Alcidas in his parandis erant occupati. Nam Corcyraei discordiis intestinis laborare coeperunt, ex quo illi, qui in prodiis navalibus circa Epidamnum capti erant t ad ipsos redierant, a Corinthiis dimissi, verbo quidem, talentis octingentis redempti, datis fidejussoribus hospitibus suis publicis; re vero ipsa, quod adducti erant, ut Corinthiis Corcyram adjungerent. Hi autem hoc agebant singulos cives solicitanles, ut civitatem ad defectionem ab Atheniensibus faciendam impellerent Et quum Attica navis, item et Corinthia venisset, utraque legatos vehens, quumque ventum esset in colloquium, Corcyraei decreverunt, ut Atheniensibus quidem, ex pacto socii, Peloponnesiis vero, quemadmodum et prius, amici essent. Et Pithiam, hic enim erat voluntarius Atheniensium hospes et tunc populi princeps, isti viri in judicium vocant, crimini dantes, quod Corcyram in Atheniensium potestatem redigere moliretur. Hic vero absolutus, vicissim reos facit quinque ex illis omnium ditissimos, crimini dans, quod ex Jovis et Alcini sacro agro vitium statumina praeciderent; pro singulis autem eorum singuli stateres erat mulcla constituta. Quumque illi judicio mulctati essent, et ad templa consedissent supplices propter mulcfce magnitudinem , ut, compositione facta, certis pensionibus mulctam irrogatam persolverent, Pithias (erat enim et senator) Corcyraeis persuasit, ut lege in eos agerent. Illi verof quum propter hanc legem curia prohiberentur, et simul etiam audirent, Pithiam, quamdiu senator esset, multitudini persuasurum, ut eosdem amicos liostesque duceret, quos Athenienses, facta conjuratorum manu, cura pugionibus in senatum ex improviso irrumpunt, et quum ipsum Pithiam, tum etiam alios tam senatorum quam privatorum hominum ad sexaginta interficiunt. Pauci vero quidam, qui cum Pithia sentiebant, ad Atticam triremem, quae adhuc aderat, confugerunt. Hoc facinore perpetrato, et convocatis Corcyraeis, dixerunt haec optima esse, atque hoc modo eos in servitutem ab Atheniensibus minime redactum iri, atque in posterum neutros, nisi si cum singulis navibus pacifici venirent, a Corcyraeis recipiendos; si vero cum pluribus, eos in hostium loco ducendos. Ut autem dixerunt, ita populum confirmare sententiam coegerunt Mittunt vero etiam statim legatos Athenas, qoi et res gestas nuntiarent, ut ipsis commodum erat, et illis, qui co confugerant, persuaderent, ut ne quid incommodum molirentur, ne qua turbatio rau-tatioque fieret. Quum autemJegatiAthenas pervenissent, Athenienses quum eos, ut res novas molientes, tum etiam alios, quibus persuaserant, corripuerunt et in A£ina custodiendos deposuerunt. Interea vero Corcyraei, qui reipublicm principes erant, Corinthiae triremis et Spartanae legationis adventu, plebem adoriuntur, pugnaque commissa vicerunt. Sed noctis interventu plebs quidem in arcem et editiora urbis loca confugii, ibique castra frequens posuit, et Hyl-laicum portum tenebat; illi vero forum occuparunt, ubi eorum plerique habitabant, et portum, qui in forum et in continentem spectat. Postridie vero leve certamen inter se missilibus commiserunt, et circa agros utrique nuntios mittebant, servitia solicitanlee, spe libertatis proposita, et plebi quidem servitiorum multitudo se sociam adjungebat, alteris vero octingenti milites ex continente subsidio venerunt. Uno autem die inteijecto pugna rursus est commissa, et plebs vicit, quod et locorum munitione et hominum numero superior erat; mulieres etiam eos fortiter adjuverunt, hostem tegulis e summis aedium culminibus ferientes, et supra sexum suum tumultum sustinentes. Facta autem sub crepusculum vespertinum fuga, optimates veriti, ne plebs primo statim clamore, navalibus polere-tur impetu facto et se ipsos interficeret, aedes, quae in foro circumcirca erant, et pauperum habitationes, nequa' illinc in se fieret impressio, incendunt, neque suis, neque alienis parcentes; quamobrem et multa mercatorum bona cremata sunt, et paulum abfuit, quin urbs tota periret, si ventus ingruisset, qui flammam in ipsam sparsisset Atque illi quidem, facto pugnandi fine, quieti utrique noctem illam dispositis custodiis transegerunt, et Corinthiaca navis, quia plebs vicerat, clam discedebat, et militum auxiliarium plerique clam in continentem transverti eunt. Sequente vero die Nicostratus, Diitrephis filius, Atheniensium dux, cum duodecim navibus et quingentis gravis armaturas militibus Messeniis, Naupacto ad opem ferendam venit; et de compositione inter illos facienda agere coepit, illisque persuasit, ut inter eos conveniret, ut decem quidem liomines, qui praecipui malorum auctores fuerant, in judicium vocarent, qui diutius ibi non manserunt, reliqui vero Corcyram incolerent icto inter se foedere, itemque cum Atheniensibus, ut eosdem hostes et amicos ducerent. Atque ille quidem his rebus gestis discessurus erat; sed plebis principes ei persuaserunt, ut sibi quinque de suis navibus relinqueret, ut adversarii minus se commoverent; se vero totidem naves civibus suis im pietas cum eo missuros esse. Atque ille quidem hoc concessit; hi vero suos adversarios delegerunt, quos naves conscendere jusserunt. Qui veriti, ne Athenas mitterentur, ad Dioscurorum fanum supplices consederunt. At Nicostratus eos illinc excitabat et consolabatur. Sed, cum iis persuadere non posset, populus, armis hac de causa sumptis, quod existimaret, eos nihil sani in animo habere» qui propter suam diffidentiam cum Nicostrato navigare nollent, et eorum arma ex aedibus absportavit, et nonnullos ipsorum, in quos inciderat, interfecisset, nisi Nicostratus impedivisset. Reliqui vero cum haec fieri viderent, ad Junonis templum supplices consederunt fueruntque non pauciores quadringentis. Populus vero, veritus ne qm novi molirentur, verbis adductos illinc excitavit, et in ii sulam Junonis templo praejacentem transportavit, et qiw ad vitam sustentandam erant necessaria, illuc ad eos tram mittebat. Quum autem seditio in hoc statu esset, quart quintove die, postquam isti in insulam transportati erant tres et quinquaginta Peloponnesiorum naves ex Cyllene ubi, post reditum ex Ionia, stationem habebant, advene runt; bis autem praeerat Alcidas, ut et prius; et Brasida consiliorum socius cum eo navigabat. Quum autem appu lissent ad Sybota portum, qui est in continente, primo di lueulo adversus Corcyram navigarunt Corcyraei vero magno cum tumultu, quum rei urbanas, tum etiam classis bostilis adventum formidantes, sexaginta naves simul instruebant, et prout unamquamque rebus omnibus ad proelium committendum neces sariis explebant, eam adversus hostem emittebant, Athenienses quum iis suaderent, ut se primos exire sinerent, ipsi vero postea cum tota classe simul subsequerentur. Sed quum ipsorum naves dispersae ad liostes accederent, duae quidem protinus ad eos transfugerunt; qui vero in abis vehebantur, inter se proehabantur; nibil autem ordine bebat. Animadversoque Peloponnesii tumultu cum viginti quidem navibus se Corcyraeis opposuerunt, tum reliquis vero duodecim Atticis navibus, quarum duae erant Salaminia et Paralus. Atque Corcyraei quidem, quia male navibusque raris impetum faciebant, in sua acie graviter laborabant; Athenienses vero, quia multitudinem metuebant, et ne circumvenirentur, in naves contra se instructas non quidem universas nec media acie impetum faciebant, sed in extremum cornu irruentes, unam navem demergunt. Postea vero illis in orbem instructis hostem circumeuntes turbare conabantur. At qui adversus Corcyraeos in acie stabant, hac re cognita, et veriti, ne idem accideret, quod ad Naupactum, auxibum ferunt; tunc vero naves conferte simul in Athenienses impressionem faciebant. Hi vero se subducere coeperunt, jam in puppim remigantes; et simul etiam volebant, Corcyraeorum naves ante refugere quam maxime, dum ipsi et lente retrocederent, et hostes sibi oppositi esseut. Hoc igitur navale proebum hoc modo gestum sub solis occasum finiebatur, et Corcyraei, veriti, ne hostes ut victores infesta classe contra se ad urbem venirent, aut ex insula eos, qui ibi depositi erant, exportarent, aut abud quidpiam novi molirentur, illos ex insula in Junonis templum rursus reportarunt, et urbem custodiebant. Hostes vero, quamvis navali proelio superiores essent, ad urbem tamen accedere non sunt ausi, sed cum tredecim Corcyraeorum navibus, quas ceperant, in continentem navigarunt, unde venerant Postridie vero urbem nihilo magis infesta classe petierunt, licet ejus incolae 111 magna perturbatione et trepidatione essent, et Brasidas, ut fertur, Alcidam ad hoc adhortaretur ; non enim par erat ejus suffragii vis; sed in promontorium Leucimnam ex navibus egressi agros vastabant. Interea vero Corcyraeorum populus, vehementer metuens, ne Peloponnesiorum classis urbem invaderet, cum supplicibus ceterisque in colloquium de civitate conservanda venerunt; et eorum nonnullis persuaserunt, ut naves conscenderent. Nam niliilo minus triginta naves instruxerant, [hostis adventum opperientesj. At Peloponnesii ad meridiem usque agrum populati, discesseruut, et sub noctem ignibus accensis significatum est iis,, sexaginta naves Atticas a Leucade venire, quas Athenienses certiores facti de Corcyraeorum seditione, deque classe cum Alcida adversus Corcyram itura miserant cum Eurymedonte Thu-clis filio, qui ipsis praeerat. Peloponnesii igitur ea nocte stattim magna celeritate domum redierunt oram legentes; et navibus per Leucadium Isthmum transportatis, ne circumvehentes conspicerentur, se receperunt. Corcyraei vero, quum et Atticas naves adventare, et hostiles discessisse intellexissent, Messenios receperunt, et in urbem introduxerunt, qui prius erant extra, jussisque navibus, quas instruxerant, in portum Hyllaicum circumire, dum illae circumvehuntur, si quem de inimicis cepissent, eum interficiebant; quinetiam eos omnes, quibus persuaserant, ut naves conscenderent, ex navibus ejicientes discesserunt, et ad Junonis templum profecti ex supplicibus cirdter quinquaginta ad judicium subeundum verbis adduxerunt, omnesque capite damnaverunt. Sed plerique supplicum, qui verbis illorum adduci non potuerant, quum viderent ea, quae gerebantur, ibidem in templo se mutuo interfecerunt; et nonnulli eorum ex arboribus se suspendebant, alii vero, quo quisque poterat, mortis genere peribant. Et per septem dies, per quos Eurymedon cum sexaginta navibus eo profectus, ibi mansit, Corcyraei eos interfecerunt, quos inimicos esse ducebant, crimine quidem arcessentes eos, qui popularem statum everterent, sed nonnulli etiam ob inimicitias privatas interfecti sunt, alii etiam propter pecunias iis debitas ab iis, qui eas acceperant; omnisque mortis species visebatur, et quemadmodum in hujusmodi rerum statu solet accidere, nihil erat, quod non contingeret, atque eo etiam amplius. Etenim pater filium occidit, et homines a templis abstrahebantur, et prope ipsa caedebantur; quinetiam nonnulli muro circumsepti in Bacchi templo perierunt. Adeo in saevum erupit seditio, idque visa est etiam magis, propterea quod haec fere prima exstitit; nam postea quidem propemodum vel universa, paene dicam, Graecia commota est, quum ubique discordiae essent inter plebis patronos, qui Athenienses, et optimates, qui Lacedaemonios accersere volebant, et in pace quidem nullam speciosam causam haberent, nec ad ipsos accersen-dos adeo prompti essent; bello vero coorto utrisque, qui rerum novarum erant cupidi, facile dabatur facultas accer-sendi socios auxiliares, ut simul et adversam factionem opprimerent , et exinde potentiam sibimet compararent. Atque multae et graves calamitates inter seditionem civitatibus acciderunt, quae quidem accidere solent, et semper accident, quoad eadem hominum natura erit, sed tamen potius et sedatiores et genere diversae, pront singul* rerum fortuiucque mutationes incedant. Nam in pace quidem et rerum secundarum affluentia quum ipsae civi lates, tum etiam homines privati mentes habent meliores, quod non in necessitates animo suo adversas incidunt; bellum vero, subducens paulatim rerum copiam, quae ad quotidianum vita: usum sunt necessariae, violentus est magister, et ad pr®-sentium rerum similitudinem affectus plurimorum eflingit. Civitates igitur seditionibus agitabantur, et ubi id forte serius fiebat, ea quae alibi jam accidisse fama acceperant, longe superabant immoderato studio nova consilia reppe-riendi eximia inimicorum circumveniendorum solertia et inaudito suppliciorum genere. Atque usitatam vocabulorum significationem pro ipsis rebus arbitratu suo immutavere. Nam audacia quidem inconsiderata fortitudo amicorum studiosa existimata est, considerata vero cunctatio honesta timiditas, et continentia ignavia speciosa, et omnem rem moderans prudentia ad omnem rem inertia. At vesanus animi impetus viri virtuti tribuebatur; cautio vero in iteranda deliberatione vendibilis negotii detrectaudi praetextus. Et qui iracundus erat, is fide dignus semper habebatur, at qui verbis ei resistebat, hujus fides erat suspecta. Qui vero insidias aliis paraverat, si res successisset, prudens, et si insidias providisset, callidior etiam; qui vero prospexisset, ne ullis hujusmodi rebus opus esset, is amicitiae sodalium dissolutor, et adversariorum timens vocabatur. In summa, is laudabatur, qui alterum in injuria facienda praevertisset, et qui alium nihil tale cogitantem ad hoc ipsum ultro impulisset. Quinetiam sodales cognatis anteponebantur, quod ad audendum sine ulla tergiversatione promptiores erant; nam hujusmodi sodaliciorum coetus non utilitatis causa, ex legum latarum praescripto, sed avaritia: gratia, contra praesentes leges fiebant. Et fidem inter se non tam divina lege confirmabant, quam eo, quod communiter leges violassent. Et quae ab adversariis probe dicebantur, ea admittebant, ut actiones eorum caverent, si superiores essent, non autem ex generositate. Et unusquisque hoc pluris faciebat, si alium pro injuria illata ulcisci posset, quam si ipse nulla injuria ab alio lacesseretur. Et si forte reconciliand* grati* causa jusjurandum aliquando interponebatur, id in praesentia propter rerum difficultatem datum valebat, dum vires aliunde non habebant; sed ad quamlibet rei peragend* occasionem oblatam, qui prior fiduciam recepisset, is si minus munitum alterum animadvertisset, lubentius propter fidem ulciscebatur, quam aperte; nam et tutum hoc esse reputabat, et, quod fraude superasset, prudenti* praemium praeterea consequebatur. Facilius autem plurimi, quum sint malefici, sollertes appellati sunt, quam tardi boni, atque hoc quidem erubescunt, illo vero gloriantur. Horum autem omnium causa fuit principatus propter avaritiam et ambitionem quaesitus; et, id quod ex his causis, quum etiam in aemulationem adducuntur, nascitur, alacre animorum studium. Nam singularum civitatum principes, honesto et specioso utrique nomine, civilem populi mquabilitatera vel moderatam optimatum dominationem anteponentes, rempublicam quum verbo quidem curarent, tanquam suorum certaminum praemium sibi proponebant, omni autem modo contendentes, ut alii superarent alios, atrocissima quaeque facinora sunt ausi, et pcenas etiam majores exigebant, non eas in tantum sibi proponentes, quantum *quitas et utilitas publica postulabat, sed usque eo, dum in quaque re alterutris volupe esset, terminum proferentes, et vel iniquis suffragiis damnando , vel manu potentiam sibi parantes, ad praesentis contentionis libidinem explendam erant parati. Itaque neutri religionis observantia utebantur; sed si quibus accidisset, i ut sibi aliquo facinore invidiam contraherent, ob speciosam orationem melius audiebant. Cives vero, quotquot inter utrosque erant medii, vel quod illos non adjuvarent, vel propter invidiam, quod sic superessent, ab utraque factione perdebantur. Adeo omne malarum artium genus in Graecia passim propter seditiones exstitit, et simplicitas, cujus ipsa generositas est maxime particeps, per irrisionem funditus est deleta; perfide autem se ponere mentis cogitatione inter se adversarios, multum prae valuit; neque enim ut inter se conciliarentur, aut oratio ulla satis firma aut jusjurandum formidabile erat, sed quum (adversus has res) omnes invicti essent, ratiocinatione sua pro eo, quod certi nihil sperari posset , illud potius prospiciebant, quomodo malum impendens vitarent, quam, ut cuiquam fiderent, adduci poterant. Et qui prudentia minus valebant, plerumque superiores erant; quod enim et propter suam consilii inopiam et adversariorum prudentiam metuerent, ne vel illorum eloquentia superarentur, vel propter illorum ingenii versutiam praverte* rentur insidiis prjores appetiti, audacter ad quaelibet facinora suscipienda ferebantur. Qui vero eos contemnentes putabant et insidias se praesensuros, nec sibi factis ullis opus esse ad occupauda ea, quae consilio occupare licet, non muniti facilius opprimebantur. [ In Corcyra igitur pleraque hujusmodi audaciae facinora prius patrata sunt, et alia, quaecumque liomines libidine potius gubernati quam continentia, oblatis ultionis occasionibus adducti, dum vicissim suas injurias persequuntur, facere possint, vel quaucumque aliqui, qui consueta rerum inopia se liberare gestiant, praecipue vero, qui magna cupiditate fortunas alienas occupare studeant, contra jus animo concipere possint, vel quaecumque ii, qui non, ut adversariis superiores sint, sed jam aequales maxime, eos invadunt, abrepti violentia sua, nulla disciplina coercita, crudeli et inexorabili animo ultionis causa patrare possint. Atque quum perturbata esset id temporis vita omnis in illa urbe, et natura humana legum vim fregisset, quae solet vel praeter leges injuste facere, lubenter declaravit, se ira; quidem impotentem, at jure potentiorem, omnisque ejus, quod emineret, hostem esse. Aliler enim profecto homines pietati vindictam non anteponerent, neque innocentiae quaestum, si quando non nocentem potentiam haberet invidia. Et volunt homines communes leges de talibus rebus latas, in quibus spes omnibus est reposita, si ipsi in calamitates aliquas inciderint, fore ut et ipsi conserventur, in vindicandis aliis ante evertere, nec relinquere, si quis forte in periculum adductus aliqua illarum indigeat.] Corcyraei igitur,'qui in urbe erant, primi omnium tales iras inter se tunc exercuerunt, et Eurymedon et Athenienses cum classe discesserunt. Postea vero Corcyraeorum exsules (nam ad quingentos illorum evaserant) occupatis quibusdam munitionibus, quae in continente erant, suo ulteriore agro potili sunt, atque inde erumpentes populabantur agros illorum, qui erant in insula, magnisque detrimentis eos afficiebant, et in urbe fames ingens est exorta. lidem etiam legatos de suo reditu Lacedaemonem et Corinthum mittebant; et quum nihil proficerent, postea paratis navibus et militibus auxiliariis io insulam trajecerunt, numero universi circiter sexcenti, atque navibus incensis , ut nulla spes alia relinqueretur quam agri occupandi, montem Istonen conscenderunt, et munitione illic exstructa, eos, qui in urbe erant, gravissime vexabant, agroque potiebantur. Hac eadem aestate extrema Athenienses viginti naves in Siciliam miserunt, et Lachetem Melanopi, et Cha-roeadam Euphileti filium harum praefectos. Nam Syracusani et Leontini bellum inter se gerebant. Syracusanorum autem sociae erant exceptis Camarinaeis ceterae Dorienses civitates, quae quidem etiam in Lacedaemoniorum societatem hujus belli initio concesserant, non tamen juverant eos in bello; Leontinorum vero Chalcidicae civitates et Camarina; ex Italia autem .Locri quidem Syracusanis, Rbegini vero propter cognationem Leontinis favebant. Athenas igitur legatis missis Leontinorum socii quum propter antiquam societatem, tum etiam quod Iones essent, Atheniensibus persuaserunt, ut naves ad se mitterent; nam et terrae et maris usu a Syracusanis prohibebantur, Athenienses vero naves miserunt» in s{»eciem quidem necessitudinis, sed re ipsa eo consilio, ut neque frumentum illinc in Peloponnesum exportaretur, utque temptarent, num res