Perdiccas autem assumpto statim Brasida ejus que exercitu cum suis copiis Arrhibaeo Bromeri filio, Lyncestarum Macedonum regi, sibi finitimo, bellum intulit, et propter controversiam, quae ipsi cum eo intercedebat, et quod eum in euam potestatem redigere cupiebat. Ubi autem cum suis copiis et Brasida ad Lynci ingressum pervenit, Brasidasdixit, se velle, priusquam bellum Arrhibaeo inferretur, eum convenire, verbisque, si posset, ad societatem cum Lacedaemoniis faciendam adducere. Nam et ipse Arrhibaeus per caduceatorem rem transigere temptabat, paratus controversiam Brasidae arbitrio committere, et Chalcidensium legati, qui una aderant, ipsum commonefaciebant, ne Perdiccae eximeret ea, quae timeret, ut ad suas etiam res constituendas ejus opera promptiore uti possent. Et vero simul etiam Perdiccae legati Lacedaemonem missi tale quiddam jactaverant, multa ipsum ex sibi finitimis circa locis ad illorum societatem adductuhim; his igitur de causis Brasidas communi magis utriusque studio res Arrhi-baei tractare volebat. Perdiccas vero dicebat neque tamquam judicem suarum controversiarum Brasidam a se arcessitum esse, sed potius tamquam hostium destructorem, quos ipse denuntiasset, et eum injuste facturum, si se dimidium ejus exercitus alente , oum Arrhibaeo congrederetur. Brasidas tamen, Perdicca invito ac repugnante, convenit Arrhibaeum, ejusque verbis adductus exercitum abduxit, priusquam in ejus agrum irruptionem fecisset. Perdiccas vero ab eo tempore pro dimidia tertiam stipendii partem dedit, quod injuriam sibi fieri putaret. Eadem aestate continuo Brasidas secum ducens et Chalcidenses, paulo ante vindemiae tempus Acantho Andriorum coloniae bellum intulit. Acanthii vero dc eo recipiendo inter se tumultuabantur, et plebs et ii, qui una cum Chalcidensibus eum adductum ibant. Verunlamen propter metum fructuum, qui foris adhuc erant, multitudo Brasidae verbis adducta, ut ipsum solum in urbem reciperent et audito ipso consultarent, eum recepit; atque progressus ad concionem (erat autem non indisertus, ut Lacedaemonius) haec verba fecit: « Quod ego atque exercitus, viri Acanthii, a Lacedaemoniis huc emissi sumus, aperte declarat veram esse causam, quam belli initio praediximus Atheniensibus, nos ut Graeciam in libertatem vindicemus, bellum esse gesturus; si autem sero venimus, decepti opinione belli, quod in illis regionibus geritur, qua speravimus fore, ut sine vestro periculo Athenienses debellaremus, nemo repre-hendat;mmc enim, quando facultas est data, venimus, et vobiscum operam dabimus, ut eos debellemus. Miroi vero, quod portas mihi clauseritis, et si meus adventus vobis ingratus accidit. Nos enim Lacedaemonii, existimantes nos venturos ad eos, qui rei priusquam re ipsa, advenisssemus, animo saltem socii essent, et nostrum adventum exoptatum fore, tantum periculum subiimus, per alienum agrum iter multorum dierum facientes sum mumque studium exhibentes; vos vero, si quid aliud in animo habetis, aut si vestrae ipsorum et ceterorum Graecorum libertati obsistatis, grave hoc fuerit. Nam non solum vos ipsi obsistitis, verum etiam ceteri Graeci, quos adibo, se mihi minus adjungent, hac diflirullate permoti, quod vos, ad quos primum accessi, qui et urbem opibus et auctoritate florentem obtinetis, et qui prudentes habemini, me non receperitis; neque facere potero, ut adventus mei causa fide digna videatur, sed videbor aut injustam libertatem afferre, aut huc venisse imbecillis et invalidus ad propulsandam Atheniensium vim, si invaserint. Atqui cum hoc ipso exercitu, quem nunc habeo, quum ad Ni-sa-am profectus sum, ut opem ei ferrem, Athenienses, quamvis numero superiores confligere non sunt ausi; quamobrem haud verisimile videtur, ipsos tantum copiarum contra vos esse missuros, quantus erat classiarius exercitus ad Nisaeam. « et ipse non ut ullo maleficio vos afficiam, sed ut Grmcos in libertatem vindicem, huc adveni, Lamia·-moniortim magistratus religiosissimo jurejurando obstrirlos habens, socios, quoscunque ego ipsis adjunxero, sui juris fore, et simul non ut vos armorum socios habeamus, aul per vim aut per fraudem adjunctos, sed contra ut vobis ad Atheniensibus in servitutem redactis socii simus. Quapropter aequum esse censeo, ut neque suspectus sim, qui maximam lidem vobis dem, neque vindex infirmus existi mer, sed ut vos mihi houo animo accedatis. Quod si quis forte privatim sibi ab aiiquo metuens, ne ego civitatem aliquibus tradam, minus mihi favet, is omnium maxime confidat. Neque enim venio, ut factionibus me imm-sceam, neque ambiguam in animo habeo vobis libertatem offerre, ita quidem, si patrio instituto neglecto aut plebem nobilitati, aut nobilitatem plebi in servitutem addicerem. Nam gravior esset ea libertas, quam hominum alienigenarum imperium, nobisque Lacedamioniis pro laboribus susceptis nulla gratia constaret, sed pro honore et gloria potius culpa; et propter qute crimina Athenienses bello persequimur, ca odiosiora nos, quam qui virtutem non prae se tulit, videamur nobis contrahere. Nam illis saltem, qui dignitate sunt praediti, turpius est fraude speres domesticas amplificare, quam vi aperta; nam vis quidem jure potentiae, quam fortuna dedit, infertur, fraus vero injusti animi insidiis. Adeo magnam circumspectionem adhibimus in iis, quai nostra maxime intersunt. « Neque vero praeter jusjurandum majorem ipere possitis, quam si quibus res ipsa: secundum verba consideratae famam necessariam praebent, e re eorum etiam esse plane ut dixerint. Quod si me vobis ista proponente dicetis facultatem vobis deesse, sed tamen, quod nobis benevoli sitis, exigetis, ut vobis citra damnum vestrum nos rejicere liceat, et ut ne periculo nobis carere libertas videatur, et dicetis aequum esse, eam illis offerre, qui etiam eam accipere possint, nullum vero invitum cogere , deos et heroas indigenas testabor, quod bono vestro veniens nihil verbis prolicio, agrumque vestrum pervastando vos cogere conabor, nec amplius existimabo me injuste facere, sed vel duabus de causis necessariis aequitatem a me stare, partim quidem propter Lacedaemonios, ne hac vestra benevolentia, si nobis non adducemini, laedantur pecuniis , quas Atheniensibus penditis; partim vero propter Graecos omnes, ne a vobis impediantur servituti se subtrahere. Nec enim vero decenter haec faceremus, nec officium hoc nostrum est Lacedaemoniorum, ut invitos in libertatem asseramus, nisi alicujus boni publici causa. Neque vero dominatum affectamus, sed potius quum alios dominatu dejicere studeamus, plerisque injuriam faceremus, si dum libertatem universis afferimus, vos resistentes toleraremus. De his recte consultate et hoc certamen inite, ut et Graecis libertatis capessendae principes existatis, et sempiternam gloriam paretis, et simul ipsi vestrarum privatarum rerum nullam jacturam faciatis, et universae civitati pulcherrimum nomen faciatis.» Atque Brasidas quidem haec verba fecit; Acanthii