Siculas in suam potestatem redigere possent. Quum igitur Rhegium Italiae appulissent, cum sociis bellum gerere coeperunt. Atque haec aestas finiebatur. At hieme insequente morbus Athenienses iterum invasit, qui nullo quidem tempore omnino desierat, sed tamen quaedam ejus quiescentis intermissio facta erat. Quum autem eos rursus est aggressus, non minus anno integro est immoratus, prius vero vel per biennium, adeo ut nihil fuerit, quod Atheniensium magis vires afflixerit; nam ex militibus gravis armaturae obierunt non pauciores quam quatuor millia et quadringeuti, et ex equitibus Ire· centi; ceterae vero turbae numerus iniri non potest. Tunc vero praeterea frequentes terrae motus exstiterunt, et Athenis et in Eubeea et in Boeotia, praecipue vero in Bmotic* oppido Orchomeno. Et qui in Sicilia erant, Athenienses ac Rlic-gini eadem hieme insulis, quae £oIi vocantur, bellum cum triginta navibus intulerunt; aestate enim propter aquarum inopiam bellum iis inferri non poterat. Incolunt eas autem Liparaei, qui sunt Cnidiorum coloni. Atque habitant in una ex istis insulis non magna, qu;u Lipara voratur; reliquas autem hinc proficiscentes colunt, Didymeo scilicet et Strongylen et Hieram. Homines autem, qui sunt in illa regione, Vulcanum in Hiera fabrilem artem exercere putant, quia noctu quidem magnum ignem, inter-diu vero fumum emittere cernitur. H® autem insulse sila* sunt e regione agri Siculorum et Messeniorum, eranlque Syracusanorum sociae. Athenienses vero vastato illorum agro, quum illae se dedere nollent, Rhegium redierunt. Atque haec hiems finiebatur, et quintus annus hujus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit. Sequente vero aestate Peloponnesii eorumque socii, duce Agide, Archidami lilio, Lacedaemoniorum rege, ad Isthmum usque processerunt, ut irruptionem in Atticam facturi; sed cum crebri terrae motus fierent, retro se receperunt, nec irruptio facta est. Per haec tempora terrae motibus Euboeam apud Orobias agitantibus, mare ab ca; quae tunc erat tellus, magno cum fluctuum impetu veniens, quandam urbis partem invasit atque partim quidem terram demersit, partim rursus recessit, et quod antea tellus erat, id nunc est mare; hominesque perdidit, quotquot in editiora loca ocius cursu se conferre non poterant. Huic autem similis alluvio exstitit circa Atalantam insulam apud Locros Opuntios, quae ab Atheniensium castello partem abstraxit, et duarum navium, quae subductae erant, alteram diffregit. In Peparetho quoque fuit quaedam maris restagnatio , quae tamen terram non submersit; et terrae motus muri partem diruit et Prytaneum et aliquot alias domos. Hujus autem rei ego causam esse puto, quod terrae motus, qua parte vehementiseimus exstitit, ab hac mare longe amandat, hoc vero repente rursus retroactum inundationem violentiorem facit; nam sine terrae «motu non videtur mihi hoc accidere potuisse. Eadem aestate quum alii, ut quibusque eveniebat, in Sicilia bellum inter se gesserunt, tum etiam ipsi Sicilienses, inter se sibi arma inferentes et Athenienses cum suis sociis; quae autem foaxime digna memoratu vel socii cum Atheniensibus, vel hostes adversus Athenienses gesserunt, horum mentionem faciam. Quum enim jam Charceades Atheniensium dux a Syracusanis in proelio caesas esset, Laches totum classis imperium penes se habens, cum sociis Mylis Messeniorum oppido bellum intulit. Mylis autem praesidio erant duae Messeniorum tribus, quae alicubi etiam insidias struxerant Atheniensium militibus e navibus egressis. Sed Athenienses eorumque socii illos, qui hi insidiis collocati erant, in fugam vertunt multosque caedunt; et munitionem adorti eos compositione facta et arcem dedere et secum adversus Messanam militare coegerunt. Et postea Messenii, quum Athenienses eorumque socii eos invasissent, ipsi quoque deditionem fecerunt, datis obsi-dibus, ceterisque fidei pignoribus praebitis. Eadem aestate Athenienses triginta naves circa Peloponnesum miserunt, quibus praeerant Demosthenes Alcisthenis et Procles Theodori filius, sexaginta vero in Melum cum duobus millibus gravis armaturae militum; Nicias autem Nicerati filius ipsis praeerat. Melios enim, quod insulam incolerent, nec imperio parere neque in societatem suam accedere vellent, adjungere sibi volebant. Sed quum illi agro vastato se ipsis minime dederent castris ex Melo motis, ipsi quidem ad Oropum, quod est e regione, navigarunt; quumque sub noctem eo appulissent, gravis armaturae milites ex navibus egressi, ad Tanagram Boeotiae itinere pedestri protinus ire crr.perunt. Athenienses vero, qui Athenis erant, universis copiis Hipponico Calliae et Eurymedonte Thudis filio ducibus, dato signo in eundem locum terra suis occurrebant. Castrisque illo die apud Tanagram positis agrum populabantur, et noctem illic egerunt. Ac postridie, cum Tanagraeos, qui eruptionem in ipsos fecerant, et Thebanorum aliquot qui auxilio venerant, proelio superassent et arma illis abstulissent et tropaeum statuissent, redierunt alten quidem in urbem, alteri vero ad naves. Nicias 'autem cum sexaginta navibus terram legens maritimam Locridis oram vastavit domumque rediit. Sub hoc ipsum tempus Lacedaemonii Heracleam, quae est in agro Trachinio, missa colonia condiderunt, hac de causa. Melienses in tres partes universi distinguuntur, in Paralios, Hierenses, Trachinios; ex his autem Trachinii ab (Etaeis finitimis bello attriti initio quidem se ipsos Atheniensibus adjungere statuerant; sed veriti, ne illi parum fideles sibi essent, Tisamenum legatum elegerunt, quem Lacedaemonem miserunt. Cum ipsis autem et Dorienses , quae est Lacedaemoniorum metropolis, legatos mittebant , ut idem peterent; nam ab (Etaeis et ipsi vexabantur. Lacedaemonii autem his auditis, in animo habebant coloniam emittere, quod et Trachiniis et Doriensibus opem ferre vellent. Simul etiam haec urbs ad bellum adversus Athenienses gerendum in loco opportuno sita esse ipeis videbatur ; nam et adversus Euboeam ibi classem parari posse, ubi trajectus brevis esset, et ad transitum in Thraciam usui futuram. Et omnino studio ferebantur ad oppidum illud condendum. Itaque primum quidem deum, qui Delphis est, consuluerunt; quum autem ille jussisset, colonos et ex se ipsis et ex municipibus suis, et reliquorum etiam Graecorum quisquis vellet, sequi jubebant, exceptis Ionibus et Achaeis, et nonnullis aliis gentibus. Duces autem coloniae tres ex Lacedaemoniis fuerunt, Leo et Alcidae et Damagon. Quum autem eo pervenissent, urbem a fundamentis de-nuo excitatam muro cinxerunt, quae nunc Heraclea vocatur, quadraginta ferme stadiorum spatio a Thermopylis, et viginti a mari distans. Navaliaque praeparaverunt, eaque juxta Thermopylas ad ipsas earum angustias facere coeperunt, ut ea facile tueri possent. Athenienses autem, quum haec urbs colonis undique coactis conderetur, primum quidem timuerunt, hanc-que potissimum adversus Euboeam condi putarunt, quod illinc ad Cenaeum Euboeae promontorium brevis est tnge-ctus. Postea vero praeter opinionem res iis cessit; nihil enim iis mali inde evenit. Cujus rei haec fuit causa : etenim et Thessali, quorum in potestate erant regiones illae, et prope quorum agrum condebatur, veriti, ne praepotentes accolas haberent, assiduo bello novos colonos premebant, donec eos attritos in paucissimos redegerunt, quamvis initio permulti fuissent (quilibet enim hanc urbem, quam Lacedaemonii conderent, stabilem fore sperans, eo confidenter ibat); verum tamen maxime vel ipsorum Lacedaemoniorum magistratus, qui illuc proficiscebantur, res corrum- pebant et urbem infrequentem reddiderunt, quod plurimos deterruerunt, asperius, et nonnullis in rebus non honeste imperio suo utentes; quamobrem populi finitimi facilius eos jam superabant. Eadem aestate et sub idem tempus, quo A thenien-ses in Melo detinebantur, ilii quoque Athenienses, qui cum triginta navibus circa Peloponnesum erant, primum quidem ad Ellomenum Leucadiae quosdam cx praesidiariis per insidias interfecerunt; deinde vero cum majore classis apparatu et cum omnibus Acarnanibus, qui cum universis copiis, exceptis (Eniadis, eos comitabantur, praeterea cum Zacynthiis et Cephalleniis et quindecim Corcyraeorum navibus adversus Leucadem iverunt. Atque Leucadii quidem, quum eorum ager tam extra isthmum vastaretur, quam intra , ubi et ipsa Leucas est sita et Apollinis templum, ob militum multitudinem necessario quiescebant; Acarnanes vgro exigebant a Demosthene Atheniensium duce, ut eos circumvallaret, rati et facile urbem expugnari posse, seque civitate sibi semper inimica liberatum iri. Sed Demosthenes hoc ipso tempore verbis Messeniorum adductus est, ut crederet e dignitate sua esse, tanto exercitu coacto, iEtolis bellum inferre, quod et Naupacto hostes essent, et si hos superasset, reliquas quoque civitates, quas in illis Epiri partibus erant, in Atheniensium potestatem facile redacturum. iEtolorum enim gentem magnam illam quidem, et bellicosam esse; quia tamen in vicis nullo muro cinctis, iisque longo intervallo inter se distantibus habitaret, et levi armatura uteretur, eam non difficulter ab eo subigi posse demonstrabant, antequam copias contra ipsum cogerent. Suadebant autem, ut primum quidem invaderet Apodotos, deinde vero Ophionenses, post hos Eurytanes, quae est maxima iEtolorum pars; sermone autem utuntur perquam intellectu difficili, et carnibus crudis vescuntur, ut dicitur; bis enim captis ceteros etiam populos deditionem facile facturos. Ille vero Messeniorum, qui in gratia apud eum erant, verbis adductus, praecipue vero, quia credidit, se sine Atheniensium copiis, cum solis Epiroticis sociis, et cum iEtolis posse itinere terrertri proficisci contra Boeotos, per Locros Ozolas ad Cytinium Doricum, Parnassum ad dextram habentem, donec descenderet ad Phocenses, qui propter amicitiam, quae iis cum Atheniensibus perpetuo intercedebat, ad eandem militiam alacriter venturi esse vel etiam per vim adduci posse videbantur; jam vero Phocensibus finitima est Boeotia; cum omnibus igitur copiis, invitis Acarnanibus, a Leucade solvens, oram maritinam legens ad Sollium navigavit. Consilio autem cum Acarnanibus communicato, quum illi hoc non admisissent, quod Leucadem circumvallare noluisset, ipse cum reliquis copiis Cephalleniorum et Messeniorum et Zacynthiorum et cum Atheniensium trecentis ex suis classiariis (nam Corcyraeorum quindecim naves abierant) iEtolis bellum intulit. Procedebat autem ex (Eneone Locridis. Isti autem Locri Ozolae erant socii, eosque cum omnibus suis copiis in loca mediterranea proficisci oportebat, ut illic Atheniensibus praesto essent; quum enim iEtolis essent finitimi et armorum genere similes, propter peritiam pugnae, qua illi utebantur, et propter lororum notitiam, eorum auxilium in hac expeditione magno usui fore videbatur. Qauin autem pernoctasse! cum exercitu in Jovis Nemei templo, in quo ab flUns regionis incolis Hesiodus poeta interfectus esse dicitur, quum oracuhun accepisset, hoc sibi in Nemea eventuram, sub auroram castris inde motis in iEtoliam proficiscebatur. Atque primo die Potidaniam cepit et secundo Crocyleum et tertio Tichium, ibique substitit et praedam in Eupalium Locridis misit; nam in animo habebat, ubi cetera loca prius in suam potestatem redegisset , ita demum postea adversos Ophiooenses, Naupactum reversus, nisi se dedere voluissent, cum suis copiis proficisci. Sed hic apparatos /Etotos non latuit, neque tunc quum primum consilium inibatur, et postquam exercitus irruperat, omnes ingenti manu ei occurrebant, ita ut etiam ilii, qui Ophiooensium sunt extremi, qui ad Meliacum sinum pertingunt, Bomienses et Callienses, opem tulerint Demostheni vero idem hoc Messenii suadebant, quod et initio, docentes eum, Aetolorum debellationem facilem esse, hortabantur, ut quam celerrime vicos illorum invaderet, nec exspectaret, donec universi, copiis in unum contractis, ei occurrerent, sed vicos, ut quisque proxime adjacebat, expugnare conaretur. Ille vero his verbis adductus, et fortuna fretus, quod nulla in re ei adversaretur, Locros, quos ei auxilium ferre oportebat, non praestolatus (jaculatorum enim levis armaturae opera potissimum indigebat) adversus vEgitium contendebat, et vi aggressus expugnat. Fuga enim se subducebant oppidani et considebant in tumulis oppido imminentibus; nam in locis excelsis erat situm, a mari distans octoginta ferme stadiis. AEtoli vero (jam enim ad £gitium opem laturi venerant) Athenienses eorumque socios invadebant, ex tumulis decurrentes alii aliunde et missilia ingerebant, et quoties Atheniensium exercitus accederet, ipsi pedem referebant; illis vero pedem referentibus instabant. Et hujusmodi pugna diu est commissa, ut vicissim insequerentur et se rcci perent, quorum in utroque Athenienses erant inferiores. Quoad igitur sagittariis tela suppeditabant, hLsque uti poterant, hi rem sustinebant; nam A£toli, quod levi arma tura utebantur quum sagittis peterentur, reprimebantur; at quum sagittariorum duce interfecto hi dispersi, et ipsi defessi essent, quippe qui diu eodem labore premerentur, et iEloli instarent, et missilibus eos peterent, ita demum terga verterunt, fugaeque se dederunt, et incidentes in lorrentiura alveos exitu carentes, et in loca, quorum erant ignari, perdebantur; nam Chromo Messenius, qui viae dux iis erat, jam obierat. jEtoli vero missilibus eos petentes, multos eorum illic in ipsa fuga pedibus assecuti, quod essent immines pedum velocitate praestantes et levi armatura, perdiderunt; sed longe plures, qui a viis aberraverant, et in silvam non perviam se contulerant, allato igne concremarunt; denique fugae et interitus omne genus in Atheniensium exercitu cernebatur, et aegre ii, qui superfuerunt, ad mare et (Eneonem Locridis, unde profecti erant, fuga se recipere potuerunt. Perierunt autem quum ex sociis multi, tum etiam ex ipsorum Atheniensium militibus gravis armaturae circiter centum et ferme viginli. Atque tot quidem numero et in eodem ai tatis flore constituti hi facile prae-stantissimi viri in hoc bello ex Atheniensium civitate perierunt; periit etiam alter ex ducibus Procles. Quum autem suorum militum cadavera fide publica interposita ab stolis accepissent, et Naupactum rediissent, postea cum navibus Athenas profecti sunt. Demosthenes vero apud Naupactum et in illius regionis locis remansit, quod ob res a se gestas Athenienses formidaret. Per eadem tempora etiam Athenienses, qui circa Siciliam erant, quum in Locridem navigassent, in quodam exscensu e navibus in terram facto, Locros, qui loco auxilium ferebant, superarunt, et praesidium quoddam ceperunt , quod situm erat ad flumen Halecem. Eadem aestate, iCtoli, qui jam antea Corinthum et La-cedaemonem legatos praemiserant Tolophum Ophionensem et Boriadem Eurytanem et Tisandrum Apodotum, impetrant, ut sibi copias ad Naupactum mitterent, propter Athenienses eo accersitos. Atque miserunt Lacedaemonii sub autumnum tria millia gravis armaturae sociorum. Horum in numero fuerunt quingenti ex Heraclea urbe in agro Trachinio tunc recens condita; praeerat autem copiis Eurylochus Spartanus, eumque Macarius et Menedaeus Spartani comitabantur. Exercitu autem Delphos coacto Eurylochus caduceatorem ad Locros Ozolas praemisit; per illorum enim regionem ad Naupactum iter erat; et simul eos ab Atheniensium societate abducere volebat Adjuvabant autem eum maxime ex Locris Ampbissenses, quia propter Phocensium odium sibi timebant; et quum ipsi primi dedissent obsides, reliquos etiam ad idem faciendum induxerunt, qui liostilis e xercitus adventum metuebant, et primum quidem finitimos sibi Myonenses (hac enim ager Locrensis aditum habet difficillimum), deinde Ipnenses et Messapios ctTritaeenses et Chalaeos et Tolophonios et Hessios et (Eanthenses; hi etiam ad eandem expeditionem simul proficiscebantur. Olpaei vero obsides quidem dederunt, sed militiam non item sequebantur, et Hyaei obsides non dederunt, priusquam vicus eorum nomine Polis ab hostibus est captus. Postquam autem omnia parata fuerunt, et obsides in Cytinio Dorico deposuit, procedebat cum exercitu per Locrorum agrum Naupactum versus et ex via (Eneonem ipsorum et Eupalium cepit; nam adjungere se noluerant. Quum autem in agrum Naupactium pervenissent, et iEtoli simul auxilio jam advenissent, agrum vastabant, et suburbium nullis cinctum muris ceperunt; et Molycrium profecti, quae Corinthiorum quidem colonia erat, sed Atheniensium imperio parebat, ceperunt. Demosthenes vero Atheniensis (adhuc enim post res in i£tolia gestas circa Naupactum agebat) quum hostilis exercitus adventum praesensisset, et de urbe timeret, ad Acarnanes profectus persuadet iis, aegre quidem propter discessum ex Leucade, ut Naupacto subsidio venirent. Et cum eo mille gravis armaturae milites navibus vectos miserunt, qui urbem ingressi tutam reddiderunt; metus enim vehemens erat, ne, quum magnus esset murorum ambitus, et pauci propugnatores, resistere hi non possent. Eurylochus vero, et qui cum eo erant, quum intellexissent, copias in urbem ingressae, eamque expugnari non posse, se receperunt, non in Peloponnesum , sed in /Eoiidem, quae nunc vocatur, Calydonem et Pleuronem, et in alia illius regionis loca, et in Proschium /Etoliae. Nam Ampraciota? ad eos profecti iis persuaserunt, ut secum Argos Amphilochicum et ceteram Amphilochiam, et simul Acarnaniam aggrederentur, demonstrantes fore, ut, si haec in suam potestatem redegissent, tota Epirotica gens societatem cum Lacedaemoniis contraheret. Atque Eurylochus quidem horum verbis adductus dimissis/Etolis circum illa loca cum exercitu quiescebat, donec Ampraciotis ad militiam profectis ad Argos subsidio venire oporteret. Atque haec aestas finiebatur. Sequente autem hieme Athenienses, qui in Sicilia erant, cum sociis Graecis, et Siculis barbaris, quotquot violento Syracusanorum imperio pressi iisque societate conjuncti defectione a Syracusanis facta, ipsos in hoc bello juvabant, Inessam Sicilicum oppidum, cujus arcem Syracusani tenebant, aggressi sunt, et quum expugnare non possent, abibant. In ipso autem receptu, Syracusani, qui m arce erant, Atheniensium socios, qui post illos regrediebantur, invaserunt, et impressione in eos facta, aliquam exercitus partem in fugam vertunt, et non paucos ocddunt. Postea vero Laches et Athenienses, exscensu e navibus in nonnulla Locridis loca facto, ad Caicinum fluvium Locros, qui cum Proxeno Capatonis filio ad vim arcendam occurrerant, cirGiter trecentos proelio superarunt, armisque detractis abierunt. Eadem hieme etiam Delum lustrarunt Athenienses ex oraculo quodam. Nam et antea quidem Pisistratus tyrannus eam lustraverat, non totam, sed tantum modo insulae spatium, quantum a templo prospici poterat; tunc vero tota expiata est hoc modo. Quaecunque in Delo defunctorum monumenta erant, omnia sustulerunt, et edixerunt, ne quis in posterum in insula moreretur, neve mulier in ea pareret, sed in Rheneam insulam transportarentur. Distat autem Rhenea tam parvo intervallo a Delo, ut Polycrates Samiorum tyrannus, qui quondam ad aliquod tempus et classe potens fuit et quum aliarum insularum imperium tenuit, tum etiam Rheneam cepit, hanc Apollini Delio consecraverit, ad Delum catena religatam. Tunc quoque primum Athenienses post lustrationem festum quinquennale Delia instituerunt. Erat autem et priscis temporibus in Delo frequens Ionum et accolarum ex insulis circumjacentibus conventus; nam cum uxoribus et liberis ad spectacula conveniebant, ut nunc Iones ad Ephesia, et certamen illic fiebat et gymnicum et musicum, chorosque mittebant civitates. Imprimis antem Homerus declarat, ita tum rem esse, Ius versibus, qui sunt ex hymno Apollinis: Sed quum plurima mens tua gaudia cepit, Apollo, Deli cum natis ubi conjugibusque frequentes Iones in longa celebrant tua compita veste; illic cestibus et cantu gralisque choreis te oblectant memores posito certamine sacro. Fuisse autem musices etiam certamen et certaturos ventilasse, his item versibus indicat, qui sunt ex eodem Apollinis hymno; nam postquam Deliacum mulierum chorum celebravit, laudationem his versibus finiebat, in quibus et sui ipsius mentionem fecit: Verum agedum, nobis adsis cum Phoebe Diana, vos etiam cunctae me discedente valete, et memores estote mei posthac, homo si quis venerit huc alius peregre, dicatque : « Puellae, quis vir in his versans unquam dulcissimus oris pectora praecipue demulsit vestra canendo? » vos uno assensu sic respondete faventes: « Vir qui lumiuibus captus Chion incolit altam. » Haec igitur argumenta Homerus praebuit, etiam priscis temporibus ingentem conventum et celebritatem in Delo heri consuevisse; postea vero Athenienses et insularum incolae coetus quidem saltatorum cum sacris eo mittebant, sed certamina et cetera pleraque, ut credibile est, adversis casibus exoluerunt, donec Athenienses certamen tunc instituerunt, et equorum etiam cursum, quod ante non fuerat. Eadem hieme Ampraciotae expeditionem, qua Eury-loclio promissa ejus exercitum retinuerant, adversus Argos Amphilochicum suscipiunt cum tribus millibus gravis armaturae militum, et, irruptione in agrum Argivum facta, Olpas occupant, castellum in colle munitum prope mare, quod Acarnanes quondam quum munivissent, communi juridici conventus loco utebantur; ab Argivorum autem urbe, quae est maritima, fere quinque et viginti stadiis distat. Sed Acarnanes partim copiis coactis ad Argos suppetias ferebant, partim castra posuerunt in eo Amphilochiae loco, qui Fontes vocatur, observantes Peloponnesios, qui cum Eurylocho erant, ne clam ad Ampraciotae transirent; mittunt praeterea et ad Demosthenem, qui Atheniensium copias injEtoliam duxerat, ut sibi dux esset, et ad viginti Atheniensium naves, quae circa Peloponnesum erant, quibus praeerat Aristoteles Timocratis, et Hierophon Anti-mnesti filius. Mittunt vero etiam, qui apud Olpas erant, Ampraciotae nuntium in urbem,rogantes, ut populus universis copiis auxilium sibi ferret, quia verebantur, ne Eurylochus et qui cum eo erant, Acarnaniam pertraneire non possent, atque ita sibi vel solis relictis proelium esset committendum, vel si domum redire voluissent, minime tutum esset. Eurylochus igitur ac Peloponnesii, qui cum eo erant, simul atque Ampradotas, qui apud Olpas erant, advenire intellexerunt, castris e Proschio motis ad opem iis ferendam confestim proficiscuntur, et Acheloo transmisso iter per Acarnaniam faciebant, quae propter subsidium Argos missum praesidiis erat nudata, ad dextram quidem habentes Stratiorum urbem et ipsorum praesidium, ad sinistram vero reliquam Acarnaniam. Quum autem Stratiorum agrum pertransissent, ibant per Phytiam et rursus per Medeonem prope extremos Anes, deinde per Limnmam, et illinc ingressi sunt in Agraeorum terram, quae non item Acarnaniae pars est, sed ipsis amica. Thyamum autem montem nacti, qui est incultus, per eum transibant, et in agrum Argivum descenderunt, quum jam nox esset, quumque inter Argivorum urbem et Acarnanum praesidium, quod erat ad Fontes, clam transissent, cum Ampraciotis, qui apud Olpas erant, se conjunxerunt. Junctis autem castris simul atque illuxit, consistunt ante urbem, quae Metropolis appellatur, ibique castra fecerunt. Athenienses vero non multo poet cum viginti navibus ad sinum Ampracicum advenerunt opem Argivis laturi, et Demosthenes cum ducentis gravis armaturae militibus Messeniis, et sexaginla sagittariis Atheniensibus. Atque naves quidem ad Olpas collem a mari stationem habebant; Acarnanes vero, et Amphilochorum aliquot (nam eorum plerique ab Ampraciotis per vim detinebantur) quam Argos jam convenissent, ad proelium cum adversariis committendum se praeparabant, et Demosthenem totius socialis exercitus ducem cum suis praetoribus elegerunt. Ille vero copiis ad Olpam adductis castra posuit; ingens autem terrae vorago utraque castra dirimebat. Et per quinque quidem dies quiescebant, sexto autem utrique ad proelium se instruebant. Atque quum Peloponnesiorum acies mayor, et longe latiore circuitu esset, Demosthenes veritus, ne circumveniretur, in insidiis in via quadam cava et dumosa collocat ex gravi et ex levi armatura promisce ad quadringentos milites, ut ab ea parte, qua hostis acies latiue porrigebatur, isti in ipso congressu surgentes ex insidiis euro a tergo aggrederentur. Ubi vero utrique parati fuerunt, ad manus venerunt, Demosthenes quidem dextrum cornu obtinens cum Messeniis, et paucis Atheniensibus (reliquam vero aciem Acarnanes pro se quique et Amphilochorum jaculatores, qui aderant, obtinebant), Peloponnesii vero et Ampraciotse promisce instructi exceptis Mantinensibus; hi enim in laevo potius, non tamen extremo in cornu conferti stabant; sed Eurylochus, et qui cum eo erant, e regione Messeniorum et Demosthenis, extremum laevum cornu tenebant. Quum autem, manibus inter sejam consertis 9 Peloponnesii cornu latius porrigerent et dextrum adversariorum circumvenirent, Acarnanes, qui in insidiis collocati erant, eos a tergo adoriuntur, tactaque impressione in fugam vertunt, ita ut nec primum ipsorum impetum sustinuerint, et territi majorem exercitus partem in fugam conjecerint; postquam enim cornu, cui praeerat Eurylochus, quod erat Armissimum, caedi viderunt, multo magis metuere coeperunt. Et Messenii, qui cum Demosthene ab ea parte in acie stabant , rem magna ex parte confecerunt. At Ampraciotae, et qui in dextro cornu collocati erant, hostilem aciem sibi oppositam vicerunt, et ad Argos usque sunt persecuti; etenim omnium, qui circum illa loca habitant, sunt pugnacissimi. Sed quum se reciperent, postquam majorem suarum copiarum partem victam videbant, impetumque in eos ceteri Acarnanes faciebant, ad Olpas agre confugiebant, et multi eorum obierunt, dum in Olpas perturbatis ordinibus et nulla rei militaris disciplina servata irruunt, praeter Mantinenses; hi enim totius exercitus maxime compositi se receperunt. Atque pugna qu idem finiebatur sub vesperum. Menedaeus, vero postridie defuncto Eurylocho et Macario, ipse imperium suscepit, et ob ingentem cladem acceptam dubitans, quonam modo aut obsidionem perferret, si maneret, terra marique navium Atticarum praesidiis cir-cumseptus, aul etiam recedens evaderet, apud Demosthenem et Acarnanum duces sermonem infert de foedere et discessu, et de recipiendis simul suis militibus in acie caesis. Illi vero milites quidem caesos reddiderunt, ipsique tropaeum statuerunt, et suos ferme ad trecentos, qui in proelio ceciderant, susceperunt; abeundi vero facultatem non palam omnibus facto foedere dederunt, sed clam Demosthenes cum Acarnanibus praetoribus, suis collegis, foedus faciunt cum Man-tinensibus et Menedaeo et reliquis Peloponnesiorum ducibus, et quicunque inter illos dignitate maxime 'praestabant, ut quamprimum abirent, eo consilio, ut Ampraciotas turbam-que militum mercede conductorum nudaret, praecipue vero, ut Lacedaemonios et Peloponnesios apud illius regionis Graecos in invidiam adduceret, quod illos prodidissent, et suo magis commodo prospexissent. Atque hi quidem suorum cadavera receperunt, et pro praesenti rerum copia festi-nabundi ea sepelierunt, et reditum clam ii, quibus concessus erat, meditabantur. Demostheni autem et Acarnanibus nuntiatur, Ampraciotas, qui in sua urbe erant, primo illo nuntio, quem ex Olpis acceperant, excitos universis copiis per Amphilochiam ad opem suis ferendam venire, cupientes cum illis, qui in Olpis erant, se conjungere rerum ante gestarum prorsus ignaros. Quamobrem confestim mittit aliquam copiarum partem ad vias insidiis obsidendas, et ad munitissima quaeque loca praeoccupanda, et simul cum reliquis copiis ad opem suis contra illos ferendam se parabat. Interea vero Mantinenses et ceteri, quibus abeundi potestas pactis induciis data erat, per causam olerum et cremiorum colligendorum egressi, se subtrahebant rari, et colligentes inter abeundum ea, quorum causa scilicet exierant. Quum autem ab Olpa jam longe progressi essent, tunc se ocius proripiebant. Ampraciotae vero et reliqui, qui sic frequentes convenerant, quum suos abire animadvertissent, ipsi quoque magna contentione, cursuque concitato currere coeperunt, quod eos assequi vellent. Acarnanes vero, primum quidem vel omnes pariter nullis induciis factis abire existimarunt, et ideo Peloponnesios persequebantur; quinetiam in quosdam e suis ducibus, insequi vetantes, ac dicentes, illos data fide abire, aliquis tela jaculatus est ratus se cum siiis prodi; deinde tamen Mantinenses quidem et Peloponnesios dimittebant, Ampraciotas vero caedebant. Eratque magna contentio, et ignoratio, num quis Ampra-ciota, an Peloponnesius esset. Atque ad ducentos fere eorum interfecerunt; ceteri vero in Agraidem, quae finitima erat, diffugerunt, et Salynthius Agraeorum Rex, qui eorum amicus esset, eos excepit. Ampraciotae vero, qui ex urbe veniebant, ad Ido- menen perveniunt. Sont vero Idomene duo excelsi tumuli. Horum alterum, qui major est, noctis adventu milites ex castris a Demosthene praemissi, clamet prius hostibus praeoccuparunt, alterum vero, qui minor est, Ampradote priores ascenderunt, et in eo pernoctarunt. Demosthenes vero a coena primoque crepusculo statim cum reliquo exercitu viam ipgreditur, dimidium quidem ejus secum retinens ad illam tumuli partem, qua aditus patebat, alterum vero dimidium per Amphilochicos montes iter faciebat. Et sub aurorae ortum invadit Ampraciotas in cubilibus adhuc jacentes, rerumque gestarum penitus ignaros; imo vero potius opinatos, suos adesse; etenim Demosthenes Messenios de industria primos in acie collocant, et imperaverat , ut Ampraciotas alloquerentur, Dorica lingua utentes, et illis, qui pro castris erant in statione, fidem facientes, simul etiam in conspectum non venientes; adbuc enim nox erat. Quum igitur illorum copias invasisset, eas fugarunt, et magnam illorum partem illic interfecerunt, reliqui vero in fugam versi cursu montes petere coeperant, Sed quum itinera jam praeoccupata essent, simul etiam quum Amphilochi quidem suae regionis notitiam haberent, et expediti essent adversus homines armis graves, hi vero locorum essent imperiti, nec scirent, quo se verterent, incidentes aut in loca confragosa, aut in vias insidiis jam insessas, profligabantur. Et quum omne fugae genus tenptassent, nonnulli ad mare etiam non longe distans se converterunt, et quum conspexissent naves Atticas praeternavigantes in ipso cladis suae articulo, ad eas annatarunt, existimantes in praesenti metu sibi satius esse ab illis, qui in navibus erant, si necesse esset, trucidari, quam a barbaris et infensissimis hostibus Amphilochia. Ampradotae igitur Iioc modo profligati, e mullis pauci in urbem evaserant; Acarnanes vero, spoliatis cadaveribus et tropaeis erectis Argos redierant Et ad eos postero die venit caduceator missus ab Ampraciotis, qui ex Olpa ad Agraeos confugerant, petituras, ut liceret suscipere cadavera suorum, quos post primum pnrlium interfecerant, quum una cum Mantinensi-bus et ceteris, quibus abeundi potestas facta erat, ipsi nulla fide data egressi erant. Caduceator autem intuitus arma Ampradotarum, qui ex urbe prodierant, multitudinem admirabatur; cladis enim acceptae ignarus erat, sed ea opinabatur eorum esse, qui cum ipsis fuerant. Tunc vero aliquis eum interrogat, quidnam admiraretur, et quot ex ipsis putaret periisse, quum quidem is, qui interrogabat, rursus existimaret, istum caduceatorem ab illis missum, qui apud Idomenas erant. Ille vero respondit ducentos ferme. Contra vero interrogans ait: « non igitur haec eorum arma esse apparet, sed pius quam mille hominum. » Et ille rursus : « non eigo sunt eorum, qui nobiscum in acie steterunt. » Alter autem respondit : « siquidem voe apud Idomenen heri pugnabatis. » « Atqui nos heri cum nullo puguabamus sed, nudius tertios inter redeundum. » « At vero nos cum istis quidem heri, quum ex Ampra-ciotarum urbe nobis occurrissent, pugnabamus. » Quum autem caduceator hocaudisset et intellexisset auxilium urbanum profligatum esse, ingemiscens et vehementer | commotus praesentium malorum magnitudine, discessit confcstini re infecta nec ulterius suorum cadavera flagitabat. Haec enim clades uni Graecae civitati intra totidem dies maxima accidit omnium in hoc bello. Ac caesorum numerum non scripsi, quia multitudo, quae dicitur interiisse, fidem superat, pro magnitudine quidem civitatis. Ampraciam autem sat scio Acarnanes et Amphilochi, si Atheniensibus ac Demostheni morem gerentes expugnare voluissent, primo statim clamore expugnassent; nunc autem timuerunt, ne Athenienses, si eam tenuissent, molestiores sibi accolae essent. Postea vero tertia spoliorum parte Atheniensibus attributa, reliqua inter civitates diviserunt. Atque Atheniensium quidem spolia in ipso navigationis cursu intercepta sunt; quae autem nunc in templis Atticis affixa visuntur, trecentae solidae armaturae, Demostheni privatim honoris causa datae sunt, quas ille secum in navibus vehens domum profectus est; et simul ei post cladem in jEtolia acceptam ob has res gestas reditus in patriam tutior fuit. Athenienses quoque, qui in viginti navibus erant, Naupactum redierunt. Acarnanes vero et Amphilochi post Atheniensium et Demosthenis discessum, Ampraciotis et Peloponnesiis, qui ad Salynthium et Agraeos confugerant, fide publica interposita, ex (£niadis abeundi potestatem dederunt, quo transierant a Salynthio. In posterum vero tempus Acarnanes et Amphilochi foedus et societatem ad centum annos cum Ampraciotis coiverunt, his conditionibus, ut neque Ampraciotae cum Acarnanibus bellum Peloponnesiis inferrent, neque cum Ampraciotis Acarnanes Atheniensibus, sed mutuo sibi forent auxilio, utque Ampraciotae redderent, quotquot loca aut obsides Amphilochorum tenerent, neque subsidium mitterent Anactorium, quod Acarnanibus erat infestum. Quum autem hoc modo inter eos convenisset, bellum deposuerunt. Post haec Corinthii praesidium ex suis ad trecentos gravis armaturae milites cum Xenoclide Euthyclis filio duce Ambraciam .miserunt, qui itinere per Epirum facto aegre pervenerunt. Res igitur ad Ambraciam gestae hunc exitum habuerunt. Eadem hieme Athenienses, qui in Sicilia erant, exscensum ex navibus in agrum Himeraeum fecerunt, una cum Siciliensibus, qui ex superioribus regionibus in extremos Himeraei agri fines irruperant, et in jEoli insulas navigarunt. Quum autem Rhegium se recepissent, Py-thodorum Isolochi filium, Atheniensium ducem, Lachetis in classis praefectura successorem offendunt. Nam qui erant in Sicilia socii ad Athenienses navibus profecti, ipsis persuaserunt, utmajore navium numero opem sibi ferrent; terra enim eorum Syracusani poliebantur; mari autem quum paucis illorum navibus prohiberentur, parabant classem et undique cogebant, quod hoc ferre nollent. Athenienses igitur quadraginta naves instruebant, quas ad ipsos mitterent, tura quod bellum illic celerius confectum iri sperarent, tum etiam quod suos in rebus navalibus exercere cu-perent. Unum igitur e ducibus Pythodorum cum paucis navibus eo miserunt; Sophoclem vero Sostratidee et Eurymedontem Thudis filium cum majore navium numero postea missuri erant. Pythodorus vero, accepta jam a Lachete praefectura classis sub extremam hiemem profe» cius est ad Locrorum castellum, quod Laches ante ceperat; proelioque victus a Locris discessit. Per idem hoc ver Ignis rivus ex iEtna effluxit, uti prius quoque et vastavit partem agri Catanaeorum, qui sub ;£tna monte incolunt, qui omnium Siciliae montium est maximus. Dicitur autem haec flammarum eructatio quinquagesimo post priorem ignis eructationem anno contigisse , omnino autem ter accidisse hoc profluvium, ex quo Sicilia a Graecis habitatur. Atque haec quidem hac liieine gesta sunt, et sextus annus hqjus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit. Sequente vere, quum segetes jam spicas emittere inciperent, decem Syracusanorum naves, et totidem Locrorum profectae, Messanam, quae est in Sicilia, occuparunt, ab ipsis oppidanis accitae, et Messana ab Atheniensibus defecit. Egerunt hoc autem potissimum, Syracusani quidem, quod viderent, id oppidum ad invadendam Siciliam opportunum esse, et Athenienses metuerent, ne illinc ut ex belli sede excurrentes majore apparatu se invaderent; Locri vero propter odium in Rheginos, quia eos utrinque bello opprimere volebant. Atque fecerant simul irruptionem Locri cum frequentibus copiis in Rheginorum agrum, ne hi Messeniis auxilium ferrent, eimul etiam inducti ab exsulibus Rhegmis, qui apud ipsos erant; Rhegium enim jam diu seditionibus agitabatur, nec in prsesentia Locros arcere poterat, quo etiam magis hi instabant. Quum autem agrum vastassent, Locri quidem cum peditatu domum redierunt, naves vero Messanae praesidio remanebant; et aliae, quae instruebantur, debebant statione ibi capta bellum illinc gerere. Sub eadem veris tempora, antequam frumenta essent matura, Peloponnesii eorumque socii irruptionem in Atticam feeerunt (praeerat iis autem Agis Archidami filius, Lacedaemoniorum rex) et stativa ibi habentes agrum populabantur. Athenienses vero et illas quadraginta naves, quas instruxerant, in Siciliam miserunt, et reliquos duces Eurymedontem et Sophoclem; nam Pyttiodorus, qui cum illis tertius erat dux, in Siciliam jam ante pervenerat His autem praeceperunt, ut in transitu simul et curarent res Corcyraeorum, qui in urbe erant, qui latrociniis ab exsulibus in monte degentihus infestabantur; et Pelopbn-nesiorum sexaginta naves illuc navigaverant, ut opem illis ferrent, qui in monte erant; simul etiam quod propter ingentem famem, qua Corcyraeorum civitas laborabat, res illas in suam potestatem facile redactum iri sperarent. Mandarunt etiam Demostheni, qui post suum ex Acarnania reditum privatus erat, hoc ipsum flagitanti, ut his navibus, si vellet, circa Peloponnesum uteretur. Quum autem inter navigandum e regione agri Laconici essent, et acciperent Peloponnesiorum naves ad Corcyram jam appulisse, Eurymedon quidem et Sophocles ad Corcyram tendere properabant, Demosthenes vero eos hortabatur, ut primum Pylum appellerent, deinde peractis rebus, quae peragendae essent, navigationis cursum conficerent; illis vero contradicentibus fQrte fortuna tempestas exorta classem Pylum detulit. Atque statim Demosthenes postulabat, ut locus ille muniretur, (hac enim de causa se cum illis navigasse), et demonstrabat magnam esse lignorum lapidumquc copiam, et locum natura munitum esse, et quum ipsum, [tum etiam magnum illius agn tractum circumcirca desertum esse; distat enim Pylus a Sparto stadia circiter quadringenta, et sita est in eo agro, qui olim erat Messenius; Lacedaemonii autem Coryphasion vocant. Uli vero dicebant, multa esse Peloponnesi promontoria deserta, si in iis occupandis civitatem exhaurire velit. Huic autem locus iste longe commodior quam ullus alius esse videbatur, tum quod ei portus adjaceret, tum etiam Messenios, quibus haec terra antiquitus domestica esset, et qui eadem, qua Lacedaemonii, lingua uterentur, illinc prodeuntes plurima damna iis inferre posse, et simul eos certos illius loci custodes futuros. Sed quum neque ducibus neque militibus rem persuadere posset, quam postea etiam cum ordinum praelectis communicarat, propter navigandi difficultatem quiescebat, donec ipsos milites otium agentes, sententia mutata cupiditas invasit loeum muniendi. Itaque manus ad opus faciendum admoverunt, nulla ferramenta ad lapides caedendos habentes, sed eos cum delectu comportantes; et ubi quisque apte quadrare poterat, coagmentabant; et lutum, sicubi opus illo esset, ob vasorum penuriam humeris portabant, corpore ito inclinato, ut commodissime io dorso permanere posset, et manibus a tergo consertis, ne deflueret Omnique ratione properabant Lacedaemonios antevertere, et illas munitionum partes, quae oppugnationi maxime opportunae erant, prius absolvere, quam iUi ad opem loco ferendam venirent; nam major loci pars suopte situ munita erat, muroque non indigebat. Illi vero tunc forte diem festum agebant, et quum hoc audirent, parvi faciebant, quod simul atque exercitum