vero multis prius in utramque partem dictis, quum propter Brasidae verba ad persuadendum apposita, tum etiam fructuum amittendorum metu, suffragiis clam latis, plerique defectionem ab Atheniensibus faciendam censue-runt, et quum ipsum ad illud jusjurandum adegissent, quo summi Lacedaemoniorum magistratus jurato eum emiserant, fore socios sui juris, quoscunque adjungeret, ita demum ejus exercitum receperunt. Nec multo post Stagirus etiam, Andriorum colonia, defecit. Atque haec quidem hac aestate facta sunt. Sequentis autem hiemis initio statim, quum Hippocrati et Demostheni Atheniensium imperatoribus res Boeotorum proderentur, et oporteret Demosthenem quidem eum classe ad Siphas occurrere, illum vero ad Delium, facto dierum errore, ad quos utrumque cum suis copiis proficisci oportebat, Demosthenes quidem (|uum prius ad Siphas appulisset, et Acarnanas multosque ex illis locis socios in sua classe haberet, voto frustratus est, insidiis per Nicomachum, virum Phocensem ex Phanoteo, detectis, qui rem Lacedaemoniis indicavit, illi vero Boeotis; quumque omnes Boeoti ad opem ferendam undique concurrissent (nondum enim Hippocrates ab altera parte eos calamitate afficiebat in eorum terram profectus), Siphae et Cliae-ronea ante occupantur. Quum autem illi, qui res novas moliebantur, erratum animadvertissent, in civitatibus nihil moverunt. Hippocrates vero excitato omni Atheniensi populo, civibus ipsis et ioquilinis et e peregrinis quotquot aderant, posterior ad Delium pervenit, quum Boeoti a Siphis jam re- vertissent; ibique positis castris Delium hoc modo munire coepit, Apollinis sacrum. Fossam circa templum et fanum ducebant, et humum ex ipsa fossa egestum pro muro aggerebant, et vallos utrinque defigentes excisa vinea, quae circa templum erat, injiciebant simul et lapides et lateres ex proximis aedificiis detrahentes, et omni ratione munitio* nem illam excitabant. Turresque ligneas posuerunt, ubi locus opportunus erat fanique nullum erat aedificium; nam quae fuerat porticus, collapsa erat. Quum autem tertio die, ex quo domo discesserant, opus aggressi essent, quum hunc ipsum diem, tum etiam quartum in opere faciendo consumpserunt et quintum usque ad prandii tempus. Deinde, quum maxima pars esset absoluta, exercitus quidem a Delio decem ferme stadia recessit, ut domum revertens, etatimque levis armaturae milites plerique discedebant; at gravis armaturae milites subsistentes ibi quiescebant; Hippocrates vero in Delio adhuc remanens et custodias et quicquid reliquum erat, quod circa propugnacula confidendum esset, constituebat. Per hos autem dies Boeoti Tanagram conveniebant;, et postquam ex omnibus civitatibus aderant et cognoscebant Athenienses procedere, ut domum se reciperent, ceteris Boeotarchis, qui sunt undecim, non ad bellum gerendum adhortantibus, quod Athenienses in Boeotia non amplios essent (Athenienses enim, quum castra posuerunt, erant fere in Oropiae confiniis), Pagondas ^Eoladae filius, qui Thebarum nomine Bueotarchus erat cum Arianthide Lysima-chidae filio , quod imperium tunc penes ipsum esset, proelium committere cupiens et existimans satius esse belli fortunam periclitari, singulas cohortes adhortatus, ne frequentes aciem desererent, Boeotis persuadebat, ut adversus Athenienses irent et proelium committerent, talibus verbis. « Debebat quidem, viri Boeoti, ne in mentem qnidem venire cuiquam nostrum, qui magistratum gerimus , non esse rationi consentaneum, nos cum Atheniensibus confligere, si eos non in Boeotia adhuc deprehenderimus. Boeotiam enim, munitionibus ib ea exstructis, ex agro finitimo profecti, sunt vastaturi, atque opinor hostes sunt, quocunque in loco deprehensi fiierint, et undecunque profecti hostilia facinora patrarunt. Nunc vero si cui non pugnare tutius esse videbatur, is mutet sententiam. Nec enim providentia considerationem aeque patitur in iis, quos alius invadit, et quorum ager in discrimen vocatur, atque in eo, qui sua quidem possidet, sed plura affectans ultro bellum aliis infert. Vobisque patrium est externum exercitum vos invadentem pariter et in vestro et in alieno solo propulsare. Athenienses vero, qui praeterea finitimi sunt, multo magis propulsare necesse est. Nam si adversus finitimos libertas omnibus in eo posita est, ut illis aemula virtute obsistant, adversus hos utique, qui etiam non modo finitimos, sed et remotos in servitutem redigere conantur,quo modo non vel in extremam dimicationem descendendum sit? (Exemplum autem ob oculos positum habemus quum Euboenses trans fretum sitos, tum etiam celere Graeciae magnam partem,quo modo erga eos sil affecta) et intelligendum, ceteros quidem de agri finibus cum gentibus finitimis dimicare, nobis vero si vincamur, unicum minime dubium finem de universa terra statutum iri. Nam in eam ingressi, rebus nostris per vim potientur. Tanto istorum accolarum propinquitas nobis magis, quam aliis, est periculosa. Qui enim potentiae confidentia, ut nunc Athenienses , arma vicinis inferunt, illum quidem, qui est quietus et qui in suo agro tantum se defendit, confidentius invadere consueverunt, eum vero, qui extra fines occurrit, et qui, si occasio fuerit, belli facit initium, minus prompte bello premere. Hqjus autem rei experimentum adversus istos habemus; quum enim eos ad Coroneam vicissemus, quo tempore propter nostras seditiones agrum nostram occupatum tenebant, magnam Boeotiae securitatem ad boc usque tempus praestitimus. Quorum nos memores operam dare oportet, ut et majores natu rebus olim gestis pares simus, et minores natu patrum illorum, qui tunc viri fortes fuerunt, filii, ne domesticas virtutes dedecorent, sed persuasum habentes, deum a nobis futurum, cujus fanum isti nefarie muro septum tenent, et sacrificiis freti, quae nobis immolantibus laetum ac felicem rerum eventum promittunt, adversus hos tendamus, et demonstremus, ut ea, quae concupiscunt, bellum non propulsantibus inferendo comparent, illos vero, quorum patria generositas fert, ut et suum ipsorum agrum semper liberent pugnando, nec alienum in servitutem injuste redigant, non permissuros, ut isti e suis finibus sine certamine discedant. Pagondas bis verbis Boeotos adhortatus persuasit, ut irent adversus Athenienses, confestimque motis castris exercitum eduxit; jam enim et serum diei erat. Quum autem ad eorum castra prope accessisset, in' loco subsistens, unde colle interjecto alteri alteros conspicere non poterant, aciem instruebat et ut ad proelium se praeparabat Hippocrates autem, qui apud Delium erat, quum ei nuntiatum esset Boeotos accedere, mittit ad exercitum imperans, ut in suo quisque ordine consisterent, nec multo post ipse adfuit, relictis ferme trecentis equitibus circa Delium, tum ad loci custodiam, si qua manus eum adoreretur, tum etiam ut occasione observata Boeotos in ipso proelio a tergo aggrederentur. Boeoti vero his opposuerunt, qui vim eorum propulsarent, et quum omnes ipsorum res recte haberent, in summo colle apparuerunt, et cum armis ibi substiterunt acie instructa, ut pugnaturi erant, septem ferme gravis armature millia, levis vero supra decem millia, equites mille et peltati quingenti. Dextrum autem cornu tenebant Thebani eorumque contributi, medii vero erant Haliartii et Coronaei et Copaeeuses, ceterique lacus accolae; sinistrum vero tenebant Thespienses et Tanagraei et Orchomenii. In cornu autem utroque erat equitatus, et levis armatura. Et Thebani quidem milites in quinos et vicenos in altitudinem digesserant, reliqui vero ut quibusque contigit. Atque hic quidem erat Boeotorum apparatus haecque aciei instructae ratio; Athenienses vero, qui hostibus numero pares' erant, totum gravis armaturae exercitum in octonos tantum milites in altitudinem digesserunt, equitatus vero in utroque cornu erat. Sed levis armaturae milita, consulto quidem ad hoc instructi, nec ulli tunc aderamt, nec urbi fuerunt; qui autem cum Hippocrate ad istam expeditionem exierant, numero quidem hostibus longe superiores, magna ex parte inermes erant, quippe quod totus exercitus promisce ex peregrinis qui aderant, et civibus, collectus esset, et simul atque primum domum ire coeperunt, non affuerunt nisi paud. Quum autem in acie jam starent, ei concursuri essent, Hippocrates dux secundum ordines jam jamque accedens Atheniensium exerdtum adhortabatur, et dicebat haec fere : « Brevis quidem erit, o Athenienses, haec adhortatio, sed apud viros fortes idem valet, et memoriam potius revocat quam proponit imperium. Nemini autem vestrum in mentem veniat, non recte nos in alieno solo tantum periculum subire. Nam in istorum agro pro nostro certamen est futurum; et si vicerimus, Peloponnesii sine istorum equitatu in vestrum agrum nunquam irrumpent, uno autem proelio et hunc vobis adjungitis, et illum in majorem libertatem vindicatis. In eos igitur impetum facite e dignitate civitatis, quam unusquisque vestrum patriam habens inter Graecas civitates principem esse gloriatur, et vestrorum majorum, qui duce Myronide istis ad CEnophyta. proelio superatis Boeotiam quondam tenuerunt. » Quum autem Hippocrates his verbis suos adhortaretur, et ad mediam usque exercitus adem progressus esset, nec majorem ejus partem ocius adire amplius posset, Boeoti, quum eos et ipsos tum quoque Pagondas celeriter adhortatus esset, paeana canere exorsi de colle signis infestis incedebant. Athenienses vero et ipsi in eos e diverso prodibant, cursuqne conflixerunt. Atque 1 utriusque adei extremae partes ad manus non venerunt, sed idem incommodum sunt passae; nam aquarum rivi impediverunt. Cetera vero acies constitit pugnans acriter, et clypeis inter se connitens. Et sinistrum quidem Boeotorum cornu vel ad mediam usque partem, ab Atheniensibus vincebatur, qui quum alios illic collocatos, tum vero praedpue Thespienses graviter presserunt. Nam quum milites, qui prope hos erant instructi, se recepissent, et in angusto circumventi essent, qui quidem ex Thespien-sibus perierunt, ii in ipso conflictu se defendentes concisi sunt; atque etiam nonnulli Athenienses, in hoste dreumve-niendo perturbati se mutuis vulneribus interfecerunt, quod se non internoscerent. Ab hac igitur parte Boeotorum exercitus vincebatur, et ad eam, quae pugnabat, confugit; dextrum vero cornu, in quo Thebani erant, Athenienses superabat, et quum eos repulisset, primo paulatim insequebantur. Atque aeddit, ut, quum duae equitum turmae a Pagonda dreum collem clam circummissae, dum sinistrum ipsorum cornu laborat, supra collem repente apparuissent, Atheniensium cornu, quod vincebat, existimanti alium exercitum contra se venire, timor incederet; atque utrinque jam et propter hunc talem casum et propter Thebanos, qui instabant et ordines dissolvebant, universus Atheniensium exercitus in fugam se conjedt. Et alii quidem ad Delium et mare cursu contenderunt, alii vero ad Oropum, alii ad Parnetha montem, alii vero alio, ut cuique erat aliqua salutis spes. Boeoti autem eos inse-quentes caedebant, ac praedpue eqpites, et ipsorum et Lo- cri, qui illis modo auxilio venerant, quum fuga fiebat; sed quum nox suo interventu proelium impedisset, fugientium turba facilius dilapsa salutem sibi peperit. Postridie vero, quum ii, qui erant Oropi, tum etiam ii, qui erantin Delio, praesidio ibi relicto (nam id tamen adhuc tenebant), domum mari revecti sunt. Et Boeoti erecto tropaeo suorumque cadaveribus susceptis hostiumque spoliatis et praesidio relicto Tanagram redierunt et consilia de oppugnando Delio inibant. Caduceator vero ab Atheniensibus missus, ut eorum cadavera repeteret, iter faciens obviam fit Boeotorum caduceatori , qui quum ipsum avertisset, dicens eum nihil acturum, priusquam ipse domum revertisset, coram Atheniensibus progressus exposuit mandata Boeotorum, eos non juste facere, qui jura Graecorum violarent; omnium enim esse institutum , ut inter se agrum invadentes a templis, quae in eo sint, abstineant; Athenienses vero Delium communisse et incolere, et quaecunque in profano loco homines facere soleant, haec omnia in illo fano fieri, et aquam,quam sibi Thebani attrectare nefas duxissent nisi in sacrificiorum usu ad manus abluendas, extractam haurire; quare quum dei tum sua ipsorum causa Boeotos, invocantes daemonas, communes agri sui praesides, et Apollinem, edicere, ut e templo excedant sua secum absportantes. Haec quum caduceator dixisset, Athenienses suo caduceatore ad Boeotos misso, negarunt se ullam injuriam templo fecisse, nec in posterum sua sponte se ullo modo id laesuros; nam ne initio quide m se hac de causa id ingressos esse, sed potius, ut illinc eos, qui injuriam sibi facerent, ulciscerentur. Esse autem Graecorum institutum, ut penes quos fuerit imperium cujusque regionis, sive magnae, sive parvae, penes eosdem semper etiam templa sint, iis ceremoniis culta, quibus coli possint praeter eas, quae moribus jam sunt receptae. Etenim et Boeotos, et ceterorum plerosque, quotquot agrum aliquem pristinis colonis per vim expulsis incolant, aliena templa primum invasisse, et nunc ea pro suis possidere. Quare se quoque, si ampliorem illorum agri partem in suam potestatem redigere possent, eam retenturos; nunc vero se ex ea parte, in qua essent, utpote ex suo agro, nequaquam sua quidem sponte discessuros. Aquam etiam se necessitate coactos movisse, quam non per insolentiam sibi imposuissent, sed ab illis qui priores in suum agrum irrupissent, inter defeu-sionem se ea uti coactos esse. Consentaneum autem esse, veniam aliquam vel ab ipso deo dari omnibus, quae propter bellum aut aliquam aliam periculi necessitatem committerentur. Nam et delictis non voluntariis aras deorum esse refugium, scelerisque nomen impositum illis flagitiis, quae quis nulla necessitatis vi compulsus admittat, non autem illis, quae homines rebus adversis coacti committere ausi sint. Ipsosque multo magis impie facere, qui pro templis cadavera