eduxissent, aut hostes suum adventum non exspectaturos, aut oppidum a se per vim facile receptum iri putarent; nonnihil eos etiam exercitus, qui in agro Attico adhuc erat \ retardavit. Athenienses vero communito intra sex dies loco, qua continentem spectat et ubi maxime oportebat, Demosthenem quidem cum quinque navibus ibi reliquerunt, ut ei praesidio esset; cum ceteris autem, quorum major erat numerus, cursum in Corcyram et Siciliam urgebant. At Peloponnesii, qui in Attica erant, accepto nuntio de Pylo occupata, domum celeriter se recipiebant; Lacedaemonii enim, et Agis ipsorum rex, id quod Pylo contigerat, ad se potissimum pertinere ducebant; simul etiam quia mature irruptionem fecerant, et frumento adhuc viridi plerisque commeatus deerat; et praeterea frigus acrius, quam illud anni tempus ferret, exercitum pressit. Quare multis de causis contigit, ut celerius se receperint, et in hac expeditione minimum commorati sint; nam quindecim dies in Attica manserant. Per idem tempus Simonides Atheniensium dux, coacta paucorum Atheniensium, qui in praesidiis erant, et magna sociorum illic habitantium manu, Eionem, quae est in Thracia, Mendaeorum coloniam, sed Atheniensium lioetem, per proditionem occupavit. Quum autem Chalcidenses et Bottiaei coufestim opem tulissent, inde expulsus est, multosque milites amisit. Quum autem Peloponnesii ex Attica domum redito, sent, Spartani quidem quum ipsi tum proximi muniripum opem Pylo celeriter ferebant, ceterorum vero Lacedaemo- niorum adversus hostem profectio tardior erat, quod cx altera expeditione modo revertissent. Sed nuntiis etiam per Peloponnesum circummissis imperabant, ut ad opem Pylo ferendam primo quoque tempore concurrerent, et ad suas sexaginta naves, quae apud Corcyram erant, nuntium miserunt; quae per Leucadium Isthmum transportatae, quum Atticam classem, quae ad Zacynthum erat, latuissent, ad Pylum pervenerunt; atque aderant jam etiam copiae pedestres. Demos thenes vero, quum Peloponnesii navigationis cursum eo adhuc tenerent, duas naves clara ocius emisit, quae nuntiarent Eurymedonti et ceteris Atheniensibus, qui cum classe ad Zacynthum erant, ut celeriter venirent, quod locus in discrimine versaretur. Et illae quidem duae naves, prout Demosthenes mandarat, magnam in navigando celeritatem adhibebant; Lacedaemonii vero se ad illius loci munitionem terra marique oppugnandam parabant, sperantes facile se capturos opus properanter factum, et in quo pauci propugnatores essent, Ceterum cum etiam Atticarum navium e Zacyntho auxilia ventura exspectarent, in animo habebant, nisi forte prius munitionem expugnassent, ipsas etiam portus fauces obstruere, ne Atheniensibus in eo consistere liceret. Insula enim nomine Sphacteria ante portum porrecta et prope adjacens efficit et portum tutum et introitus angustos, ut hac quidem, qua ad Atheniensium munitionem et Pylum vergit, bina navigia, illae vere, qua vergit ad reliquam continentem, octona vel novena transire possint; totaque silvestris et propter solitudinem invia, et quindecim ferme stadiorum magnitudine erat. Portus igitur ostia navibus confertim collocatis, ita ut proras hostibus adversas ha. berent, obstruere statuerant; in hanc insulam autem, timentes , ne ex ea bellum sibi facerent, gravis armaturae milites transportarunt, et alios in continente collocarunt. Ita enim existimabant et ipsam insulam Atheniensibus hostem fore, atque etiam continentem, utpote quae nullum haberel locum ad exscensum faciendum; nam quum illa ipsius Pyli ora, quae extra portus ostium erat, et quae altum spectabat, importuosa esset, sciebant eos non habituros, unde proficiscerentur ad suos adjuvandos; se vero sine proelio navali et sine periculo locum expugnaturos, ut quidem erat verisimile, quod nullus in eo commeatus esset, et quod ab exiguo apparatu occupatus esset. Quum autem hanc sententiam comprobassent, milites in insulam transportabant, ex omnibus lochis sortiti. Atque primo quidem etiam alii subinde per vices eo trajecerunt; postremi vero, qui etiam illic deprehensi sunt, erant quadringenti et viginti, praeter Helotas, qui circum ipsos erant; praeerat iis autem Epitadas Molobri filius. Demosthenes vero, cernens Lacedaemonios cum navalibus simul et pedestribus copiis aggressuros, ipse quoque se praeparabat, et naves, quae ipsi relictae adhuc aderant, subdpxit, easque vallis etiam munitas sub munitione collocavit, et earum nautas scutis infirmis et plerisque vimineis armavit; nec enim in loco deserto arma sibi comparare poterant, quinetiam haec ipsa ceperant ex piratica triremi et actuario navigio Messeniorum, qui forte eo appulerant. Et inter istos Messenios fuerunt ad quadraginta gravis armaturae milites, quibus Demosthenes una cum reliquis utebatur. Itaque plerosque tam inermium quam armatorum, qaa maxime muro munitus firmatu sque locus erat, continentem versus disposuit; praecipiens, ut peditatum propulsarent, si aggrederetur; ipse vero delectis ex omnibus sexaginta gravis armaturae militibus et aliquot sagittariis, extra murum ad mare profectus est, qua potissimum illos ex navibus in terram exscensum facere conaturos existimabat ad loca quidem aspera et saxosa ad mare conversa, sed tamen, quia ab bac parte suae munitionis murus infirmissimus erat, putabat, ut eos illuc deduceret, ipsos studiose expetituros esse; non enim firmius ibi muniverant, existimantes neque se unquam navibus devictum iri, et ab illis, si per vim in terram escenderent, castellum facili negotio capi posse. In hac igitur parte, quas ipsum mare spectabat, progressus milites disposuit, ut hostem arceret, si posset, eosque his verbis est adhortatus. « Viri, qui mihi ejusdem periculi nunc estis socii, nemo vestrum reputando omnes difficultates, quae nos circumsteterunt, callidus videri velit potius quam inconsulto bonae spei plenus adversarios invadere, et ut qui ex his incolumis evadere possit. Nam quaecunque res ut hae nostrae ad necessitatem sunt redactae, earum minime iniri ratio potest, sed periclitatione celerrima opus habent. Quamquam ego pleraque nobiscum facere video, si et impetum hostium sustinere, neque potiora commoda, quae nobis ad rem feliciter gerendam adsunt,illorum multitudine deterriti roeae prodere velimus. Quod enim locus accessu difficilis est, hoc pro nobis facere duco, quippe qui nobis quidem illorum impetum sustinentibus auxilio sit ; sed si recesserimus, nullo prohibente accessu facilis erit, quantumvis alioqui difficilis; et hostem graviorem habebimus, quia non facile se recipere {«terit, si nos etiam ipsum urgeamus; dum enim hostes sunt in navibus, facillime propulsari «possunt, sed si in terram escenderint, tunc vero nobiscum aequa conditione pugnabunt. Et ipsorum multitudo non admodum est extimescenda; quamvis enim sit ingens, tamen propter difficultatem loci, quo appellere possit, exigua manu pugnabit, atque non in terra habemus adversum exercitum, in aequa conditione numero majorem, sed e navibus pugnantem, quibus multae opportunitates in mari contingant est necesse. Quare difficultates istorum nostrae paucitati pares esse duco, et simul vestram esse statuo, qui Athenienses estis, et qui experientia novistis, nauticum in alios exscensum si quis resistat, nec gravi fluctuum illisorum strepitu et minaci navium incurrentium impetu territus recedat, non facile posse per vim perfici, ut nunc ipsi quoque persistatis, atque arcentes hostem ad ipsum littoris salebrosi dorsum et vos ipsos et locum conservetis. » Tali oratione quum Demosthenes Athenienses adhortatus esset, illi majorem fiduciam animo conceperunt, et quum ad ipsum mare descendissent, ibi aciem instruxerunt. Lacedaemonii vero, motis castris et terrestri exercitu et simul navibus numero XLIII munitiones oppugnabant; il lorum autem classis praefectus erat Trasymelidas Crateeidis filius, Spartanus. Oppugnabat airtem ab ea parte, qua Demostlienes sperabat; atque Athenienses quidem u trin-que et a terra et a mari hostem propulsabant Illi vero classem partiti, cum exiguo navium numero, quod cum majore ad littus appellere non possent, et dividentes quietis vices impetum faciebant, omnique animi contentione et adhortatione utentes, si quo modo rejectis hostibus munitionem capere possent. Brasidas autem omnium maxime conspicuus exstitit. Quum enim esset unus e trierarchis, et videret propter loci et accessus difficultatem trierarchos et gubernatores, si quam etiam ad partem accedi posse videbatur, formidantes et caventes, ue naves confringerent, vociferabatur, dicens non decere ipsos, dum lignis parcunt, munitionem in suo agro ab hostibus exstructam pati, imo jubebat eos, dum ex navibus in littus per vim exscenderent, naves confringere, et socios, ne pro magnis beneficiis suas naves in praesentia Lacedaemoniis largiri dubitarent, sed navibus in littus impactis, et quavis ratione exscensu ex illis in terram facto, et viros et locum in suam potestatem redigerent. Atque ipse quidem his verbis alios instigabat, et quum suum gubernatorem navem in littus impingere coegisset, ad navis pontem pergebat, et dum descendere conatur, ab Atheniensibus est rejectus, multisque vulneribus acceptis animi deliquium passus est, coque collapso in illud spatium, quod est inter ipsos remiges et proram, clypeus ejus in mare decidit, qui quum in terram delatus esset, Athenienses eum susceperunt, et postea in tropaeum adhibuerunt, quod de hac hostium oppugnatione erexerunt. Ceteri vero magna quidem animi alacritate exscendere conabantur, sed non poterant, quum propter locorum difficultatem, tum etiam quod Athenienses hostium impressionem sustinebant, neque loco cedebant. Atque tanta fortunae commutatio facta est, ut Athenienses quidem ex terra eaque Laconica Lacedaemonios navibus infestis contra se venientes propulsarent, Lacedaemonii vero ex navibus et in suum agrum tunc hostilem contra Athenienses descendere conarentur; praecipue enim gloriam hoc addebat eo tempore his quidem, quod maxime mediterranei pedestribusque proeliis praestantissimi essent, illis vero, quod maritimi essentrerumque nauticarum peritia longe praestarent. Hoc igitur die et sequentis parte Lacedaemonii quum aliquoties hostis munitionem adorti essent, destiterant; et tertio die naves aliquot Asinam dimiserunt ad comparandam materiam machinis faciendis, quod eam muri partem, quae portum spectabat, et quae alta quidem erat, sed tamen praecipue locum exscensioni in terram faciendae opportunum habebat , machinis a se captum iri sperarent. Interea vero quadraginta Atheniensium naves ex Zacyntho advenerunt; nam accesserant illis auxilio aliquot praesidiariae, quae Naupacti erant, et quatuor Chiae. Sed quum vidissent et ipsam continentem et insulam militibus armatis refertam, et naves, quae in portu erant, non prodire, ambigentes quonam appellerent, tunc quidem ad Proten insulam desertam, quae non multum distat, contenderunt, ibique castris positis pernoctarunt; postero autem die, ut ad navale proelium instructi, in altum vela fecerunt, si contra se in apertum mare venire voluissent; sin minus, ut ipsi in portum ingrederentur. Atque illi quidem nec obviam iis in altum processerunt, neque, quod facere constituerant, ut portus ostia obstruerent, id jam perfecerant, sed in terra se continentes, naves complebant, seque ad navale proelium in portu non parvo committendum parabant, siquis ingredi voluisset. Athenienses vero hac re cognita ab utroque portus ostio in eos invecti .sunt et, facto impetu, plerasque naves a terra jam provectas et adversis proris venientes, in fugam verterunt, et insecuti pro spatii brevitate multas quidem fregerunt, quinque autem ceperunt et haruin unam cum ipsis viris; in ceteras vero, quae ad terram confugerant, impressionem fecerunt. Aliae vero etiam dum adhuc instruuntur, antequam in altum proveherentur, quassabantur ; et nonnullas etiam vacuas suis navibus alligantes traxerunt, quum ex iis homines se in fugam dedissent. Quae conspicientes Lacedaemonii et cladem istam aegerrime ferentes, quod utique ipsorum cives in insula intercipiebantur, auxilio accurrebant et armati in mare ingredientes, suae naves manibus apprehendebant, et ad se retrahebant, et io eo unusquisque existimabat res impeditas esse, quibus gerendis non et ipse interfuisset. Et tumultus exstitit ingens circa naves et contrarius quam pro ulrorumque instituto; nam Lacedaemonii prae studio et formidine nihil aliud, ut ita loquar, quam e terra proelium navale faciebant, et Athenienses, qui victores erant, et qui praesentem fortunam quam longissime persequi volebant, ex navibus pedestrem pugnam committebant. Quum autem multo labore inter se fatigati essent et vulnerati, dirempti sunt, et Lacedaemonii naves, inanes, illis exceptis, quae initio captae erant, servarunt. Quum autem utrique in sua castra se recepissent, illi quidem tropaeum erexerunt et caesorum cadavera restituerunt, naviumque fractarum tabulis sunt potiti, insulamque protinus classe circumibant et custodiebant, quod viri in ea intercepti essent; Peloponnesii vero, qui in continente erant, jam ex omnibus gentibus ad opem suis ferendam conjuncti ad Pylum in loco manebant. Quum autem rerum ad Pylum gestarum nuntios Spartam allatus esset, placuit ipsis, ut tamquam in mngna calamitate summi magistratus in castra se conferrent, et in re praesenti viderent et constituerent, quicquid agendum videretur. Atque quum animadvertissent nulla ralione suis succurri posse, nec in discrimen illos adducere vellent, ne vel fame premerentur, vel multitudine oppressi in hostium potestatem redigerentur, placuit, induciis factis cum Atlie* niensium ducibus, si vellent, de rebus ad Pylum spectantibus , legatos Athenas de compositione mittere, et operam dare, ut suos cives primo quoque tempore reciperent. Quum autem Atheniensium duces conditionem oblatam accepissent, has inducias fecerunt, ut Lacedaemonii quidem naves, in quibus pugnaverant, omnesque, quotquot in ora Laconica longae erant, Pylum delatas Atheniensibus traderent, nec arma munitionibus inferrent neque a terra neque amari, Athenienses vero permitterent Lacedaemoniis, qui in continente erant, ut suis civibus in insula interceptis afferrent frumentum praescriptum ac molitum, binas farinae choenicas Atticas, totidem vini cotylas et carnis frustum Viritim, servis vero dimidium horum; utque haec ipsa Atheniensibus inspectantibus mitterent, neve navigium ullum furtim illuc ingrederetur; interea vero Athenienses insulam nihilo minus custodirent, ita tamen, ut in eam non descenderent, nec Peloponnesiorum copiis vel terra vel mari arma inferrent. Quicquid autem horum vel tantillum alterutri transgrederentur, tunc induciae ruptae censerentur. Ratae vero essent, donec Lacedaemoniorum legati rediissent; Athenienses autem eos triremi Athenas portarent, et inde reportarent. Illis vero reversisliae induciae solutae essent, utque Athenienses naves ejusmodi restituerent, cujusmodi accepissent. His igitur conditionibus induciae factae, navesque circiter sexaginta traditae, legatique missi sunt. Hi autem quum Athenas pervenissent, haec verba fecerunt. « Miserunt nos huc Lacedaemonii, O Athenienses, de viris illis, qui sunt in insula, transacturos, quicquid et vobis simul utile esse persuaserimus, et ndbis in hoc calamitoso casu ut pro praesenti rerum statu decus maxime allaturum. Neque vero longiorem orationem praeter consuetudinem habebimus, sed ut patrium nobis est institutum, ubi pauca verba sufficiunt, non uti multis, rursus vero pluribus, quoties tempus postulat, ut docentes aliqoid eorum, quae conficiuntur verbis, officium agamus. Haec autem ne hostili animo accipiatis, neque credentes quasi rerum ignaros vos doceri, sed quasi gnaros admoneri, ut recte consultetis. Yobis enim licet praesentem prosperitatem praeclare administrare retinendo quae in potestate sunt, comparandoque praeterea honorem et gloriam, nec admittere, quod accidere solet hominibus, qui praeter consuetudinem aliquid boni sunt adepti; semper enim majora spe elati appetunt, quod et in praesentia praeter opinionem res ipsis feliciter cesserit. At quibus plurimae alternantis fortunae vicissitudines contigerunt, eos secundis rerum eventis minime confidere aequum est. Quod quidem et vestrae civitati propter experientiam et nostrae praecipue merito adesse debet. « Hoc autem cognoscatis nostros praesentes casus intuentes, qui qoum simus summae inter Graecos dignitatis, tamen ad vos advenimus, antea quidem nos ipsos existimantes plus potestatis habere concedendi ea, quae nunc huc profecti vos rogamus. Neque tamen vel quod defuerit nobis potentia, vel quod ob ejus incrementum insolentes facti simus, haec nobis acciderunt, sed in pristina potentia consilio decepti, qua in re omnibus idem pariter contingere potest. Quare non oportet vos nunc praesentibus civitatis vestrae viribus et aliarum rerum accessione fretos opinari fortunam etiam vobiscum perpetuo futuram. Illi autem inter viros sapientes numerandi sunt, qui rebus secundis, dum earum ambiguitatem considerant, tuto usi sunt; atque adversas iidem sapientius ferre possint; et de bello ita statuant, non in quantum quis id tractare velit, uti se eo posse, sed ita, ut eventa ipsos duxerint. Et quum hujusmodi homines minimum labantur, propterea quod non rebus feliciter evenientibus confisi efferuntur, in bona potissimum fortuna bellum component. Quod nunc, Athenienses, vos decet erga nos facere, et ita cavere, ne forte posthac , si vos a nobis non exorati adversi aliquid patiamini, qualia multa accidere possunt, existimemini istos etiam rerum progressus fortunae favore consecuti esse, quum liceat vobis non periculosam potentiae atque prudentiae opinionem in posterum relinquere. « Lacedaemonii autem vos ad foedera et ad belli compositionem provocant, offerentes pacem et societatem aliamqoe magnam amicitiam et necessitudinem mutuo luturam, poscentes vero pro his viros, qui sunt in insula, et utrisque satius fore ducentes, belli fortunam non periclitari, sive illi per vim effugiant oblata aliqua salutis occasione, sive etiam potius expugnati capiantur. Graves enim inimicitias ita demum omnino dissolvi putamus, non si quis bellum illatum propulsans et in eo longe superior hostem per vim ad jusjurandum adigens, compositionem iniquis conditionibus cum eo faciat, sed si, quum ei liceat boc ipsum facere, propter animi aequitatem, et benignitate illud vincens contra quam exspectabatur, moderatis conditionibus reconcilietur. Sic enim adversarius debito obstrictus non boc, ut mutuo ulciscatur, quasi vim passus fuerit, sed hoc, ut mutuam gratiam referat, promptior est prae pudore ad observanda ea quae convenerunt. Homines autem hoc agunt erga majores hostes potius, quam erga mediocres inimicos; et natura ita comparatum habent, ut iis, quxsua sponte cesserint, libenter et ipsi vicissim concedant, illa vero, quae superbe se efferant vel praeter rationem cum periculo resistant « Nobis vero utrisque, si unquam alias, nunc profecto gratiae reconciliatio est peropportuna, priusquam gravius aliquod malum interea nos opprimat, cujus causa necesse sit praeter publicas adversus vos privatas etiam inimicitias easque sempiternas suscipere, vos vero rebus privari, ad quas nunc vos provocamus. Quare dum belli eventus adhuc est anceps, vos quidem, cum gloriae nostraeque amicitiae accessione, noe vero, antequam dedecus aliquod nobis accidat, cum mediocri jactura in gratiam redeamus, et quum ipsi bello pacem anteponamus, tum etiam ceteris Graecis malorum requiem demus; qui hujus quoque rei vos praecipuos auctores existimabunt. Bello enim vexantur nescientes, utri nostrum belli fuerint auctores; sed si gratis reconciliatio fiat, cujus nunc penes vos nuqor est potestas, boc beneficium vobis acceptum referent. Et si rem per* spiciatis, facultas vobis adest, Lacedaemonios firmos vobis amicos efficiendi ita ut et ipsi ad hoc vos provocarint, et vos gratia potius quam vi usi sitis. Hac autem in re quot bona inesse