militum restituere vellent, quam eos, qui templorum pretio nollent sibi parare ea, quae non deceret. Atque jubebant eos aperte sibi dicere non quidem hac condi tione, ut abirent e Boeotorum terra (non enim se jam in illorum terra esse, sed in ea, quam belli jure possedissent) imo po- tius ex patriis institutis per inducias ut cadavera suorum recipiant. Boeoti vero responderunt, siquidem Athenienses in Boeotia essent, ex suo agro discederent et res suas absporta-rent; sin in illorum, ipsos scire quid laciendum sit, rati illi agrum Oropium, in quo contigerat, ut iliorum milites, pugna in confiniis commissa, caesi jacerent, Atheniensium quidem esse, quod illorum imperio subjectus esset, neque tamen eos unquam, se invitis, suorum cadaveribus potiri posse; pro agro autem, qui illorum scilicet esset, nullas inducias faciendas censebant; honestam vero speciem habere, si responderent: ex suo agro si illi abirent, et recepturos ea, quae repeterent. Atheniensium autem caduceator his auditis re infecta discessit. Et Boeoti protinus accersitis ex sinu Meliaco jaculatoribus et funditoribus, quum duo quoque gravis armaturae militum Corinthiorum millia post proelium commissum au* xilio iis venissent, et praesidiarii Peloponnesiorum milites, qui ex Nisaea discesserant, et Megarenses una cum iis, adversus Delium profecti sunt, et munitionem oppugnare coeperunt, et quum alio oppugnationis genere eam temptassent, tum etiam machinam, quae eam cepit, admoverunt, hunc in modum factam. Ingentem antennam induas partes dissectam totam excavarunt, eamque rursus ut fistulam apte commiserunt, et in ea extrema lebetem catenis appenderunt, et fistula ferrea ad flatum ciendum ex antenna prominens in ipsum lebetem demissa erat et antenna magnam etiam reliqui ligni partem ferro praemunitam habebat. Hanc autem machinam cx longinquo spatio canis ad* vectam admovebant muro, qua parte potissimum vitibus lignisque constructus erat; et quum prope murum esset, gjandibus follibus ad antennae caput, quod ad ipsos spectabat, applicitis flatum ciebant. Flatus autem, qui per foramen in lebetem, habentem prunas incensas et sulphur et picem, ferebatur, ingentem flammam excitabat, et murum incendit, ita ut nullus super eum amplius consistere posset, sed omnes, eo deserto, in fugam sese darent, et munitio hoc modo caperetur. Praesidiariorum autem alii quidem ceciderunt, ducenti vero capti sunt Ceterorum multitudo naves conscendit, domumque se recepit. Quum autem decimo septimo die a pugna commissa Delium captum esset, et caduceator Atheniensis rerum gestarum prorsus ignarus non mullo post iterum venisset caesorum causa, Boeoti eos reddiderunt, nec amplius idem quod ante responderunt. In illa autem pugna perierunt ex Boeotis quidem paulo pauciores quam quingenti, ex Atheniensibus vero paulo pauciores quam mille, et Hippocrates eorum imperator; levis armaturae autem et lixarum magnus numerus. Post hanc pugnam etiam Demosthenes paulo post, quum ipsi tunc, ut dixi, de Sipharum proditione res non successisset, cum Acarnanum et Agraeorum exercitu et Atheniensium quadringentis gravis armaturae militibus, quos in sua classe habebat, egressus est in agrum Sicyonium . Et priusquam omnes ejus naves eo appulissent, Sicyonii ad sua tutanda celeriter profecti, eos, qui in terram egressi erant, fugaverunt et ad naves usque perse- cuti sunt, et eorum alios interfecerunt, alios vivos ceperunt. Et tropaeo erecto caesos suis pace sequestra reddiderunt. Sub eosdem dies,quibus res ad Delium gesi* sunt, Sitalces etiam Odrysarum rex, quum bellum TribaOis in tulisset, et proelio victus esset, excessit vita. Seuthes vero Sparadoci filius, qui erat ipsius ex fratre nepos, Odrysarum, et ceterae Thraciae, cui et ille imperaverat regnum obtinuit. Eadem hieme Brasidas cum sociis, quos habebat in Thracia, Amphipoli ad Strymonem fluvium sitae, Atheniensium coloniae, bellum intulit. Hunc autem locum, in quo nunc urbs est sita, primum quidem et Aristagoras Milesius, quum regem Dareum fugeret, colonia deducta condere temptavit, sed ab Edonis expulsus est; deinde vero et Athenienses duobus et (riginta post annis huc missis decem millibus incolarum, tum suorum tum aliorum, quotquot ire voluerant, qui apud Drabescum a Thracibus interfecti sunt. Rursus ethun Athenienses undetricesimo anno eo profecti Hagnone Niciae filio coloniae duce emisso, expulsis Edonis hanc urbem condiderunt, quae prius Novem viae vocabantur. Eione autem ut belli sede proficiscebantur, quam ipsi maritimum emporium in fluvii ostio situm tenebant, quinque et viginti stadiis distans ab urbe, quae nunc est, quam Hagno vocavit Amphipolin, quod quum a Strymone allueretur ab utroque latere, muro longo a fluvio ad fluvium ducto, quia ab eo tota cingebatur, circumseptam, et ad mare versus et ad continentem conspicuam condidit. Adversus hanc igitur Brasidas castris ex Arnis agri Chalcidensis urbe motis cum suis copiis proficiscebatur. Et quum circa solis occasum ad Aulonem pervenisset et Bromiscum, qua Bolbe stagnum in mare ingreditur, coenatus noctu ire pergebat. Coelum autem erat turbidum , et subningebat; quo etiam luhentius iter fecit, quod eos, qui Amphipoli erant, praeter proditores, latere vellet. Nam in ea erant quum Argiliorum nonnulli coloni (Argilii autem sunt Andriorum coloni), tum etiam alii, qui proditionis hujus erant socii, partim quidem a Perdicca, partim vero a Chalcidensibus inducti. Sed potissimum Argilii, qui et proxime habitabant, et Atheniensibus semper erant suspecti, et huic urbi insidiantes, postquam occasio oblata est et Brasidas advenit, et multo ante jam egerunt cum iis ex se, qui illic cives erant, ut urbs dederetur, et tunc urbe eum receperunt, et illa nocte defectione ab Atheniensibus facta, Brasidae copias ante lucem ad fluvii pontem deduxerunt. Urbs autem inde distat amplius, quam transitus, * nec muri erant eo deducti, quemadmodum nunc, sed quoddam modicum praesidium ibi collocatum erat. Quod cum facile Brasidas reppulisset, simul proditionis, simul tempestatis , simul etiam adventus repentini beneficio, pontem trapsiit, et Amphipolitanorum res, quae extra urbem erant, per totam illam regionem statim in suam potestatem redegit. Quum autem ejus transitus illis, qui in urbe erant, subito accidisset, et eorum, qui extra erant, multi cape- rentur, alii vero intra muros fuga se reciperent, Amphipofi-tanis magna trepidatio incessit, praesertim quod mutuo io· ter se suspecti essent. Et sunt qui dicant, Brasidam, si cum suis copiis ad praedam se convertere noluisset, sed ad urbem subito contendisset, videri eam fuisse capturum. Nunc autem ille castris ibi positis in ea, qu® extra erant, excursiones fecit, et quum per eos, qui intus erant, nihil ipsi succederet, quemadmodum exspectabat, quiescebat. Qui vero proditoribus erant adversarii, numero majore valentes adeo ut non statim urbis portae aperirentur, nuntios miserunt cum Eude duce, qui ab Atheniensibus missus ad urbis praesidium apud ipsos erat, ad alterum copiarum in Thracia ducem Thucydidem Olori filium, qui haec conscripsit, in Thaso agentem, (est autem insula Pariorum colonia, ab Amphipoli distans fere dimidia diei navigatione) rogantes, ut opem sibi ferret. Ille vero hac re audita, celeritate adhibita cum septem navibus, quae forte aderant, avehebatur et volebat potissimum quidem Amphipolin, antequam ulla deditio fieret, sin minus, Eio-nem certe praeoccupare. Interea vero Brasidas, metuens et naves e Thaso auxilio venientes, et audiens, Thucydidem in illa Thraciae parte secturas aureas et officinas aurarias possidere, atque hinc opibus valere inter primores eorum, qui continentem iucolebant, studiose agebat, ut urbem, si posset, anticiparet, ne, si ille eo perveniret, plebs Amphipolitana sperans ipsum et e mari et ex Thracia auxiliis coactis se conservaturum, jam sese dedere recusaret. Quare deditionis conditiones modicas offerebat, edicto per praeconem in haec verba facto, ut Amphipolitanorum et Atheniensium, qui in urbe essent, quisquis vellet, pari similique civitatis jure fruens,rin suis bonis maneret; qui vero nollet, is abiret suas fortunas exportans intra quinque dies. Plebs vero, hoc audito, magis aliquanto animo alienata est, praesertim quod Atheniensium quidem in urbe habitantium exiguus esset numerus, major vero pars esset turba promisca. Atque etiam multi intus erant propinqui illorum, qui extra capti erant, et pro metu suo edictum «equum esse existimabant, Athenienses quidem, quod illinc exire vehementer cuperent, tum quia non paria pericula sibi imminere ducebant, tum etiam quia auxilium sibi non celeriter latum iri putabant; cetera vero multitudo, quod aequabili civitatis jure non privarentur, et quod praeter opinionem periculo liberarentur. Quare quum illi, qui cum Brasida sentiebant, jam vel palam affirmarent ®quas esse conditjones, postquam animadverterunt ipsam quoque plebem mutasse sententiam, neque Atheniensium duci, qui aderat, aures amplius praebere, facta est conventio , et Brasidam receperunt iis conditionibus, quas per praeconem edixerat. Atque illi quidem hoc modo urbem dediderunt, Thucydides vero ejusque naves eodem dic sero Eionem appulerunt. Et Amphipolin quidem Brasidas modo occupaverat, Eionem vero quin occuparet, per unam duntaxat noctem stetit; nisi 'enim naves ad opem ei ferendam celeriter venissent, simul atque dies illuxisset, in ejus potestatem redacta esset. Postea vero Thucydides quidem res Eione constituebat, ut et in praesentia, si Brasidas eam invaderet, et in posterum quoque tuta esset, receptis iis, qui secundum foedus ex superioribus locis huc accedere voluerant; ille vero, quum ad Eionem secundo flumine cum multis navigiis repente vectus esset, si forte lingula, quae a muris excurrit, occupata, fluminis ostio poteretur, quum eam simul etiam a terra temptasset, utrinque est repulsus; sed ad res Amphipolitanas instruendas incumbebat. Et ad eum defecit Myrcinus civitas Edonensis, Pittaco Edonorum Rege a Goaxis liberis et Brauroe ipsius uxore caeso, nec multo post et Galepsus et (Esyme; sunt autem istae Thasiorum coloniae. Perdiccas autem, qui statim post Amphipolin captam aderat, Brasidam in his rebus constituendis adjuvabat. Amphipoli autem capta, Athenienses magnus terror incessit, praesertim quod haec civitas ipsis esset perutilis , tum propter materiam ad naves aedificandas aptam, quae illinc mittebatur, tum propter pecuniarum reditum, tum etiam quod ad Strymonem quidem usque Thessalis deducentibus accessus Lacedaemoniis adversus socios suos patefactus esset; jam vero si illi pontem in sua potestate non haberent, quod et a superiore pontis parte ingens lon-geque patens fluminis palus esset, et illa pars, quae Eionem spectabat, classe sua servaretur, illos haudquaquam ulte- ' rius progredi posse; tunc vero jam hoc quoque illis facile arbitrabantur factum esse. Et de sociis in metu erant, ne deficerent. Nam Brasidas quum in ceteris rebus se moderatum praebebat, tum vero verbis ubique declarabat, se ad Graeciam liberandam emissum. Atque civitates, quae Atheniensium imperio parebant, quum audirent et Amphipolin captam, et quae ille praestaret, ejusque mansuetudinem, tunc ad res novandas maxime erectae sunt, et caduceatores ad eum dam mittebant, rogantes, ut ad se accederet, et pro se quique ad illum primi deficere cupientes. Etenim et impunitas iis fore videbatur, partim quidem, quod in aestimanda Atheniensium potentia tanto magis falsi erant, quanto illa major postea apparuit, partim vero, quod incerta voluntate magis, quam certa providentia judicarent, ut solent homines id quod cupiunt, inconsiderata spe amplecti, quod vero non cupiunt, judicii licentia rejicere. Praeterea quod Athenienses cladem in Boeotia recens accepissent et quod Brasidas verbis ad animos hominum alliciendos appositis uteretur, nec vera referret, ut Athenienses secum apud Nisaeam, ubi suum exercitum solum haberet, non ausi sint confligere, fiduciam sumebant, nec quemquam contra se venturum credebant. Sed id quod maximum erat, propter rerum novarum studium, quod in praesentia voluptatem afferre solet, et quod tunc primum Lacedaemo-' niorum toto animo bello intentorum experimentum essent facturi, ad quodvis discrimen adeundum erant parati. Quae quum intellexissent inique, Athenienses quidem, ut in illis temporum angustiis et hieme licebat, praesidia in urbes dimittebant, ille vero, quum nuntium Lacedaemonem misisset, alias copias submitti jubebat, et ipse ad Strymonem naves struere parabat. Lacedaemonii vero, partim quidem propter invidiam, qua civitatis principes ejus gloriae invidebant, partim vero, quia suos cives in insula captos recuperare bellumqne finire malebant, ei non obedierunt. Eadem hieme Megarenses, quum longos muros, quos Athenienses tenebant, recuperassent, eos aequarunt solo, et Brasidas post Amphipolin captam cum sociorum exercitu profectus est in regionem, quae Acte appellator. Haec autem a regis fossa introrsus prominet, et Athos ipsius mons excelsus ad Aegaeum pelagus terminatur. Urbes vero continet Sanen, Andriorum coloniam ad ipsam fossam, qua ad mare Euboicum spectat, et praeterea Thyssum et Cleonas et Acrothoos et Olophyxum et Dium; quae a promiscis barbarorum bilinguium gentibus habitantur, atque etiam exigua quaedam gentis Chalcidicae pars inest, sed maxima pars est Pelasgica, cx illis Tyrrhenis, qui Lemnum quoque et Athenas quondam incoluerunt, et praeterea Bisaltica et Crestonica et Edonica; habitant autem in parvis oppidulis. Harum pleraeque ad Brasidam de· fecerunt; sed Sane et Dion restitit, et ideo illic habens sta· tiva regionem carum vastabat. Sed quum imperata facere nollent, continuo castra movit adversus Toronam Chalcidicam, quam Athenienses tenebant; atque eum pauci quidam, qui urbem dedere parati erant, accersebant. Et quum eo pervenisset noctu