credibile sit, considerate; nobis mim vobisque eadem dicentibus scitis ceteros quidem Graecos, quod sunt inferiores, iis quae summa sunt, honorem habituros. » Haec igitur Lacedaemonii dixerunt, existimantes, Athenienses superiore tempore foederum quidem cupidos fuisse, sed se resistentibus impeditos esse, oblatam vero pacem libenter accepturos, virosque reddituros. Illi vero, quod viros in insula tenerent interceptos, existimabant sibi jam in promptu esse foedera cum ipsis facere, quotiescumque vellent, sed majora affectabant Maxime autem eos instigabat Cleo Cleaeneti filius, qui id temporis vir popularis et in dicendo multitudini acceptissimus erat; hic persuasit, ut responderent oportere primum quidem eos, qui in insula essent, et arma et se ipsos tradere et Athenas portari; si vero advenissent, Lacedaemonios reddere Nisaeam et Pegas et Troezena et Achaiam, quae non bello acceperant, sed ex superiore compositione Atheniensium concessu, qui propter clades acceptas foederibus tunc multo magis indigerent, et suos cives recipere, et foedera facere, quam diuturna utrisque placuisset Lacedaemonii vero ad hoc responsum nihil contradixerunt, sed petebant, ut sibi darentur in commune consilium viri delecti, qui dicentes et audientes de singulis rebus pacate convenirent in iis, quae alteri al teris persuasissent. Tunc vero Cleo multus instare coepit, dicens, se jam et antea intellexisse ipsos nihil aequi in animo habere, nunc vero etiam manifestum esse, quippe qui apud multitudinem nihil dicere, sed cum paucis viris concilium habere vellent; at si quid sani cogitarent, dicere eos apud universos jussit Lacedaemonii vero cernentes, neque fieri posse ut apud multitudinem loquerentur, quamvis propter cladem acceptam iis aliquid concedere placeret, quin apud sodos male audirent, si dixissent, nec impetrassent, neque Athenienses moderate se gesturos in iis, ad quae provocarentur, infecto negotio Athenis discesserunt. Adventu autem eorum induciae ad Pylum factae coofestim solutae sunt, et Lacedaemonii naves repetebant, quemadmodum convenerat; Athenienses vero criminandi materiam habentes incursionem praeter induciarum pacta in munitionem (actam aliaque, quae non magni momenti esse videbantur, naves non reddebant, hac ratione nixi, quod in conventis dictum erat, si vel minima eorum pars violata esset, inducias ruptas fore. Lacedaemonii vero contradicebant, et crimini dabant, quod praeter jne naves retinerent; deinde digressi, bellum denuo gerere coeperunt. Atque bellum totis viribus ab utrisque ad Pylum administrabatur, dum Athenienses quidem binis navibus adversis insulam interdiu semper circumeunt, (noctu vero etiam omnes naves circumcirca erant in statione, exceptis iis partibus, quae pelagus spectabant, quoties ventus spiraret; et viginti aUae naves ad eos Athenis ad custodiam venerunt, ita ut universae numero essent septuaginta), Peloponnesii vero in continente castra habent et munitionem subinde oppugnant observantes occasionem, si qua forte sese ipsis offerret, ut suos cives liberarent. Interea vero in Sicilia Syracusani eorumque socii praeter naves praesidiarias, quae apud Messanam erant, cetera classe, quam pararant, advecta bellum e Messana gerebant Eosque ad hoc Locri maxime solicitabant ob odium, quo Rheginos prosequebantur, ipsique cum universis copiis in illorum algrum irruptionem fecerant. Volebant autem navale proelium experiri, quod naves, quae tunc Atheniensibus aderant, paucas esse animadverterent, majore autem illarum parte, quae venturae erant, insulam objideri audirent. Si enim dasse vicissent, Rhegium terra marique obsessum in suam potestatem redactum iri, suasque res ita demum firmas fore sperabant; quum enim Rhegium Italiae promontorium, et Messana, quae est in Sicilia, in proximo sint, Athenienses facultatem non habituros , ut ibi in statione essent fretoque poterentur. Hoc autem fretum est mare inter Rhegium et Messanam, qua brevissimo intervallo Sicilia distat a continente; atque haec est, quae Charybdis appellatur, qua Ulysses transisse fertur. Propter loci autem angustias, et ex ingentibus pelagis, Tyrrheno et Siculo, mare in ipsum fretum irrumpens, et aestuosum existens, jure difficile existimatum est. In hoc igitur medio spatio Syracusani eorumque socii cum navibus paulo plus triginta sub serum diei proelium navale committere coacti sunt de navigio cursum illae tenente, obviam prodeuntes adversus sexdecim Atticas et octo Rheginas naves. Et victi ab Atheniensibus celeriter se receperunt, ut quibusque licuit, in castra sua et ad Messanam et ad Rhegium, una navi amissa; noxque suo interventu proelium diremit. Postea vero Locri quidem ex Rheginorum agro discesserunt, Syracusanorum vero so-ciorumque naves ad Peloridem, quae est agri Messanensis, coactae stationem habebant, iisque peditatus aderat. Advecti vero Athenienses et Rhegini, quum naves vacuas animadverterent, impressionem in eas fecerunt manuque ferrea injecta unam navem eorum depresserunt, viris ex ea natando elapsis. Postea vero, quum Syracusani naves ingressi essent et ad Messanam remulco tracti veherentur, Athenienses impetu rursus in eos facto, illis in gyrum conversis et prius aggressis, alteram navem amiserunt. Syracusani autem, quum in hac praetervectione, proelioquc navali, quod hujusmodi fuit, rem non deteriore conditione gessissent, in Messanae portum se receperunt Atque Athenienses quidem, quum per nuntios intellexissent, Camarinam Syracusanis ab Archia ejusque sociis prodi, eo navigarunt. Messanenses vero interea cum omnibus totius populi copiis terra marique simul expeditionem susceperuit adversus Naxum Chalcidicam, quae finitima erat Pri-moque die Naxiis intra moenia conclusis, agrum vastabant; postero vero die classe circumvecti per fluvium Acesinen agrum vastabant, cum peditatu autem ad urbem oppugnandam accesserunt Interea vero Siculi mulli, qui ia montibus habitabant, ad opem Naxiis contra Messanenses ferendam descenderunt. Quos ut conspexere Naxii, sumptis animis mutuo se adhortantur, quod Leontini oeterique socii Graeci ad opem sibi ferendam adventarent, ex urbe subito erumpentes impetum in Messanenses fecerunt, illis-que in fugam versis supra mille interfecerunt, ceterique domum aegre se receperunt; nam etiam barbari in viis impetum in eos fecerunt et maximam partem perdiderunt. Et naves, quae ad Messanam appulerant, postea diversae domum se receperunt. Leontini autem sociique cum Atheniensibus statim adversus Messanam, ut bello attritam, bellum suscipiebant, et oppugnantes eam, Athenienses quidem cum classe ad portum, peditatus vero ad urbem rem temptabant. Sed eruptione facta Messanenses et ex Locris aliquot cum Demotele, qui post cladem acceptam urbis praesidio relicti erant, repente adorti exercitus Leontinorum magnam partem in fugam verterunt multos-que interfecerunt. Quod quum vidisseut Athenienses et ex navibus exscensum in terram fecissent, opem ferebant, et Messanenses insecuti intra urbis muros concluserunt, eos perturbatos aggressi; erectoque tropaeo Rhegium reverterunt. Post haec Graeci, qui erant in Sicilia, sine Atheniensibus alii alios mutuo bello terra infestabant. Ad Pylum vero adhuc obsidebant Lacedaemonios in insula interceptos Athenienses, et Peloponnesii, qui in continente stativa habebant, in suo loco se continebant. Atheniensibus autem custodia admodum laboriosa erat propter commeatus et aquae inopiam; nullus enim erat fons, praeter unum, in ipsa Pyli arce, eumque non magnnm; sed plerique glaream ad mare sutTodientes, qualem credibile est aquam potabant. Erant praeterea loci angustiae, quod in exiguo castra habebant; et quia naves nullam stationem habebant, harum quidem aliae per vices cibum in terra sumebant , aliae vero in alto ad ancoras stabant. Et mora, quae praeter opinionem accidebat, maximam animis molestiam afferebat, quod homines in insula deserta interceptos, et aqua salsa utentes intra paucos dies a se expugnatum iri putarant. Cujus rei causa erant Lacedaemonii, qui edixerant, ut quisquis vellet, frumentum molitum et vinum et caseum et si quid aliud esculentum esset, quod ad obsidionem tolerandam utile esset, in insulam importaret, hoc ingenti pretio aestimantes, et illi ex Helotibus, qui impor. lasset, libertatem promittentes. Quare quum alii non sine gravi periculo comportabant, tum vero praecipue He-lotes, solventes ex qualibet Peloponnesi parte, et dum nox adhuc esset, appellentes ad eam insulae partem, quae pelagus spectabat. Potissimum autem observabant, ut vento ad insulam deferrentur: facilius enim triremium custodiam latebant, quoties ventus a mari spirabat; nam ita res ardua erat, stationem circum insulam tenere, illi vero in appellendo navibus non parcebant; navigia enim pecuniis aestimata in littus impingebant, et milites ad illas insulae partes, ad quas commode naves appellere poterant, excubias agebant. Quotquot vero mari tranquillo periculum subiissent, intercipiebantur. Illuc etiam per portum adnatabant urinatores sub aquis natantes, funiculo papaver mellitum linique semen contusum in utribus attrahentes; qui quum initio fefellissent, postea observari coepti sunt Et quavis ratione utrique machinabantur, hi quidem, ut commeatus transmitterent, hi vero, ne se lateret. Athenis vero quum intelligeretur, exercitum variis incommodis affligi, et commeatus ad illos, qui in insula erant, transportari, consilii inopes erant, et verebantur, ne hiems suum praesidium opprimeret, videntes nullam facultatem fore res necessarias circa Peloponnesum advehendi, quum simul et in loco deserto necessitas major esset et ne aestate quidem satis commeatuum circummittere possent; et praeterea certam stationem classi illic non futuram, quod loca essent importuosa, sed aut custodia a se remissa hostes incolumes obsidionem perlaturos aut navigiis, quae commeatus importabant, tempestate observata erupturos. Sed quod omnium maxime formidabant, illud erat, quod Lacedaemonios certa causa nixos nullum caduceatorem de pace acturum ad se postliac missuros arbitrarentur, eosque poenitebat, quod foedera non admisissent. Cleo vero quum intelligeret, in se tendere suspicionem de foedere im- ρedito, negabat verum dicere eos, qui nuntios affeebauL Quum autem illi,qui nuntios attulerant, suaderent, ota fidem sibi non haberent, aliquos exploratores eo mitterent, ipse cumTlieogene explorator ab Atheniensibus electus est Ille vero quum intelligeret, se coactum iri vel eadem dicere , quae illi, quos criminabatur, vel, si contraria dixisset, se mendacem visum iri, suadebat Atheniensibus, quod eos ad bellum vel majore mole gerendum animis propensos esse videret, ut nullos quidem exploratores mitterent, neque cunctando occasionem praetermitterent, sed, si vera ipsis viderentur ea, quae nuntiabantur, cum classe proficiscerentur contra viros illos. Et Niciam N icerat i filium, qui tunc dux erat, obscure designabat, inimicus ei et cum exprobratione praedicans, facile esse paratis copiis, si duces viros se praeberent, eo pro fectos capere viros in insula interceptos, hocque se facturum, si in imperio esset. At Nicias, quum Athenienses aliquantulum tn-multuati essent adversus Cleonem, quod non vel nunc etiam, si res facilis ipsi videretur, navigaret, simul etiam, quum videret eum ignaviam sibi exprobrantem, jussit ipsum assumptis quibus vellet copiis, quod quidem ad se collegasque attineret, rem aggredi. Hic vero primo quidem existimans, eum verbotenus hoc concedere, paratus erat; sed ubi cognovit, ipsum revera cupere imperium tradere, tergiversari coepit, et illum, non se, praetoria dignitate praeditum esse dixit, timore jam perculsus, et ratus eum sibi cedere non ausurum. Nicias vero rursus idem jubebat, et praetura ad Pylum cedebat, et Athenienses testabatur. Illi vero, quemadmodum vulgus facere solet, quo magis Cleo navigationem subterfugiebat ac deserebat dicta sua, eo magis Niciae imperabant, ut praeturam traderet, illique acclamabant, ut navigaret. Quamobrem Cleo, quum non posset amplius se expedire cx iis, quae dixerat, expeditionem suscipit, et in medium progressus dixit se non timere Lacedaemonios, et se navigaturum nullo de civium numero secum docto, sed cum Lemniis et Imbriis, qui aderant, et peltatis, qui cx iEno venerant auxilio, et aliunde sagittariis quadringentis. Cum his copiis, dixit, additis ad milites, qui ad Pylum erant, [intra viginti dies aut Lacedaemonios vivos addocturum, aut illic interfecturum. Tunc autem Atheniensibus inanis ejus oratio risum aliquo modo movit, jucunda tamen nihilominus res accidit viris prudentibus, considerantibus se alterum e duobus bonis adepturos, aut se a Cleone liberatum iri, id quod magis sperabant, aut, si opinione sua frustrati essent, illum Lacedaemonios in suam potestatem redacturum. Quum autem res omnes ad expeditionem necessarias in concione peregisset, et Athenienses expeditionem ei decrevissent, ipseque ex ducibus, qui ad Pylum erant» unum Demosthenem sibi collegam adjunxisset, e vestigio discessit. Demosthenem autem ideo collegam sibi adjunxit, quod audiret eum in animo habere, exscensnm ex navibus in insulam facere. Milites enim loci inopia graviter pressi, et obsessi potius quam obsidentes, ad periclitandam belli fortunam animis erant propensi. Praeterea ei ipsa insula incendium passa vires addidit Nam quum prius esset magna ex parte silvosa et invia, propter perpetuam solitudinem, eam formidabat, atque hoc pro hostibus magis facere putabat; nam in magnas copias ex navibus m terram egressas illos ex locis abditis irruptionem faciendo multa detrimenta inferre posse. Nam sibi quidem illorum errata et apparatum propter silvam non perinde perspicua fore; suarum vero copiarum omnia peccata hostibus manifesta fore; quamobrem illos ex improviso, quacunque vellent, impressionem in se facturos; penes illos enim hostem invadendi arbitrium futurum. Rursus si manus in locis densis per vim conserere contenderet,filios, qui essent pauciores, sed locorum periti, longe meliore conditione rem gesturos arbitrabatur, quam illos, qui numero superiores essent, sed locorum imperiti; praeterea suum exercitura , qui numerosus erat, clam profligatum iri, erepta suis facultate prospiciendi, qua parte alii aliis mutuam opem ferre possent. Haec autem potissimum ob cladem iEtolicam, quam ex parte propter silvam acceperat, in mentem ei veniebant. Quum autem milites propter insulae angustias ad extremas ejus oras prandii causa adhibita custodia accedere coacti essent, et quidam silvam paulatim incendisset invitus, posteaque ventus excitatus esset, magna ejus pars hostibus insciis est cremata. Sic igitur facilius conspicatus Lacedaemonios, et plures esse animadvertens, quum suspicaretur se prius commeatum ad pauciores illuc transmisisse , tone ut ad rem dignam, cui Athenienses majorem diligentiam adhiberent, et in insulam faciliore aditu patefactam , expeditionem parabat, sociales copias ex locis vicinis accersens, et cetera praeparans. Cleo igitur nuntio ad illum praemisso, per quem illi significaret se venturum, cum copiis, quas petierat, Pylum pervenit. Et quum in unum locum convenissent, ante omnia caduceatorem ad hostium castra in continente posita miserunt, ut illos provocarent, si vellent citra periculum imperare suis militibus in insula interceptis, ut et arma et se ipsos sibi traderent, ea conditione, ut custodia tolerabili servarentur, donec aliquid de rerum summa transactum esset. Sed quum illi conditionem non accepissent, unum quidem diem se continuerunt; postridie vero noctu discesserunt, omnibus militibus in paucas naves impositis; ac paulo ante auroram, ab utraque insulae parte, et a pelago et a portu, ex navibus in terram descenderunt, gravis armaturae milites circiter octingenti, cursuque ad primum hostium praesidium in insula collocatum contenderunt. Sic enim Lacedaemoniorum milites erant dispositi; in hoc primo praesidio milites erant circiter triginta; praesidium vero in media et planissima parte et prope aquam collocatum illorum plerique cum Epitada duce tenebant; quaedam vero non magna manus custodiebat ipsam extremam insulae partem, quae Pylum spectabat, quae pars et a mari praerupta erat, et a terra minime oppugnari poterat; nam et castellum quoddam vetustum ex saxis passim lectis constructum illic erat, quod sibi profuturum putabant, si qua roajore vi se recipere cogerentur. Atque ita quidem dispositi erant; Athenienses vero primos quidem custodes, in quos incurrerant, confestim interfecerunt, in cubilibus adhue arma capientes et exscensu in terram ex navibus clam con- fecto, illis opinantibus naves ex consuetudine ad stationem noctu commeare. Sed simul atque dies illuxit, reliquus etiam exercitus in terram descendit , ex navibus paulo pluribus quam septuaginta, omnes praeter thalamios, pro suo quique genere armati; et octingenti sagittarii, et peltastae his non pauciores, et Messenii, qui auxilium tulerant, et ceteri omnes, quotquot circa Pylum erant, exceptis custodibus, qui in munitionibus erant. Hi autem a Demosthene intervallis interpositis instructi sunt, ita ut in quoque loco duceni, et plures, in nonnullis etiam pauciores essent, occupatis locis superioribus, ut hostes quam maxima dubitatione undique circumventi premerentur, nec haberent, adversus quam partem instructi in aciem prodirent, §ed undique telis expositi essent multitudinis, si in frontem procurrerent, a tergo petili, si in latera, ab alterutra parte. A tergo autem levis hostium armatura, et adversus quos minime ratio aliqua reperiri poterat, ipsis, quocunque se vertissent , semper haesuri erant, sagittis et jaculis et lapidibus et fundis eminus multum valentes, quos ne persequi quidem licebat; nam et fugiendo adversarios vincebant, et cedentibus instabant. Tali igitur consilio Demosthenes et ante copias in insulam exponere cogitarat, et in ipsa re gerenda instruxit; at Epitadas et quae maxima erat militum in insula interceptorum manus, quum vidissent et primum praesidium profligatum, et exercitum contra se venientem, adeat instruxerunt et in gravem Atheniensium armaturam ire contendebant, eo consilio, ut ad manus venirent; haec enim a fronte erat collocata, a latere autem levis armatura et a tergo. Sed cum gravis armaturae militibus non potuerunt manus conserere, neque sua pugna* peritia uti; levis enim armaturae milites eos utrinque telis petentes prohibebant, simul etiam illi contra eos non procurrebant, sed in suo loro se continebant; levem autem armaturam, quacunque impetu facto eos maxime infestabat, in fugam conjiciebant; haec vero iterum conversa eos propulsabat, quod homines essent expediti, et qui facile fugam capesserent, antequam hostis eos assequeretur, idque ob locorum difficultatem, et ob eo-rurodem asperitatem a pristina solitudine manantem, per quae Lacedaemonii, quod arma gestarent, insequi non poterant. Sic igitur illi aliquantisper inter se levi certamine pugnarunt; sed quum Lacedaemonii non amplias acriter procurrere possent, qua impetum fecissent, milites expediti, ubi eos prppler assiduum hostis propulsandi laborem jam tardiores esse animadverterunt, atque ipsi et ex ivi specie animos maxime confirmarunt, quod longe majorem suum numerum cernebant, et jam assueti magis, ut illi non amplius pariter formidabiles sibi viderentur, quia non continuo tam gravia perpessi erani, quam exspectaverant, atque visi erant antea, quum primum iu terram egressi sunt, animis dejecti, quippe qui contra Lacedaemonios irent, tum contemptu sumpto et sublato clamore impetum in eos conferti fecerunt, et lapidibus et sagittis telis-que, quae quisque ad manum habebat, eos petebant. Clamore autem sublato et impetu simul facto, terror homines hujusmodi pugnae insuetos invasit, et silvae nuper com- busto multus pulvis in sublime ferebatur, et propter sagittas ac lapidee, qui ab ingenti hominum multitudine jacieban-tur, et una cum pulvere ferebantur, unusquisque spatium ante suos pedes positum haud facile prospicere