adhuc et circa primum diluculum, cum exercitu consedit ad Castoris et Pollucis templum, quod ab urbe tribus ferme stadiis distat. Atque ceteris quidem Toronaeis, qui in urbe erant, et Atheniensibus, qui ibi praesidio erant, ejus adventus erat ignotus; sed qui cum eo de urbis proditione egerant, quum eum venturum scirent, et aliquot ex ipsis ad eum clam accessissent, ejus adventum observabant, et quum eum jam adesse sensissent, ad se deducunt septem viros, qui nulla alia arma praeter pugiones habebant (tot enim duntaxat ex viginti viris, quibus primo negotium datum erat, ingredi non dubitarunt; ducebat vero ipsos Lysistratus Olynthius), qui quum per murum ad mare vergentem furtim essent introgressi, et in summum praesidium (urbs enim in colle sita erat) ascendissent, milites ibi excubias agentes interfecerunt, et portulam, quae Ca* nastraeum versus erat, perfringebant. Brasidas vero cum ceteris quidem copiis aliquantulum progressus, quiescebat, sed centum peltatos praemisit, ut, simul ac portae aliquae apertae essent, et signum, quod convenerat, sublatum esset, primi irrumperent. Atque hi quidem, quum mora fieret, et mirarentur, paulatim ad urbem accedebant; Toronaei vero, qui cum militibus jam ingressis in urbe rem adornabant, quum portulam perfregissent, et portas, quae ad forum ducebant, diffracto vecte aperuissent, primum quidem quosdam per portulam circumductos introduxerunt, ut oppidanos, rerum prorsus ignaros, et a tergo et ab utroque latere repente aggressi terrerent; deinde vero et ignis signum, quod condictum erat, sustulerunt, et per portas, quae ad forum ducebant, jam reliquos peltatos recipiebant. Atque Brasidas signo, de quo convenerat, conspecto, cursu contendit, excitatis copiis suis, quae clamore simul sublato metum ingentem oppidanis incusserunt. Atque alii quidem protinus per portas irruperunt, alii vero per trabes quadrangulares, quae muro collapso, qui reficiebatur, ad saxa tollenda erant appositae. Itaque Brasidas quidem et pleraque multitudo confestim ad superiorem et eminentiorem urbis partem se convertit, quod cam a summo et firmiter occupare vellet; reliqua vero turba per omnes partes nullo discrimine discurrebat. At Toronaeorum, dum urbs caperetur, major quidem pars rerum ignara tumultuabatur, proditionis vero auctores, et quibus haec placebant, statim se conjunxerunt cum iis, qui ingressi erant. Athenienses vero (erant enim gravis armaturae milites ad quinquaginta, qui in foro dormiebant) quum hoc sensissent, aliquot quidem ipsorum, qui in eorum manus inciderant, caesi sunt, reliqui vero partim itinere pedestri, partim ad duas naves, quae excubias agebant, fuga se recipientes, evaserunt in Lecythum praesidium , quod ipsi summum urbis pccupatum tenebant ad mare versus in angusto isthmo conclusum. Confugerunt autem ad eos et Toronaeorum, quotquot eorum erant studiosi. \ Quum autem dies jam illuxisset et urbs firmiter teneretur, Brasidas Toronaeis quidem, qui ad Athenienses confugerant, et cum iis erant, per caduceatorem edixit, ut, quisquis vellet, ad sua egressus sine metu in civitate versaretur, Athenienses vero caduceatore ad eos misso jussit publica fide et sua absportantes Lecytho, quippe quod Chalcidensium esset, exire. Illi vero ee locum quidem non deserturos dixerunt, sed postularunt, ut sibi per unius diei spatium ad suorum cadavera suscipienda fidem daret. Hic vero fide publica interposita duos dies iis concessit. His autem diebus et ipse vicina aedificia firmavit, et Athenienses sua. Et concilio Toronaeorum coacto similibus verbis apud ipsos, quibus et apud Acanthios, est usus, non esse aequum, aut eos, qui secum de urbe dedenda transegissent, existimari ceteris deteriores vel proditores esse (nec enim servitutis imponendae causa neque pecuniis inductos hoc fecisse, sed boni publici et libertatis causa) aut eos, qui participes non exstitissent, existimare se non eadem commoda percepturos; venisse enim se non ut perderet aut civitatem aut aliquem privatum. Idcirco autem se edictum proposuisse illis, qui ad Athenienses confugerant, quod eos ceteris haud deteriores censeret ob amicitiam, quae iis cum illis intercessisset; neque se existimare eos, ubi experimentum fecerint ipsorum Lacedaemoniorum, minus benevolos his fore, sed multo magis, quanto magis se viros aequos praestent; nunc, vero illos propter ignorationem in terrore esse. Universos autem hortabatur, ut se praepararent, ut quiionstantes socii futuri essent, et jam posthac omnium eorum, quae peccarent, culpam subituri; nam quod ad res praeteritas attineret, nulla injuria se affectos esse, sed illos potias ab aliis poten-tioribus, et si quid essent adversati, venia dignum esse. Hic igitur quum haec dixisset eosque bono animo esse jussisset, ubi induciarum tempus praeteriit, Lecythum oppugnare coepit; Athenienses vero e munitione parum firma et ex aedificiis pinnas habentibus sese defendebant Et unum quidem diem propulsarunt; postridie vero quum adversarii machinam iis essent admoturi, ex qua ignem in ligneas munitiones injicere in animo habebant, quumque exercitus jam accederet ad eam partem, ad quam potissimum machinam ab iis admotum iri putabant, et qua munitio facillime expugnari poterat, ligneam turrim aedificio impositam opposuerunt, et multas aquae amphoras et dolia et ingentia saxa eo comportarunt, bominesque multi illuc ascenderunt. iEdificium autem, quod onus suscepisset gravius, quam quod sustinere posset, repente collapsum est, editoque ingenti fragore Athenienses quidem, qui prope erant et rem cernebant, majore dolore, quam metu aflecit; qui vero procul aberant, 'praecipue vero remotissimi, existimantes, munitionem ab illa parte jam esse captam, fuga ad mare et ad naves contenderunt. Brasidas vero quum animadvertisset eos propugnaculi pinnas deserere, et videret id quod accidebat, cum suis copiis irruens munitionem confestim capit, et quotquot in ea deprehendit, interfecit. Atque Atbeoieoses quidem quum hoc modo locum illum deseruissent, navigiis na-v ibusque Pallenen se receperunt; Brasidas vero (est eniro in Lecytho Palladis templum, et, quum eam esset oppugnaturus , per praeconis vocem edixerat, se triginta argenti minas ei daturum, qui primus murum conscendisset) ratus illum locum aliqua alia quam humana ratione captum, quum illas triginta minas deae in templi usum dedit, tum etiam eversa Lecytho et refecta totum ejus solum illi dicavit. Atque hic quidem reliquum hiemis tempus cunsumpeit tum in Jocis , quae tenebat, stabiliendis, tum in clandestinis conAiliis ineundis, quibus alia in suam potestatem redigeret, et exacta hac hieme octavus belli annus finiebatur. Ineunte autem sequentis aestatis vere Lacedaemonii et Athenienses statim annuas inducias fecerunt, Aliie-nienses quidem, quod existimarent, Brasidam nullam prae terea suorum sociorum civitatem ad defectionem faciendam amplius impulsurum, priusquam ad bellum se per otium comparassent, simul etiam, si res sibi feliciter succederet, se compositionem diuturniorem facturos; Lacedirmonii vero, quod putarent Athenienses ea metuere, quae reapse metuebant, datoque malorum ac miseriarum laxamento, ubi pacem experli essent, majore desiderio paratos fore redire secum in gratiam et restitutis sibi viris pacem vel diuturniorem facere. Cives enim suos plurimi faciebant recuperare, quando Brasidas adhuc rem feliciter gereret; et si ipse majores progressus fecisset, et res aequasset, foturum putabant, ut his quidem privarentur, cum illis vero aequis viribue certantes belli fortunam periclitarentur. Induciae igitur inter ipsos ipsorumque socios factae sunt in haec verba. « De templo atque oraculo Apollinis Pythii nobis placet, ut qui velit, sine fraude et sine metu ex patriis institutis eo utatur. Lacedaemoniis quidem haec placent et sociis eorum, qui adsunt; Boeotis vero et I*liocensibus haec persuasuros se dicunt pro facultate, caduceatoribus ad eos missis. De pecunia autem dei operam dare, ut sontes comperiamus, recte et juste patriis institutis utentes et nos et vos et ex aliis quicunque voluerint, omnes patriis institutis utentes. De his igitur placuit Lacedaemoniis ea- rumque sociis, si Athenienses pacem faciant, ut utrique in suo maneant, retinentes ea, quae nunc habemus, alteri quidem in Coryphasio inter Buphradem etTomeum manentes, alleri vero in Cytheris, non commeantes in terram socialem, neque nos ipsis, neque ipsi nobis, qui vero sunt in Nisaea et Minoa, non transeuntes viam, quae est a portis inde a Nisi sacello ad Neptuni dfelubrum, et a Neptuni delubro ad pontem, qui proxime Minoam spectat (neque Megarenses eorumque socii hanc viam transeant) et insulam, quam Athenienses ceperunt, retinentes, neutrique cum alteris ultro citroque commercium habentes, et quaecunque in Troezene nunc habent, et de quibuscunque inter ipsos (Troezenios ) et Athenienses convenit; atque mari utentes, quatenus ad agrum proprium et socialem pertinet. Lacedaemonii eorumque socii ne navi longa navigent, sed alio navigio, quod remis agatur, et ad quingentorum talentorum pondus vehat. Item ut caduceatori et legalis eorumque pedisequis, quotcunque ipsis placuerit, belh liniendi et con. troversiarum causa in Peloponnesum aut Athenas euntibus ac redeuntibus, terra mariqufr foedera sint. Interea vero neutri transfugas neque liberum neque servum recipiant. Item ut et a vobis apud nos et a nobis apud vos causa dicatur ex patriis institutis, ut controversiae jure, sine bello dirimantur. Atque Lacedaemoniis quidem eorumque sociis haec placent; si quid vero aut honestius aut justius his vobis videtur, Lacedaeinonem profecti docete; nihil enim eorum, quae justa esse demonstraritis, neque Lacedaemonii neque eorum socii recusabunt. Qui autem proficiscentur, proficiscantur cum plena potestate, quemadmodum vos quoque nos facere jubetis. Haec autem foedera ad aunum durabunt. Ita placuit populo. Senatores Acamantidis tribus Prytanes erant, Phaenippus scriba erat, Niciades epistates. Laches rogationem tulit, quod felix faustumque sit Atheniensi populo, inducias lieri, prout Lacedaemonii eorumque socii consentiunt; et convenit in concione populi, inducias annuas esse, initium autem lieri ab hoc die, qui est decimus quartus mensis Elaphebo-lionis. Hoc interim tempore utrorumque legatos atque caduceatores invicem adeuntes tractare, qua ratione bellum sedari possit. Concione autem ab imperatoribus et praetoribus advocata, primum populum Atheniensem de pace consultare, prout ad ipsum legatio de bello sedando venerit. Et primo quoque tempore legatos, qui adsunt, factis induciis apud populum spondere, se annum integrum induciarum conventis staturos. » De his convenerunt Lacedaemonii, et consenserunt eorum socii, cum Atheniensibus eorumque sociis, Gerastii apud Lacedaemonios mensis die duodecimo. Faciebant autem haec pacta et conventa ex Lacedaemoniis hi, Taurus Echetimidae, Athenaeus Periclidae, Pliilocharidas Eryxidaidcr, ex Corinthiis autem iEneas Ocytae, Euphamidas Aristo- nymi, ex Sicyoniis Damoliinus Naucratis, On.isimus Me· gaclis, ex Megarensibus Nicastis Cecali, Menecrates Am· phidori, ex Epidaurus Ampbias Eupaidae, cx Atheniensibus imperatores Nicostratus Diitrepliis, Nicias Nicerali, Autodes Tolmaei filius. Atque hac quidem induciae factae sunt, et quamdiu durarunt, veniebant perpetuo in colloquium de majoribus foederibus. Per hos autem dies, quibus alteri ad alteros adibant, Scione apud Pellenen civitas ab Atheniensibus ad Brasidam defecit. Dicunt autem Scionaei se Pellenenses quidem esse ex Peloponneso oriundos, sed suos majores, quum a Troja navigarent, tempestate, -qua Acbivi jactati sunt, in eum locum delatos esse, ibique sedes posuisse. Quum autem illi defecissent, Brasidas noctu Scionen trajecit, triremi quidem socia praeeunle, ipse vero celoce vectus eminus sub-sequens, ut si forte in aliquod navigium celoce majus incideret, triremis opem ipsi ferret, si vero alia pan magnitudine triremis advenisset, existimabat illam non recta venturam contra minus navigium, sed conlra triremem, et se interea saluti suae consulturum. Quum autem eo trajecisset, Scionaeorum concione advocata dixit eadem, qua? et Acanthi et Toronae, et addebat praeterea, ipsos maxima laude dignos esse, qui quum Pellene in isthmo ab Atheniensibus Potidaeam tenentibus sit intercepta, quumque nihil aliud sint, quam insulani, tamen sua sponte ad libertatem transierint, neque per ignaviam exspcctarint, ut sibi necessitas admoveretur in manifesto domestico bono. Hoc autem argumento esse, ipsos vel ad quodvis aliud summum discrimen fortiter subeundum paratos fore, si res ex animi sententia constituantur; ac re vera se fidelissimos Lacedaemoniorum amicos illos existimaturum esse et aliis lionori-bus affecturum. Scionaei autem bis verbis elati sunt omnesque pariter animis confirmati, vel illi quibus ante res, qua; gerebantur, minime placebant, et bellum alacriter ferre constituerunt , et Brasidam quum aliis rebus honorifice acceperunt, tum etiam publice quidem aurea corona redimierunt, ut Graeciae liberatorem, privatim vero ta?niis coronabant, et ad ipsum ut ad athletam victorem accedebant. Ille vero confestim et in praesenti praesidio aliquo apud ipsos relicto retro abiit, nec multo post exercitum majorem eo trajecit, quod Menden et Potidaeam cum iis temptare volebat, existimans et Athenienses ad opem ipsis ferendam venturos, quippe quod insulam incolerent, eosque antevertere cupiens; atque etiam nonnullos in his civitatibus ad proditionem solicitabat. Atque ille quidem has civitates aggressurus erat; sed interea cum tririme ii, qui circumeuntes in ducias ren undabant, ad eum veniunt, ex Atheniensibus Aristonymus, cx Lacedaemoniis Athenaeus. Atque exercitus quidem Toronam revertit, legati vero conventa Bnt-sidae rcnunciahant, et universi Lacedaemoniorum socii, qui in Thracia erant, res