poterat. Tunc vero proelium Lacedaemoniis asperius esse coepit. Nam ncqire ipsorum armatura sagittis amplius resistere poterat, et hasto, quibus petebantur, in ea fracto inhaerebant, neque se ipsis quid facerent habebant, tum quod eorum oculis erepta esset facultas prospiciendi, tum quod propter majorem clamorem ad hostibus sublatum exaudire non possent, quae ipsis praeciperentur, tum etiam quod periculum undique circumsisteret, nec ullam spem haberent excogitandae rationis, qua hostem propulsando servarentur. . Tandem vero quum multi jam sauciati essent, quod semper in eodem loci spatio versarentur, conglobati ad extremam insulae munitionem non multum distantem cu-stodesque suos iverunt. Ubi autem cesserunt, tum vero etiam roajore longe clamore sublato confidenter iis expediti milites instare coeperunt, et quotquot de Lacedaemoniis, dum se recipiunt, intercipiebantur, ab hoste caedebantur, sed plerique ad munitionem elapsi cum custodibus, qui illic erant, se instruxerunt secundum totam munitionem , ut hostem propulsarent, qua parte oppugnari poterat. Atque Athenienses insecuti circumvenire quidem eos et circumdare non poterant propter loci situm natura munitum, sed ab adversa fronte aggressi pulsare conabantur. Diuquc et maximam diei partem utrique pugna et siti et sole graviter fatigati resistebant, hoc agentes alteri quidem ut ex superiore loco detruderent, alteri vero ne ce derent; facilius autem, quam ante, Lacedaemonii se defenderant, quod non a lateribus circumveniri poterant. Sed quum res nullum haberet exitum, Messeniorum dux ad Cleonem et Demosthenem accedens, eos frustra laborare dixit; sed si sagittariorum,et levis armaturae aliquam partem sibi dare vebnt, ad illos a tergo circumveniendos via, quamcunque ipse invenisset, putare aditum per vim aperiri posse. Quum autem accepisset, quae petierat, ex occulto iter ingressus, ne ab illis conspiceretur, procedens qua in quoque loco praerupta insulae natura pedem figere permitteret, et ad eam partem, quam Lacedaemonii loci situ freti non custodiebant, difficulter et aegre illis insciis munitionem circumiit, atque repente in loco superiore a tergo hostium conspectus illos quidem ob inopinatum casum metu consternavit; hos vero, qui cernebant, quod exspectabant, multo magis confirmavit. Quare Lacedaemonii, quum utrinque telis jam peterentur, et in eadem fortuna constituti essent, ut parva magnis conftram, quae erat Suorum ad Thermopylas, nam et illi semita a Persis circumventi perierant, et hi jam undique telis expositi diutius resistere non poterant, sed pauci cum multis dimicantes, et ob inediam corpore languentes, cedere cceperont, et Athenienses omni accessu jam potiebantur. Quum autem Cleo et Demosthenes animadverterent, illos, si vel tantillum magis cederent, a suis copiis interfectum iri, pugnam sedarunt suosque prohibuerunt, quod illos vivos Atheniensibus ducere cupiebant, si forte audita caduceatoris voce, frangerentur animis ad arma tra· denda, et praesenti calamitatis gravitate vincerentur. Et per praeconem edixerunt: si arma et se ipsos Atheniensibus dedere vellent ea conditione, ut Athenienses arbitratu suo de ipsis statuerent. Illi vero audito Iioc edicto plerique clypeoe deposuerunt et manus quassarunt, significantes, ae accipere conditiones sibi per praeconis vocem oblatas. Post haec vero pugna inhibita in colloquium venerunt Cleo et Demosthenes, et ex illis Stypbo Pbaracis filius, quod ex superioribus ducibus primus Epitadas jam defunctus erat, et alter Hippagretas, qui in ejus locum erat suffectus adhuc superstes inter defunctos tanquam mortuus jacebat, ipse tertius designatus, qui ex lege imperium obtineret, si quid ilis accidisset. Stypho autem et qui cum eo erant, dixerunt, se velle per praecones agere cum Lacedaemoniis, qui in continente erant, quid sibi faciendum esset. Quum autem illorum quidem nullum proficisci permisissent, sed ipsi Athenienses ex continente caduceatores evocarent, et bis ter ve percunctationes factae essent, postremus, qui a Lacedaemoniis ex continente missus ad eos navigavit, haec renuociavit: Lacedaemonii jubent vos ipsos vobis consulere citra dedecus. Illi vero consilio inter se inito arma et se ipsos dediderunt. Illum autem diem et noctem in sequentem Athenienses eos in custodia tenuerunt; postridie vero Athenienses tropaeo in insula statuto cetera ut ad navigationem parabant, et captivos trierarchis asservandos distribuebant; Lacedaemonii vero misso caduceatore suorum cadavera receperunt. Qui autem in insula obierunt aut vivi capti sunt, tot fuerunt: universi quidem, qui in insulam transierant, erant quadringenti et viginti gravis armaturae milites ; ex hoc numero Athenas vivi delati sunt trecenti minus octo; ceteri perierant. Inter vivos autem adhuc erant Spartani ad centum et viginti. Ex Atheniensibus vero non multi perierant; pugna enim non stataria erat. Tempus autem universum, quo illi rn insula sunt obsessi, a pugna navali usque ad proelium in insula commissum, fuerunt duo et septuaginta dies. Ex his dierum spatio circiter viginti, quibus legali foederum causa abierant, frumentum accipiebant, reliquis vero, ab illis, qui clam navigabant, nutriebantur. Et erat adhuc frumentum in insula aliaque esculenta deprehensa sunt;nam Epitadas dux unicuique parcius haec quam pro copia praebebat. Athenienses igitur et Peloponnesii cum suis utrique copiis e Pylo domum redierunt, et Cleonis promissio quamvis insana effectum est consecuta; nam intra viginti dies, quemadmodum receperat, hostes adduxit. Hoc autem omnium, quae in hoc bello contigerunt, maxime praeter opinionem Graecis accidit; Lacedaemonios enim decere existimabant, nec fame nec ulla necessitate compulsos arma tradere, sed haec retinentes et quoad pos- sent dimicantes mortem oppetere. Et quum adduci non possent, ut crederent, illos, qui se tradidissent, iis esse similes, qui cecidissent, et postea aliquando quidam de Atheniensium sociis quemdam captivorum ex insula ob insultationem interrogasset, nunquid illi, qui ex ipsis mortem oppetissenl, honesti fortesque viri fuissent, hic ipsi respondit, magni profecto faciendum esse atracton, sagittam dicens, si viros iortes dignosceret, declarans eos, quibus forte contingeret, per lapides ac sagittas occubuisse. Quum autem captivi Athenas delati essent, Athenienses eos in vinculis asservare decreverunt, donec aliquam compositionem facerent; sed si Peloponnesii prius in agrum suum irrupissent, eos eductos occidere. In Pylo autem praesidium collocarunt, et Messenii, qui Naupacti erant, huc ut in patriam suam (Pylus enim est in eo agro, qui quondam Messeniorum fuit) ex suorum civium numero missis, qui maxime idonei erant, agrum Laconicum latrociniis infestabant, maximisque damnis alliciebant, quod eadem lingua uterentur. Lacedaemonii vero, quod superiore tempore latrociniorum et hujusmodi belli nescii erant, simul etiam quod Helotes ad hostem transfugiebant, et veriti, ne gravior aliqua rerum novarum molitio contra se in suo agro fieret, haec non facile ferebant, sed quamvis Atheniensibus manifesti esse nollent, tamen legatos ad eos mittebant, et Pylum et captivos recipere conabantur. At illi majora affectabant, et quum saepius ad eos proficiscerentur, ipsos re infecta remittebant. Atque haec quidem circa Pylum gesta sunt Eadem aestate statim post haec Athenienses in agrum Corinthium profecti sunt cum octoginta navibus, et duobus millibus gravis armaturae militum nominis Attici, et cum ducentis equitibus, qui in hippaginibus vehebantur; eos autem comitabantur ex sociis Milesii et Andrii et Carystii; praeerat autem Nicias Nicerati filius, cum duobus collegis. Primo autem diluculo navigantes inter Chersonesum et Rhitum appulerunt ad littus loci, super quem situs est Solygius collis, in quo Dorienses olim sedibus positis bellum faciebant Corinthiis, qui in urbe habitabant et Nolenses erant; et super ipsum nunc exstat pagus nomine Solygia. Ab hoc autem litlore, ad quod naves appulerunt, hic pagus distat duodecim stadiis, Corinthus vero sexaginta, Isthmus vero viginti. Corinthii autem, cum multo ante de classis Atticae adventu nuntios Argis allatos accepissent, omnes praeter illos, qui sunt extra Isthmum, ad Isthmum tutandum convenerunt; et praeterea ex eorum numero quingenti praesidiarii milites in Ampraciam et Leucadiam abierant; reliqui vero universis copiis observabant, quonam Athenienses essent appulsuri. Sed quum illi noctu clam appulissent, et signa ipsis sublato essent, relicto suorum dimidia parte ad Cenchream, si forle Athenienses adversus Crommyonem irent, propere contra eos auxilio proficiscebantur. Et Battus quidem, alter e ducibus (duo enim proelio intererant) assumpto cohorte contendit ad Solygiam pagum tutaturus illum, quod nullis muris erat cinctus; cuin reliquis vero Lycophro manus cum hoste conseruit. Et primum quidem Corintliii in dextrum Atheniensium cornu, quod statiin ante Chersonesum in terram descende» rat, impetum faciebant, deinde vero et in reliquas eorum I copias. Asperumque pixrlium totumque cominus commissum. Et dcxtrfim quidem Atheniensium et Carystiorum cornu (hi enim in acie postremi erant) Corinthios exceperunt aegreque reppulerunt; iili vero quum ad maceriam se recepissent (totus enim ille locus acclivis erat) superne lapidibus hostem petebant, et paeana exorsi rursus invadebant; quum autem Athenienses eos excepissent, pugna iterum cominus committebatur. Quaedam autem Corinthiorum cohors sinistro suorum cornu subsidio profecta dextrum Atheniensium cornu in fugam vertit et ad mare usque persecuta est; rursus autem a navibus reverterunt et Athenienses et Carystii. Reliquus vero exercitus utrinque continenter dimicabat; praecipue vero dextrum Corinthiorum cornu, in quo stans Lycophro sinistro Atheniensium resistebat; suspicabantur enim eos Solygiam pagum temptaturos. Diu igitur pugnae laborem sustinebant, neutri· alteris cedentes; deinde vero (Atheniensibus enim equites, qui in ipsa pugna eos juvabant, magno usui erant, quum alteri nullum equitatum haberent) Corinthii in fugam versi sunt, et in collem se receperunt, ibique constiterunt nec amplius descendebant, sed quiescebant, In hac autem fuga ad dextrum cornu eorum quum omnino plurimi obierunt, tum et Lycophro dux. Reliquus vero exercitus hoc modo hoste non vehementer insequente, neque effusa fuga, postquam per viin coactus est, in excelsa loca se recepit ibique consedit. Athenienses vero, quum hostes ad proelium contra ipsos non amplius prodirent, illorum cadavera spoliabant , et suorum suscipiebant et tropaeum continuo statuerunt. Sed illi dimidiae Corinthiorum parti, qu® in Cenchrea praesidii causa manebat, ne Athenienses adversus Crommyonem navigarent, hoc prudium non erat manifestum propter montem Oncum; ubi autem pulverem conspexere et rem cognovere, opem suis confestim ferebant Venerunt etiam auxilio ex urbe Corinthii natu majores, quum intellexissent id quod acciderat. Quos universos conspicati Athenienses in se tendentes, ratique auxilium a vicinis Peloponnesiorum civitatibus missum contra se venire, celeriter ad naves se receperunt, habentes spolia et suorum cadavera, duobus exceptis, quae reliquerunt, quod ea reperire non poterant. Quum autem naves conscendissent, ad insu. las adjacentes trajecerunt, et hinc misso caduceatore suorum cadavera, quae reliquerant, fide publica interposita receperunt. In hoc preelio ex Corinthiis quidem ceciderunt ducenti et duodecim, ex Atheniensibus vero paulo minus quinquaginta. Athenienses autem ex istis insulis profecti eodem die ad agri Corinthii Crommyonem navigarunt; abest autem ab urbe centum et viginti stadiis. Et quum ibi stationem cepissent, agrum vastarunt et pernoctarunt. Postridie vero maritimam oram legentes primum in Epidaurium agrum iverunt, et aliquo exsccnsu ex navibus facto Methonen venerunt, quae inter Epidaurum et Troezenem est sita, et cliersooesi isthmum, m quo est Methone, ab ulraque littoris parte complexi muro cinxerunt impositoque praesidio postea Troezenium et Haliensem et Epidaurium agrum latrociniis infestabant Navibus autem postquam absoluto muro locum illum muniverunt, domum redierunt. Per idem tempus, quo haec gerebantur, etiam Eurymedon et Sophocles, qui e Pylo cum Atheniensium classe in Siciliam proficiscebantur, quum Corcyram pervenissent, una cum urbis incolis bellum intulerunt Corcyraeis iis, qui sedes in Istone monte posuerant, qui post seditionem, ut dixi, eo profecti agro potiebantur et multa damua dabant. Illos igitur adorti, munitionem quidem cepe runt; homines vero conglobati in editum quemdam locum fuga se receperunt, et compositionem hac conditione fecerunt, ut auxiliarios quidem milites ipsis traderent, de se vero armis traditis Atheniensium populus arbitratu suo statueret. Duces autem Atheniensium ipsos fide publica interposita in insulam Ptychiam asservandos transportarunt, donec Athenas mitterentur, ita ut, si quis aufugiens deprehenderetur, fides, quae data erat, omnibus esset irrita. Verum primores populi Corcyraei, veriti, ne Athenienses hos Athenas profectos non interficerent, hujusmodi fraudem moliuntur. Illorum, qui in insula servabantur, aliquibus paucis persuadent, submissis amicis et monitis, ut quasi per benevolentiam dicerent, e re ipsorum maxime esse primo quoque tempore fugam capessere, se vero navigium aliquod praeparaturos; Atheniensium enim duces ipsos populo Corcyraeo tradere statuisse. Quod quum illis persuasissent, et navigium per insidias parassem, illi discedentes intercepti sunt, atque fides data tunc irrita et universi populo Corcyraeo traditi erant. Ad hanc autem rem peragendam in primis adjuverunt , ut minime dubius praetextus videretur et fraudem commenti confidentius conata perficerent, ipsi Atheniensium duces, quos manifestum erat nolle viros istos captivos ab aliis Athenas delatos, quoniam ipsi in Siciliam navigabant, decus et gloriam illis comparare, qui eos illuc deportarent. Hos autem acceptos Corcyraei in magno aedificio concluserunt , et postea eos eductos vicenos traducebant medios per binos ordines militum armatorum, qui hinc inde instructi erant, et qui eos inter se colligatos caesim punctimque vulnerabant, sicubi quis suum inimicum aliquem aspexisset; et lorarii prosequentes eos urgebant, qui tardius progrederentur. Atque hunc in modum eductos trucidarunt ad sexaginta, illis ignaris, qui in carcere reliqui erant (existimabant enim, suos socios ab inimicis ex carcere eductos alio traduci); quum autem rem sensissent, et ex quodam intellexissent, Athenienses implorabant et hortabantur, ut, si voluntas eorum ferret, se occiderent, nec amplius ex carcere exire volebant, et dicebant, se pro viribus non permissuros, ut quisquam ingrederetur. Corcyrari vero per fores ne ipsi quidem irrumpere in animo habebant, sed carccris tectum conscenderunt, et lacunari revulso, legulis et sagittis eos petebant, qui infra erant. Illi vero se protegebant ut poterant, et simul eorum plerique ipsi sibi manus inferebant, partim sagittas ab hoste missas jugulis imprimentes, partim lectorum suorum, qui forte illic ipsis erant, funibus, partim restiluis, quas ex suis vestibus a se laceratis fecerant, se strangulantes, omni denique ratione magnam partem noctis (nox enim huic cladi intervenit) se ipsos absumentes et ab illis, qui in superiore aedificii parte stabant, telis petiti, penitus perierunt Quum autem dies illuxisset, Corcyraei eos acervatim in plaustra conjectos extra urbem portarunt Mulieres vero, quotquot in munitione captae erant, in servitutem redegerunt. Hoc igitur modo Corcyraei, qui sedes in monte posuerant, a populo funditus perditi sunt, et seditio, quae magna fuit, hunc habuit exitum, quatenus ad hoc bellum pertinet; nihil enim fere reliquum erat ex altera parte, quod quidem mentione dignum sit. Athenienses autem, quum in Siciliam, quo primum navigationem instituerant, pervenissent, cum illius loci sociis bellum administrabant. Athenienses vero, qui Naupacti erant, et Acarnanes , aestate jam extrema cum e xercitu profecti Anactorium Corinthiorum urbem, in ipso Ambracii sinus ostio sitam, per proditionem ceperunt; Corinthiis autem illinc ejectis, ipsi Acarnanes locum tenuerunt, colonis ex omnibus Acarnaniae partibus eo missis. Et haec aestas exibat. Sequente hieme Aristides, Archippi filius, unus e ducibus Atticae classis ad socios pecuniae cogendae causa missae, Artaphernem virum Persam, qui a Persarum rege missus Lacedaemonem proficiscebatur, ad Eionem, quae ad Strymonem est sila, comprehendit. Quo Athenas deducto, Athenienses epistolas ex Assyriis litteris conversas legerunt, quarum, inter alia multa ad Lacedaemonios scripta summa haec erat, nescire se quid vellent; nam quum multi legati venissent, nullum eadem dicere; si quid igitur aperte dicere vellent, cum hoc Persa viros ad se mitterent. Artaphernem vero postea Athenienses triremi vectum Ephesum miserunt una cum legatis; qui quum illic intellexissent Artaxerxem Xerxis filium nuper obiisse (nam per id tempus decesserat), domum redierunt. Eadem hieme Chii novum murum Atheniensium jussu demoliti sunt, quod eos aliquid novi contra se moliri suspicarentur; hoc tamen fecerunt adhibita firma cautione, quantum fieri poterat, ne Athenienses quicquam de pristino suae civitatis statu innovarent. Atque haec biems finiebatur, et simul etiam belli septimus annus finiebatur quod Thucydides conscripsit. Aestatis autem insequentis initio statim circa novi-lunium sol ex parte defecit, ejusdemque mensis initio terne motus exstitit. Et Mytilenaei aliique Lesbii exsules, quorum plerique ex continente veniebant, auxiliis ex Peloponneso mercede conductis, et manu illinc apud se ipsos collecta, Rhcetium occupant; et acceptis duobus Phocia- corum staterum millibus rursus reddiderunt, nulla injuria facta. Et postea quum copias adversus Antandrum duxissent, urbem interveniente proditione capiunt. Atque propositum eorum erat, quum ceteras civitates, quae Actaeae vocantur, quas prius possessas a Mytilenaeis Athenienses tenebant, in libertatem vindicare, tum vero omnium maxime Antandrum, atque ubi eam munissent, nam et aedi· ficandarum navium facultas erat propter lignorum illic eopiam Idamque montem prope adjacentem, et collecto reliquo etiam apparatu inde proficiscentes Lesbum vicinam infestare, et in suam potestatem redigere iEolica oppida, quae in continente erant. Et hi quidem haec paraturi erant. Athenienses vero eadem aestate cum lx navibus et duobus militum millibus et aliquot equitibus, et cum Milesiis et aliis quibusdam ex sociis secum adductis bellum Cytheris intulerunt; praeerat iis autem Nicias Nicerali et Nicoslratus Diotrephis et Autocles Tolmaei filius. Cythera autem insula est, quae agro Laconico adjacet e regione Maleae promontorii; incolae vero sunt Lacedaemonii e numero municipum, et Cytherodices magistratus Sparta quotannis eo transibat, et militum gravis armaturae praesidium in eam semper transmittebant, ejusque curam ingentem gerebant. Erat enim iis portus, ad quem appellebant onerariae naves, quae ex iEgypto et Africa veniebant, et piratae simul Laconicam oram a mari, qua parte sola infestari poterat, minus infestabant. Tota enim insula consurgens ad Siculum et Creticum mare porrigitur. Athenienses igitur quum appulissent cum suis copiis , decem navibus et duobus Milesiorum millibus urbem maritimam, nomine Scandeam, capiunt; cum reliquo vero exercitu in insulae partes, quae Maleam spectant, exscensu e navibus facto ad maritimam Cytheriorum urbem iverunt, ejusque incolas statim omnes sub armis stantes offenderunt. Prcelioque commisso Cytherii paulisper impetum sustinuerunt, deinde in fugam versi, in superiorem urbem confugerunt et postea cum Nicia ejusque collegis compositionem fecerunt ea conditione, ut omne de se statuendi arbitrium Atheniensibus permitterent, nisi mortis. Quaedam autem colloquia et ante inter Niciam et Cytheriorum quosdam habita erant, quamobrem etiam citius et commodius et in praesentia et insequente tempore, quae ad compositionem pertinebant, inter eos transacta sunt; Athenienses enim Cytherios ex suis sedibus in alias transtulissent, tum quod essent Lacedaemonii, tum etiam quod insula agro Laconico adeo vicina esset. Post compositionem vero Athenienses accepta Scandea, urbe ad portum sila, et praesidio Cytheris imposito, navigarunt ad Asinen et Hclos et ad plurima loca maritima, et exscensu ex navibus in ca facto et commorantes', ubicunque opportunum videbatur, regionem per dies circiter septem vastarunt. Lacedaemonii vero, quum Cythera ab Atheniensibus teneri viderent, et exspectarent illos in suum etiam agrum exscensiones hujusmodi facturos, cum frequen- tibus quidem copiis nusquam acie instructa obviam iis iverunt, sed militum gravis armaturae magnam manum in varias agri sui partes, prout unusquisque locus postulabat, praesidii causa miserunt, et ceteris in rebus sibi diligenter cavebant, metuentes, ne quid in rerum suarum statu novaretur, propter insperatam et ingentem cladem in insula recens acceptam, et propter Pylum et Cythera occupata, et propter repentinum improvisumque bellum, quod eos undique circumstabat; quare praeter suam consuetudinem quadringentos equites constituerunt et sagittarios, et ad res bellicas, si unquam ante, tunc potissimum tardiores extilerunl, qui praeter usitatam sibi formam apparatus cum nauticis copiis certare cogerentur, idque contra Athenienses, qui, quicquid intentatum relinquebant, id semper deesse putabant spei de futuro rerum successu conceptae. Praeterea varii casus qui multi et intra breve tempus praeter omnem exspectationem iis acciderant, maximum metum iis incutiebant, et verebantur, ne forte rursus aliqua calamitas sibi contingeret, qualis erat ea, quam in insula acceperant. Et propterea ad pugnandam erant timidiores, et quicquid aggressi essent, id infelicem exitum putabant habiturum, propter animi diffidentiam, quod prius adversa fortuna premi non consuevissent. Quum igitur Athenienses tunc oram maritimam vastarent, plerumque quiescebant, ut ad praesidium quodque exsccnsus aliquis e navibus fiebat, tum quod numero se quique inferiores esse ducerent, tum otiam quod in eo rerum statu constituti essent; una vero praesidiaria cohors, quae etiam ad Cotyrtam et Aphrodisiam hostes propulsavit, levis quidem armaturae turbam palatam impetu in eam facto terruit, sed quum gravis armaturae milites impetum excepissent, rursus se recepit, et aliquot ex ejus numero ceciderant, armaque capta sunt, et Athenienses erecto tropaeo in Cythera abierunt. Hinc vero ad Epidaurum Limeram classe circumvecti sunt, agrique parte vastata pervenerant ad Thyream, quae est quidem agri, qui Cynosurius appellatur, sed Argivum et Laconicum agrum suo interjectu disterminat; Lacedaemonii autem, quod cam possiderent, Eginetis patria pulsis incolendam dederunt tum ob beneficia, quae et terrae motus tempore, et quum Helotes in dominos insurrexissent. in se contulerant, tum etiam quod, licet Atheniensium imperio subjecti, tamen secum perpetuo sensissent Atheniensibus igitur cum classe adventantibus EgineUe murum, quem forte ad mare aedificabant, reliquerunt , et in superiorem urbem stadiis circiter decem a mari distantem, quam incolebant, se receperunt. Et una Lacedaemoniorum praesidiaria cohors, quae agri tutandi causa illic erat, quae eos etiam in illo muro aedificando adjuvabat, cum iis in urbem ingredi noluit, licet EgineUe id peterent, sed iis periculosum esse videbatur intra muros concludi; quare quum in editiora loca se recepissent, quod se ad pugnam cum hoste committendam impares esse judicarent, quiescebant. Interea vero Athenienses quum appulissent et confcstim omnibus copiis ad Thyream ivissent, eam ceperunt. Atque et urbem incenderunt, et res, qua? in ea erant, diripuerunt, et Eginetas, quotquot in ipso congressu non occubuerant, secum Athenas abduxerunt, et Tantalum Pa- troclis filium, qui apud illos ex Lacedaemoniis magistratus erat; quum enim vulneratus esset, vivus captus est. Nonnullos etiam ex Cytheris abducebant, quos periculi vitandi causa alio transferre placebat. Atque hos quidem Athenienses in insulis collocare decreverunt, et ceteros Cytherios suum agrum colentes, tributum quaterna talenta pendere, jEginetas vero omnes, quotquot capti erant, interficere, propter priorem perpetuam simultatem, Tantalum vero praeter ceteros Lacedaemonios in insula captos in vincula conjicere. Eadem aestate in Sicilia induciae a Camarinacis et Gelois initae sunt, primo inter ipsos; mox etiam ceteri Sicilienses Gelam convenerunt et legatis ex omnibus civitatibus eo missis, in colloquium venerunt, si forte in pristinam gratiam redire possent. Et quum multae aliae sententiae in utramque partem dicebantur inter dissentientes et suum jus agentes, ut quique in aliqua re commodo se fraudatos existimabant; tum etiam Hermocrates Hermonis filius Syracusanus, qui quidem etiam praecipue eos movit, ad legatos a Siciliae communi missos hujusmodi verba fecit: « Non ex ea civitate, viri Sicilienses, quae aut minima sit, aut bello maxime lahorel, egoortus verba faciam, sed sententiam proponens eam, quae in totius Siciliae commune bonum optima esse mihi videtur. Ac bellum quidem quam tristis sit res, cur quis omnia mala, quae in eo insunt, inter scientes enumerans oratione prolixa utatur? Nemo enim aut propter imperitiam hoc agere cogitur, aut metu deterretur, si quid amplius commodi se adepturum speret. Sed usu venit, ut bis quidem lucra majora, quam pericula esse videantur, illi vero quodvis discrimen adire, quam ullam in praesenti jacturam facere malunt; haec ipsa autem si non forte alterutri opportune faciant, admonitiones de facienda gratiae reconciliatione sunt utiles. De quo si nobis quoque in praesentia persuadeatur, plurimi faciendum erit; quod enim suis quique rebus privatim bene consulere meditabamur, et prius bellum suscepimus, et nunc inter nos disceptando operam damus, ut in pristinam gratiam redeamus, et, si non successerit, ut unusquisque nostrum suum jus obtinens hinp discedat, iterum ad arma redibimus. « Quanquam hoc nobis est sciendum, non solum de privatis rebus, si sapimus, coactum esse concilium, sed universam Siciliam, quae, ut ego judico, Atheniensium insidiis appetitur, num conservare possimus; et pacificatores in his rebus longe meis verbis magis necessarii Athenienses existimandi sunt, qui, quum maximam omnium Graecorum potentiam obtineant, paucis navibus hic praesto sunt ad observanda nostra peccata, et legitimo societatis nomine id, quod natura ipsis hostile est, sub honesta specie ad euam utilitatem accommodant. Quum enim bellum suscipiamus, et hos accersamus, homines, qui vel illis, qui eos nonaccersunt, bellum inferant, quumque nos ipsos domesticis sumptibus vexemus, et simul paulatim aditum illis ad hoc imperium occupandum patefaciamus, consentaneum est, ipsos sua sponte, ubi nos afflictos cognoverint, olim cum majore classe venturos, et haec omnia in suam potestatem redigere conaturos. « Atqui, ei sapiuius, oportet unumquemque nostrum potius, ut suis rebus aliena adjungat, quam ut jam paratas laedat, socios accersere et pericula insuper subire, et existimare seditionem maxime perniciosam esse quura singulis civitatibus, tum etiam universae Sicilis, cujus nos in-cois universi insidiis appetimur, et tamen pro singularum civitatum dissensionibus divisi sumus. Quibus rebus intellectis oportet et privatum cum privato et civitatem cum civitate in gratiam redire, et operam dare, ut omnes simat universam Siciliam servemus, nec in mentem venire cuipiam , eos quidem, qui de nobis sunt Dorienses, Atheniensium hostes esse; Chalcidenses vero, propter cognationem Ionicam, a periculis tutos esse. Neque enim gentibus propterea, quod ab origine sint divisae, alterius odio moti bellum inierunt, sed cupiditate bonorum Siciliae, quae communiter possidemus. Hoc autem nunc declararunt in ista Chalcidensium evocatione; illis enim, qui ex foederis societate nullum auxilium iis unquam tulerunt, ipsi potius foederis jus libenter praestiterunt. Atque Atheniensibus quidem haec affectantibus, et provide perficere conan-tibus multam veniam dandam esse censeo, nec eoe, qur imperium affectant, vitupero, sed eos, qui ad imperata feriendum sunt propensiores; ita enim nati sunt homines, ut semper illos imperio premant, qui cedunt, ab illis vero sibi caveant, qui arma ipsis inferunt. Nos vero peccamus, quotquot, quum haec habeamus perspecta, non recte prospicimus , neque singuli hoc antiquissimum esse judicamns, ut commune periculum universi recte administremus» Hoc autem celerrime liberabimur, si compositionem ia ter nos faciamus; Athenienses enim non ex sui agri finibus pro^ fecti nos invadunt, sed ex illorum agro, qui eos accersive-runt Atque ita non bellum bello, sed pace discordiae nullo negotio sedantur; et qui evocati sunt, et qui specioso, praetextu injusti huc venerunt, jure optimo re infecta abi» buut. « Atque commodum quidem, quod ad Athenienses attinet, tantum esse «omperitur, si rebus nostris recte consulamus ; pacem vero, quam omnium confessione summum bonum esse constat, cur etiam inter nos ipsos facere non oporteat? An existimatis, si quid boni alicui adest, aut si cui contraria, non potiorem esse pacem quam bellum, tum ad liberandum alterutrum his malis, tum etiam ad illud bonum conservandum, et pacem habere honores et dignitates a periculo remotiores, atque alia, quae quis oratione longa persequi posset, quemadmodum de bello?Quibus rebus consideratis non oportet contemnere mea verba, sed potius unumquemque his admonitum suae saluti prospicere. Et si quis vel suae causae aequitate vel sua potentia fretus certam de rei alicujus successu spem concepit, is caveat, ne praeter spem graviter labatur, illud intelligens, plures jam ultionibus persequentes illos, a quibus injurias acceperant , alios etiam sperantes se suas facultates aliqua potentia amplificaturos, hanc sortem habuisse, ut illi quidem non solum suas injurias ulti non sint, sed ne salutem quidem suam retinere potuerint; hi vero pro amplificaUooe etiam jacturam suarum rerum fecerint. Ultio non ut jus erat, feliciter succedit propterea quod quis iqjuriam ab altero patitur; neque etiam potentia ideo est certa, quod homines bona spe compleat. Sed incertus futuri eventus plerumque plus valet, qui quum sit res omnium maxime lubrica, tamen utilissima videtur; utrique enim pariter timentes circumspectius alii alios invadimus. « Quare nunc quoque simul et ob inexploratum hujus incerti rerum eventus metum et ob Atheniensium. praesentiam, qui formidolosi jam adsunt, utroque nomine territi, et existimantes pro consilii imbecillitate iis, quorum quisque nostrum aliquid se perfecturum credidit, per haec impedimenta jam salis nos prohibitos esse, hostes imminentes ex nostra regione amandemus, et inter nos ipsi potissimum quidem aeternum foedus ineamus, sin minus, induciis in quam longissimum tempus factis, discordias privatas in aliud tempus differamus. ln summa vero intel-ligamus, si mihi assentiamini, futurum, ut unusquisque nostrum suam civitatem liberam obtineat, unde nostro utentes arbitrio illis, qui aut bene aut male de nobis meriti sint, exaequo per virtutem gratiam parem referemus. At si non adhibita mihi fide aliis obediverimus, non ad ulciscendum aliquem, sed etiam, si praeclare nobiscum fortuna egerit, amici inimicissimis et adversarii iis quibus non convenit, per necessitatem fiemus. « Atque ego quidem, ut initio dixi, maximae civitatis nomine agens, et bellum aliis inferre potius quam illatum propulsare paratus, meum tamen esse arbitror, his provisis aliquid concedere et non adversarios ita maleficiis allicere, ut ipse longe pluribus detrimentis afficiar, neque per stultam aemulationem existimare et proprii me consilii pariter arbitrum esse et fortunae, in quam nullum imperium habeo, sed me et aliis obnoxium esse, quatenus par est. Et aequum esse censeo, ceteros idem facere, quod ego, vestra sponte, et non ab hostibus ad hoc compelli. Nec enim turpe est domesticos domesticis cedere, aut Do-riensem aliquem Doriensi, aut Chalcidensem suo gentili, in universum denique eos, qui vicini sumus et ejusdem regionis incolae, idque regionis, quae mari undique alluitur, et uno nomine Siculi vocamur; qui, ut opinor, et bellum geremus , quum res ita tulerit, et in mutuam gratiam rursus redibimus, colloquiis communibus internos ipsos utentes. Alienigenas vero contra nos profectos universi semper, si sapimus, propulsabimus, siquidem vel quum singuli laeduntur, universi periclitamur; socios vero numquam posthac accersemus, neque pacificatores. Haec igitur si faciamus, et in praesentia duobus bonis Siciliam non fraudabimus, ut et Atheniensibus et bello domestico liberetur, et in posterum nos soli liberam et aliorum insidiis minus obnoxiam incolemus. » Talia quum Hermocrates dixisset, Siculi quidem ejus verbis adducti inter se animis consenserunt, ut ab armis discederent, sua quique retinentes, quae jam possidebant , Camarinaeis vero Morgantina concederetur, si certam pecuniae summam Syracusanis penderent; Atheniensium vero socii advocatis illorum ducibus dixerunt se pacem facturos, et foedera cum illis quoque communia fore. Quod quum illi approbassent, compositionem faciebant; et Atheniensium naves discesserunt post haec e Sicilia. Earum autem duces domum reversos populus Atheniensis mulctavit, exsilio quidem Pylhodorum et Sophoclem, pecunia vero tertium, Eurymedontem, quasi quum penes eos fuisset res Siculas in suam potestatem redigere, muneribus adducti discessissent. Hoc modo praesenti rerum prosperitate utentes nihil sibi praeter animi sententiam succedere , sed aeque et quae fieri poterant et quae arduiora essent, sive magno sive parvo apparata pariter conficere volebant. Cujus rei causa erat inopinata in plerisque rebus felicitas, quae spei vires iis subministrabat. Eadem aestate Megarenses, qui in urbe erant, quum et ab Atheniensibus bello premerentur, qui quotannis semper cum frequentibus copiis irruptionem in eorum agrum bis faciebant, et a suis exsulibus, qui propter civium seditionem a populo expulsi ex Pegis latrociniis urbanos graviter infestabant, consultabant inter se et censebant exsules recipiendos, ne utrinque civitas perderetur. Exsulum vero amici, quum istum rumorem sensissent, ipsi quoque apertius, quam ante, postulare coeperunt, ut in isto consilio perseverarent. Sed quum populi principes animadvertissent, populum malis afllictum secum nullo modo posse tolerare, metu compulsi, cum Hippocrate Ariphronis et Demosthene Alcistlienis filio, Atheniensium ducibus, agere instituebant, eo consilio ut urbem dederent et existimantes, minus periculum sibi sic impendere, quam si illi, qui ab iis ejecti erant, rediissent. Atque inter eos ita convenit, ut Athenienses primo quidem caperent muros longos (erant autem hi octo ferme stadiorum ab urbe ad Nisaeam ipsorum portum), ne Peloponnesii opem ex Nisaea ferrent, in qua ipsi soli praesidium habebant, ut Megara firmius tenerent; deinde vero et superiorem urbem dedere conarentur; hoc enim facto jam facilius deditionem facturi erant. Athenienses igitur, postquam omnia et facta et dicta utrinque erant, quae ad negotium conficiendum erant necessaria, sub noctem ad Minoam Megarensium insulam profecti cum sexcentis gravis armaturae militibus, quibus Hippocrates praeerat, in fossa consederunt, quae non inul tum illinc distabat, unde Megarenses lateres ad muros exstruendos sumebant Plataeenses vero expediti aliique circum-itores, qui cum Demosthene altero duce erant, ad Martis templum, quod minus remotum erat ab urbe, in insidiis consederunt. Et nullus Megarensium rem sensit, praeter illos, quibus scire curae erat, in hac nocte. Et quum crepusculum matutinum adventaret, isti Megarenses, qui proditionem moliebantur, hujusmodi fraudem excogitarunt. Navigiolum, quod utrinque singulis remis agebatur, veluti latrones, quum jam pridem officiis suis perfecissent, ut portae sibi aperirentur, plaustro impositum, conciliato sibi ad hoc magistratu noctu per fossam ad mare transportare et enavigare consueverant; et antequam dies illucesceret, idem plaustro vectum in urbem per portas rursus importabant, ut Atheniensium custodia, quam e Minoa agebant, falsa esset, quod nullum in portu navigium prorsus appareret. Tunc autem hoc plaustrum ad portas jam erat, et quum lue ex more ut emittendo navigiolo aperUe essent (fiebat enim hoc ex composito), Athenienses hoc animadverso ex insidiis cursu contenderunt, quod eo ocius pervenire vellent, antequam portae rursus clauderentur, et donec plaustrum in ipsis adhuc esset, et impediret, ne reponerentur; et una cum iis Megarenses, qui eorum partibus favebant, interfecerunt custodes, qui ad portas erant. et primum quidem Plataeenses et circuitores, qui circa Demo- sthenem erant, irruperunt, ubi tropaeum nunc exstat, et statim intra portas (Peloponnesii enim, qui proxime erant, rem senserunt) Plataeenses pugnando superarant eos, qui ad opem ferendam veniebant, et gravi Atheniensium armaturae advenienti portas tutas praestiterunt. Deinde vero jam Atheniensium unusquisque, prout deinceps intrabat, ad murum contendebat. Et Peloponnesii praesidiarii primo quidem pauci resistentes vim propulsabant, et nonnulli eorum ceciderunt, sed plerique in fugam se conjecerunt, tum quod hostes noctu irruperant, tum etiam quod a Megarensibus proditoribus oppugnabantur, rati se ab universis Megarensibus proditos. Accidit enim simul etiam,ut Atheniensium praeco sua sponte ediceret, ut quisquis vellet Megarensium iret arma cum Atheniensibus juncturus; quod illi quum audissent, nullam moram amplius interposuerunt, sed re vera se ab utrisque oppugnari existimantes, in Nisaeam fuga se receperunt. Prima autem luce muris jam captis, et Megarensibus, qui in urbe erant, metu trepidantibus, illi, qui Atheniensibus fuverant, et alii cum ipsis, tota multitudo, quae proditionis erat conscia, portas aperiendas, et ad proelium adversus hostem prodeundum dicebant. Inter eos autem convenerat, ut portis apertis Athenienses irrumperent, ipsi autem ut internoscerentur, prospecturi erant; nam oleo se uncturi erant, ne laederentur. Fiebat autem, ut tutius pos. sent portas aperire; nam, ut inter eos convenerat, quatuor millia peditum gravis armaturae et sexcenti equites Atheniensium , qui noctu iter fecerant, ab Eleusine aderant. Et quum illi uncti essent et jam ad portas pervenissent, quidam ex consciis insidias alteris indicat. Illi vero agmine facto frequentes venerunt, et dixerunt, nec exeundum adversus hostes (nam ne ante quidem .unquam, quamvis essent potentiores, hoc facere se ausos esse), nec civitatem in manifestum periculum adducendam, et si quis non pareret, illic in loco pugnam commissum iri. Nullo autem modo significabant, se scire, quae agerentur, sed velut optimum factu consulentes in sententia perseverabant ,et simul ad portas permanebant easque custodiebant, ut non liceret insidiatoribus ea peragere, quae statuerant. Atheniensium autem duces quum sensissent aliquid impedimenti accidisse, nec urbem a se per vim capi posse, Nisaeam protinus circumvallare coeperunt, existimantes, si prius quam aliqui opem ferrent, eam expugnassent, Megara etiam citius in deditionem ventura, (celeriter autem Athenis allata sunt ferramenta, lapicidae, et ceterae res necessariae,) initio autem facto ab illo muro, quem ipsi tenebant, muroque transverso Megara versus exstructo, ab illo 111 utraque Nisaeae parte usque ad mare, copiae et fossae et murorum faciendorum opus inter se partitae et lapidibus atque lateribus ex suburbano sumptis utentes, et arbores et materiam aliam caedentes, Nisaeam vallo claudebant, si qua pars alicubi munitione egeret. ./Edes etiam, quae erant in suburbano, pinnis impositis, usum munitionis praebebant. Et hunc quidem diem totum opus faciebant; postridie vero circa vesperam murus tantum non absolutus erat; quare, qui in Nisaea erant, metu perculsi, quum ob commeatus inopiam (eo enim ex urbe superiore devecto in diem utentes vivebant) tum quod existimarent, Peloponnesios haud celeriter opem sibi laturos, tum etiam quod Megarenses hostes esse ducerent, cum Atheniensibus compositionem fecerunt, his conditionibus, ut singuli quidem traditis armis certa pecuniae summa persoluta dimitterentur; de Lacedaemonii8 vero et eorum duce, et si quis alius intus esset, Athenienses arbitratu suo statuerent. His igitur conditionibus compositione facta exierunt. Athenienses autem, quum longos muros ab urbe Megarensium abrupissent, et Nisaeam per deditionem accepissent, reliqua parabant. Brasidas vero Tellidis filius, Lacedaemonius, per idem tempus forte circa Sicyonem et Corinthum agebat, exercitum comparans, quem in Thraciam duceret. Qaum-que muros captos intellexisset, metuens et Peloponnesiis, qui erant in Nisaea, et ne Megara caperentur, mittit ad Boeotos, jubens eos cum copiis sibi occurrere ad Tripodiacom (est autem vicus agri Megarensis hoc nomen habens, sub monte Gerania situs) et ipse eo venit cum duobus millibus et septingentis Corinthiorum militibus, Phliasiorum quadringentis, Sicyoniorum sexcentis, et cum iis, quos jam collectos secum habebat, existimans, se Nisaeam adhuc inventurum inexpugnalaro. Sed quum rem audisset (noctu enim erat egressus ad Tripodiscum), cum delecta trecentorum manu, ante quam rumor de ipsius adventa ad hostium aures pervenisset, ad Megarensium urbem accessit, clam Atheniensibus, qui ad mare erant, cupiens, ut prae se ferebat, atque adeo re ipsa, si posset, Nisaeam attemptare, sed in primis Megarensium urbem ingressus confirmare. Quare a Megarensibus exigebat, ut se reciperent, dicens se de Nisaea recipienda spem habere. Sed Megarensium factiones veritae, alii quidem ne exsulibus contra se reductis, se ipsos expelleret, alii vero, ne populus hoc ipsum metuens in se faceret impetam, et civitas bello domestico pressa Atheniensibus e propinquo insidiantibus periret, eum non receperunt, sed utrisque placuit, ut quiescentes eventum rei circumspicerent; sperabant enim utrique, pugnam commissum iri inter Athenienses et illos, qui ad opem ferendam venerant, atque ita sibi fore tutius partes sequi victorum, quibus quisque benevolus esset Brasidas vero quum rem iis persuadere non posset, ad reliquum exercitum retro rediit. At primo statim diluculo Boeoti aderant, qui in animo quidem habuerant, vel ante quam Brasidas nuntium mitteret, Megaris succurrere, quod hoc periculum a se non alienum esse ducerent; et jam cum frequentibus copiis ad Ptataeas profectis, quum etiam nuntius venisset, multo magis animali sunt, et duobus millibus gravis armaturae militum, et ducentis praeterea, equitibusque sexcentis ad Brasidam missis, cum majore copiarum parte domum reverterunt. Quum autem omnes copiae militum gravis armaturae non minus sex millium jam adessent, et Athenienses suorum gravis armaturae militum aciem instructam haberent ad Nisaeam et ad mare, et levis eorum armatura per campos vagaretur, Boeotorum equitatus, impressione in hanc ex improviso facta, in fugam vertit, et ad mare reppuiit; nam ante illum diem nulla auxilia ex ullo loco Megarensibus venerant. Sed quum et ipsi Atheniensium equites illis obviam procurrissent, ad manos venerunt, et equestre proelium ad multum diei spatium est commissum, in quo utrique se non inferiores fuisse contendunt. Nam equitatus Baroti praefectum, et aliquot alios ad ipsam Nisaeam provecti Athenienses interfectos spoliarunt, et corpora etiam ipsorum potiti per inducias reddiderunt, et tropaeum statuerunt; neutri tamen in hoc toto proelio certum minimeque dubium adepti pugnae eventum dirempti sunt, sed Boeoti quidem ad suos, Athenienses vero ad Nisaeam se receperunt. Postea vero Brasidas ejusque copiae propius mare et Megara urbem accesserunt, et occupato loco idoneo acie instructa quiescebant, existimantes fore, ut Athenienses contra se venirent, et scientes Megarenses circumspicere, utrorum esset futura victoria. Utrumque autem opportune sibi cadere existimabant, simul quidem, si ipsi hostem priores non aggrederentur, nec proelii periculosi initium sua sponte facerent, siquidem aperte demonstraverant, se ad hostem propulsandum paratos esse, sibiqUe quodammodo sine pulvere et labore victoriam merito tribui , simul etiam, quod ad Megarenses attineret, rem sibi feliciter cessuram. Si enim in illorum conspectum non venissent, rem nullo modo in fortunae arbitrio futuram, sed procul dubio se urbem quasi victos protinus amissuros fuisse; nunc vero illud etiam fortasse eventurum, ut ipsi Athenienses proelium detrectarent, atque ita res eae, quarum causa venerant, sibi sine proelio contingerent. Quod etiam evenit. Megarenses enim, quum Athenienses ex Nisaea egressi aciem quidem ad longos muros instruxissent, sed tamen ipsi quoque quiescerent, Peloponnesiis eos non invadentibus, quum quidem horum quoque duces reputarent, sibi periculum non esse par; nam quum pleraque feliciter sibi jam successissent, si priores proelium adversus copias suis majores inirent, aut victores se Megara capturos, aut victos amissa praestanlissima totius exercitus parte, cladem accepturos, illos vero, quod exercitum ex omnibus Peloponnesii civitatibus collectum haberent, cum singulis etiam singularum civitatum partibus merito paratos esse audere belli fortunam periclitari; quum autem aliquandiu in armis commorati essent, et neutra acies alteram aggrederetur, discesserunt, prius Athenienses in Nisaeam, deinde vero Peloponnesii eo, unde venerant. Sic igitur Megarenses exsulum amici et ipsi Brasidae et ducibus ex civitatibus animo magis confirmati, quod ille superior fuisset et Athenienses non item pugnare voluissent, portas aperiunt, et eo recepto in colloquium veniunt, illis jam timore perculsis, qui Atheniensium partes sequuti erant. Et postea hic quidem sociis in urbes suas dimissis et ipse Corinthum reversus expeditionem in Thraciam parabat, quo et ante cogitarat; Megarenses vero, qui in urbe erant, quum Athenienses quoque domunc rediissent, quotquot rerum cuig Atheniensibus actarum maxime participes fuerant, quia sciebant, se conspecto esse, confestim se subduxerunt; ceteri vero colloquio cum exsulum amicis habito eos, qui apud Pegas erant, reduxerunt, quum eos sanctissimo jurejurando obstrinxissent, ut omnem praeteritarum injuriarum memoriam deponerent, et optimo publico consulerent. At illi postquam magistratus gerere coeperunt armaque lustrarunt, dispositis cohortibus delegerunt ex inimicis et iis, qui Atheniensium partibus maxime favisse videbantur, ad centum viros, et quum de his populum suffragia aperte ferre coegissent, postquam damnati sunt, eos interfecerunt, et reipublica; statum in oligarchiam maxima ex parte commutarunt. Atque haec status commutatio a paucissimis ex seditione facta diutissime duravit. Eadem autem aestate quum Antandrum Mytilenaei , quemadmodum constituerant, jam instructuri essent, Atheniensium duces, qui classi ad pecuniam legendam missae praeerant, Demodocus et Aristides, qui circum Hellespontum erant (nam tertius eorum Lamachus cum decem navibus in Pontum abierat) quum primum audiverunt locum illum muniri, ipsis etiam ree periculosa visa est, ne ut Anaea contra Samum esset, ubi Samiorum exsules positis sedibus Peloponnesios in rebus nauticis adjuvabant gubernatores ad eos mittendo, et Samios, qui in urbe erant, perturbabant, et urbe excedentes recipiebant, ita igitur exercitu ex sociis collecto, Antandrum petunt, illisque proelio superatis, qui inde contra se prodierant, locum iterum recipiunt. Nec multo post Lamachus, qui in Pontum navigaverat, quum in agro Heracleensi classem ad Calceis fluvii ripam appulisset, eam amisit, aquis coeli tus delapsis et subita vi torrentis devoluti. Quare et ipse et ejus exercitus itinere pedestri per Bithynos Thraces, qui sunt trans mare in Asia, pervenit Chalcedonem Megarensium coloniam, in Ponti faucibus sitam. Eadem autem aestate Demosthenes Atheniensium dux cum quadraginta navibus Naupactum se contulit, statim a discessu ex agro Megarensi. Nam quidam Boeoti, qui in civitatibus erant, illarum statum commutare, et in popularem, qualis erat is, quo Atheniensium respublica regebatur, convertere cupientes, eum Hippocrate et illo de rebus Boeotiis innovandis agebant, et maxime Ptoeodoro exsule Thebano auctore, hunc in modum res praeparatae sunt. Quidam Siphas per proditionem tradituri erant; Siphae autem sunt oppidum agri Thespici maritimum, in sinu Crisaeo situm. Chaeroneam vero, quffi accensetur Orchomeno, qui prius Minyeus, nunc vero Foeotius appellatur, alii ex Orchomeno dedituri erant, et Orchomenii exsules praecipue rem adjuvabant, et homines ex Peloponneso mercede conducebant; est autem Chaeronea oppidum in extremis Boeotiae finibus situm, Plianoti-dem versos, quae est in agro Pliocensi; et nonnulli Phocenses consilii participes erant. Athenienses autem oportebat occupare Delium, Apollinis templum in agro Tanagraeo situm, Euboeam versus, et haec simul fleri condicta die, ne Boeoti frequentibus copiis ad opem Delio ferendam undique concurrerent, sed ad suas quique ipsorum res motas proficiscerentur. Et si conatus iste feliciter successisset et Delium muro clausum esset, facile sperabant, etiam si non protinus aliquid innovaretur in rerumpublicarum Boeotiarum statu, si haec loca occupata essent et ager latrociniis infestaretur et singulis brevi locorum spatio perfugium esset, res in eodem statu non permansuras, sed temporis progressu Athenienses, si se adjunxissent iis, qui defecissent, illi vero non frequentes copias haberent, res illas in statum sibi commodum adducturos. Haec igitur consilia tali modo agitabantur; Hippocrates autem cum urbanis copiis, quum tempus opportunum afforet, ipse quidem bellum Boeotis illaturus erat, Demosthenem vero cum quadraginta navibus Naupactum praemiserat, ut coacto ex illis locis exercitu Acarnanum et ceterorum sociorum ad Siphas navigaret, quippe proditione eas capturus; dies autem inter eos con-stiluta erat, qua haec confici oportebat. Demosthenes autem quum eo pervenisset, et (Eniadas ab universis Acarnanibus in Atheniensium societatem adactos reppe* risset et ipse omnia sociorum, qui in illa regione erant, auxilia evocasset, adversus Salynthium et Agraeos primum cum exercitu profectus, ceterisque rebus in suam potestatem redactis, sese praeparabat, ut, quando opus esset, ad Siphas occurreret. Brasidas autem per hoc ipsum aestatis tempus cum mille et septingentis gravis armaturae militibus ad obeundas res Thraciae pergens quum pervenisset Heracleam, quae est in agro Trachinio, et, praemisso Pharsalum ad amicos nuncio cum mandato, ut se exercitumque suum per Thessaliam deducerent, accessissent ad eum Melitiam Achaiae oppidum Panaerus et Dorus et Hippolochidas et Torylaus et Strophacus Chalcidensium publicus hospes, ita demum tunc ire perrexit. Deducebant eum autem quum alii Thessali, tum ex Larissa Niconidas, Perdiccae amicus. Nam et alioqui Thessaliam sine duce pertransire difficile erat, et cum armis quidem etiam omnibus pariter Graecis res erat suspecta, per finitimorum regionem venia non impetrata transire; perpetuoque Thessalorum plebs Atheniensibus erat benivola. Quare nisi Thessali ex patrio instituto paucorum dominatu potius, quam juris aequabilitate usi essent, profecto nunquam ulterius processisset, siquidem vel tunc alii contrariae factionis Thessali ei iter facienti ad flumen Enipeum obviam facti obstabant et injuste facere dicebant, quod sine publica totius gentis auctoritate transiret. Ii vero, qui deducebant, dixerunt, se nec ipsis invitis eum traducturos, et quum ad se repente advenisset, se pro hospitii necessitudine, quae sibi cum eo intercederet, eum deducere. Dicebat etiam Brasidas ipse, se Thessalorum agro ipsisque amicum transire, et Atheniensibus hostibus suis, non autem illis arma inferre, nec ullas scire inter Thessalos et Lacedaemonios inimicitias esse, propter quas alteri alterorum solo non uterentur; seque nunc invitis ipsis non progressurum (nec etiam ejus rei sibi facultatem fore), neque tamen aequum putare, si prohiberetur. Atque illi quidem his auditis abierunt, ipse autem hortatu ductorum, ante quam plures ad prohibendum convenirent, nusquam subsistens cursu pergebat. Et hoc quidem die, quo Melitia discesserat, Pharsalum pervenit, et ad flumen Apidanum castra posuit; illinc vero ad Phacium et inde in Peraebiam. Hinc vero jam Thessalorum quidem ductores domum reverterunt, Peraebi vero, qui Thessalorum imperio parent, ad Dium usque eum deduxerunt, quod oppidum in Perdiccae ditione sub Olympo Macedoniae monte Thessaliam versus est situm. Hoc igitur modo Brasidas Thessaliam cursu celeriter transivit, antequam ullus ad impediendum paratus esset et ad Perdiccam et in agrum Chalcidensem pervenit. Nam qui in Thracia ab Atheniensibus defecerant, et Perdiccas, quoniam res Atheniensium secundae erant, sibi metuentes.exercitum ex Peloponneso arcessiverant, Clial-cidensee quidem, quod Athenienses primum contra se venturos suspicarentur (simul autem |et finitimae iis civitates, quae non defecerant, occulte illos arcessebant,) Perdiccas vero non quod aperte hostis esset, sed quod et ipse pristinas cum Atheniensibus discordias reformidaret, praecipue vero, quod Arrhibaeum Lyncestarum regem in suam potestatem redigere cuperet. Praesens autem Lace. daemoniorum calamitas eis opportune cecidit ad exercitum ex Peloponneso facilius educendum. Quum enim Athenienses Peloponneso et maxime ipsorum Lacedaemoniorum agro imminerent, hi sperabant fore ut praecipue hoc modo eos averterent, si vicissim illos incommodo allicerent, copiis ad eorum socios missis, praesertim quum hi parati essent ad exercitum alendum et ipsos etiam ad defectionem faciendam accerserent. Simul etiam Helotum partem ipsis commodum accidebat quod sub aliqua causa emittere poterant, ne propter praesentem rerum statum Pylo occupata aliquid novi molirentur, quando quidem hoc quoque fecerunt sinistrum eorum animum et multitudinem reformidantes; semper enim apud Lacedaemonios pleraque de Helotibus instituta ad cavendas maxime eorum insidias pertinebant. Edixerunt, ut, quotquot ex iis se fortissime contra hostes pugnasse persuasum haberent, secernerentur, quod eos libertate donare statuissent, hoc modo mentem illorum explorantes, et existimantes, prout se primus quisque libertate dignum esse censuisset, sic etiam hos ipsos potissimum prae animi elatione impetum in se facturos. Quare quum ad duo millia delegissent, hi quidem templa coronati circumiverunt, ut libertate donati ; illi vero non multo post ex hominum conspectu eos sustulerunt, nec quisquam sensit, quonam modo eorum quisque perisset. Atque tunc quoque septingentos ex iis gravi armaturae adseriptos cum Brasida libenter dimise· runt; ceteros vero Brasidas ex Peloponneso mercede conductos eduxit. Ipsum autem Brasidam Lacedaemonii eundi maxime cupidum eo miserunt; et vero Chalcidenses quoque eum propensis animis expetiverunt, qui viret Spartae consilio manuque ad omnia promptus habebatur, et ex quo illinc egressus est, Lacedirinoniis se utilissimum praestitit. Quod enim statim in praesenti se justum et moderatum erga civitates praebuit, pleraque loca ad defectionem «impulit, alia vero per proditionem cepit, ex quo Lacedaemoniis evenit, ut, si ad compositionem, quod et fecerunt, descendere vellent, reddere et vicissim recipere oppida possent, et ex Peloponneso bellum amoliri; atque multo post in bello, quod res in Sicilia gestas est insecutum, illa Brasidae virtus et prudentia , qua tunc est usus, quod alii quidem eam re ipsa experti erant, alii vero fama judicabant, Atheniensium socios amicitiae Lacedaemoniorum maxime cupidos effecit. Nam quum primus illinc prodiisset, et omnibus in rebus vir bonus visus esset, firmam spem reliquit, ceteros quoque ejus esse similes. Tunc igitur postquam in Thraciam pervenit, Athenienses re cognita Perdiccam hostem judicant, eum rati hujus adventus auctorem esse , et apud socios, qui in illa regione erant, firmiora praesidia collocarunt. Perdiccas autem assumpto statim Brasida ejus que exercitu cum suis copiis Arrhibaeo Bromeri filio, Lyncestarum Macedonum regi, sibi finitimo, bellum intulit, et propter controversiam, quae ipsi cum eo intercedebat, et quod eum in euam potestatem redigere cupiebat. Ubi autem cum suis copiis et Brasida ad Lynci ingressum pervenit, Brasidasdixit, se velle, priusquam bellum Arrhibaeo inferretur, eum convenire, verbisque, si posset, ad societatem cum Lacedaemoniis faciendam adducere. Nam et ipse Arrhibaeus per caduceatorem rem transigere temptabat, paratus controversiam Brasidae arbitrio committere, et Chalcidensium legati, qui una aderant, ipsum commonefaciebant, ne Perdiccae eximeret ea, quae timeret, ut ad suas etiam res constituendas ejus opera promptiore uti possent. Et vero simul etiam Perdiccae legati Lacedaemonem missi tale quiddam jactaverant, multa ipsum ex sibi finitimis circa locis ad illorum societatem adductuhim; his igitur de causis Brasidas communi magis utriusque studio res Arrhi-baei tractare volebat. Perdiccas vero dicebat neque tamquam judicem suarum controversiarum Brasidam a se arcessitum esse, sed potius tamquam hostium destructorem, quos ipse denuntiasset, et eum injuste facturum, si se dimidium ejus exercitus alente , oum Arrhibaeo congrederetur. Brasidas tamen, Perdicca invito ac repugnante, convenit Arrhibaeum, ejusque verbis adductus exercitum abduxit, priusquam in ejus agrum irruptionem fecisset. Perdiccas vero ab eo tempore pro dimidia tertiam stipendii partem dedit, quod injuriam sibi fieri putaret. Eadem aestate continuo Brasidas secum ducens et Chalcidenses, paulo ante vindemiae tempus Acantho Andriorum coloniae bellum intulit. Acanthii vero dc eo recipiendo inter se tumultuabantur, et plebs et ii, qui una cum Chalcidensibus eum adductum ibant. Verunlamen propter metum fructuum, qui foris adhuc erant, multitudo Brasidae verbis adducta, ut ipsum solum in urbem reciperent et audito ipso consultarent, eum recepit; atque progressus ad concionem (erat autem non indisertus, ut Lacedaemonius) haec verba fecit: « Quod ego atque exercitus, viri Acanthii, a Lacedaemoniis huc emissi sumus, aperte declarat veram esse causam, quam belli initio praediximus Atheniensibus, nos ut Graeciam in libertatem vindicemus, bellum esse gesturus; si autem sero venimus, decepti opinione belli, quod in illis regionibus geritur, qua speravimus fore, ut sine vestro periculo Athenienses debellaremus, nemo repre-hendat;mmc enim, quando facultas est data, venimus, et vobiscum operam dabimus, ut eos debellemus. Miroi vero, quod portas mihi clauseritis, et si meus adventus vobis ingratus accidit. Nos enim Lacedaemonii, existimantes nos venturos ad eos, qui rei priusquam re ipsa, advenisssemus, animo saltem socii essent, et nostrum adventum exoptatum fore, tantum periculum subiimus, per alienum agrum iter multorum dierum facientes sum mumque studium exhibentes; vos vero, si quid aliud in animo habetis, aut si vestrae ipsorum et ceterorum Graecorum libertati obsistatis, grave hoc fuerit. Nam non solum vos ipsi obsistitis, verum etiam ceteri Graeci, quos adibo, se mihi minus adjungent, hac diflirullate permoti, quod vos, ad quos primum accessi, qui et urbem opibus et auctoritate florentem obtinetis, et qui prudentes habemini, me non receperitis; neque facere potero, ut adventus mei causa fide digna videatur, sed videbor aut injustam libertatem afferre, aut huc venisse imbecillis et invalidus ad propulsandam Atheniensium vim, si invaserint. Atqui cum hoc ipso exercitu, quem nunc habeo, quum ad Ni-sa-am profectus sum, ut opem ei ferrem, Athenienses, quamvis numero superiores confligere non sunt ausi; quamobrem haud verisimile videtur, ipsos tantum copiarum contra vos esse missuros, quantus erat classiarius exercitus ad Nisaeam.