actas comprobarunt. Aristonymus autem ceteris quidem assentiebatur, sed Sciouaeos, (juos ex dierum supputatione post initas inducias defecisse aniinad-vertebat, foederis participes fore negabat. Brasidas vero contra multis verbis affirmabat, prius defecisse, nec urbem dimittebat. Quum autem'Aristonymus de his Athenas renunciasset, Athenienses ad bellum Scionae inferendum confeslim erant parati. Lacedaemonii vero legatis missis, dicebant ipsos firedera violaturos, urbemque sibi vendica-bant, fidem Brasidae habentes, et parati erant judicio de ipsa disceptare. Illi vero judicii quidem periculum adire non volebant, sed primo quoque tempore bellum facere, rem ira dignam censentes, si jam vel insularum incolae boc sibi sumerent, ut a se defectionem faciendam putarent, terrestri Lacedaemoniorum potentia nihil ipsis profutura freti. Et vero etiam de defectione res ita potius habebat, ut Athenienses contendebant; duobus enim diebus post factas inducias Scionaei defecerant. Confestiin autem in Cleonis sententiam decretum fecerunt, ut expugnarentur et occiderentur Scionaei; et cetera quiescentes ad hoc se praeparabant. Interea vero Mende urbs deficit ab iis, sita in Pallene, Eretriensium colonia. Brasidas autem ipsos in fidem suam recepit, non existimans se injuste facere, quod Mendaei induciarum factarum tempore aperte ad 3e accessissent; habebat enim et ipse, quae vicissim crimini daret Atheniensibus de foederibus violatis. Quamobrem etiam Mendaei magis rem ausi sunt, tum quia propensum Brasidae animum videbant, ejus conjecturam facientes ex ipsa Scione, quia eam non prodebat, tum etiam, quia, qui proditionem apud ipsos moliebantur, et pauci erant, et quum rem moliri coepissent, non amplius intermiserant, sed sibi ipsis, si patefacti essent, metuebant et vi coegerant multitudinem contra ejus sententiam. Athenienses autem quum protinus haec accepissent/-multo magis irritati se adversus utramque civitatem instruebant. Et Brasidas quum infestum ipsorum classis adventum exspectaret, Scionaeorum et Men-daeorum liberos et conjuges in Chalcidicam Olynthum subduxit, et ad ipsos misit quingentos gravis armaturae milites Peloponnesios et trecentos peltatos Chalcidenses, cum Po-lydamida universorum praefecto. Atque hi quidem, ut Atheniensibus propediem adfuturis, res suas communiter adornabant. Brasidas vero et Perdiccas interea copiis conjunctis bellum Arrhibaeo rursus ad Lyncum intulerunt. Et ducebant hic quidem copias Macedonum, quibus imperabat, et Graecorum in Macedonia habitantium milites, ille vero praeter Peloponnesiorum quos illic reliquos habebat, Chalcidenses et Acanthios et ex aliis populis pro cujusque facultate. Universarum autem Graecamm copiarum gravis armaturae erant fere tria millia, equites vero universi, qui sequebantur, Macedonum cum Chalcidensibus erant paulo minus mille, et barbarorum alia manus permulta. Quum autem in Arrhibaei regionem irrupissent, et Lyncestas castra sibi opposita habentes invenissent, ipsi quoque, castra illis opposita fecerunt. Et quum pedites quidem | utrinque collem haberent et medium spacium planum esset, I equites huc decurrentes, utrinque primum equestre proelium commiserunt, deinde Tero et Brasidas et Petdieeas, quum Lyncestarum gravis armaturae milites cum equitibus ex suo colle priores processissent, et ad pnrliuro committendum essent parati, et ipsi vicissim suis copiis adversus eos productis conflixerunt et Lyncestas fugarunt, et multos quidem interfecerunt, ceteri vero in editiora loca fuga perlapsi quiescebant. Postea vero erecto tropico bidunm tri-duumve substiterunt opperientes Illyrios, qui a Perdicca mercede conducti tum forte venturi erant; deinde Perdiccas adversus Arrhibaci pagos progredi, neque desidere volebat, Brasidas vero de lVfende solicitus, ne si prius Athenienses infesta classe iUuc appulissent, aliquam cladem acciperet, et simul quod Illyrii non adessent, non ad progrediendum, sed ad regrediendum potius erat animo paratus. Interea vero dum ipsi inter se contendunt, nnn* eiatum est Illyrios, prodito Perdicca, cum Arrbibaeo se conjunxisse. Quare quum utrisque propter eorum metum, quod essent homines bellicosi, recedere jam placeret, sed a contentione nihil certi constitutum esset, quando inde discedendum esset, quumque nox intervenisset, Macedones quidem et barbarorum multitudo, subito timore perculsi, id quod magnis exercitibus contingere consuevit, ut incertis de causis animis consternentur, et existimantes, longe plures hostes contra se venire, quam reapse veniebant, ac jam jamque adfore, se in repentinam fugam conjicientes domum tendebant, et Perdiccam, qui rem initio non senserat, obi rescivit, antequam Brasidam videret (alter enim ab altero castra valde procul habebat), ocius abire coegerunt. Brasidas vero simul ac dies illuxit, quum animadvertisset Macedones jam discessisse, atque Illyrios et Arrhibaeum contra se venturos, ipse quoque gravis armaturae militibus in agmen quadratum coactis et levis armaturae militibus in medium agmen receptis recedere cogitabat. Juniores autem disposuit ad excursiones faciendas, siqua hostes se invaderent, ipse vero cum delecta trecentorum manu in animo habebat postremus subsequens et hostium primis, qui impressionem in suos facturi erant, resistens se defendere. Et antequam hostes appropinquarent, pro temporis angustiis milites suos adhortatus est liis fere verbis: « Nisi ego suspicarer, viri Peloponnesii, terrore vos esse perculsos, tum quod soli derelicti simus, tum etiam quod barbari sunt iique magno numero, qui contra dos veniunt, non item vos docerem pariter in adhortando; nunc vero quod ad nostrorum desertionem et ad hostium multitudinem attinet, vobis, quae maxima sunt, brevi admonitione et adhortatione persuadere conabor. Strenuos enim vos esse in rebus bellicis convenit non propter socios, quoties adsunt, sed propter propriam virtutem, nec ullam aliorum multitudinem extimescere, quippe qui venitis ex ejusmodi rebuspublicis, in quibus non multi paucis, sed , potius pauciores pluribus imperant, nulla illi alia ratione principatum adepti, quam proeliando superantes. Barba- , ros autem, quos nunc propter ignorationem formidatis,quum ex certaminibus, quae antea cum iis inter illos, qui Macedo- | nes sunt, habuistis, tum ex iis, quae ego partim conjectura, partim fama intelligo, scire debetis non fore formidabiles. Etenim quaecumque in hostibus quum re vera infirma sint, roboris tamen speciem habent, si vera de iliis experientia ac· cedat, adversarios magis confirmant; quibus vero aliqua fortitudo constanter adest, si quis eam ante non noverit, in eos audacius feratur. Isti vero quamdiu nondum proelium ineunt, illis sunt formidabiles, qui eos non sunt experti; nam et ipso multitudinis aspectu sunt terribiles, et vociferationis magnitudine sunt intolerabiles, et inanis illa armorum concussio quandam minarum significationem habet. Sed in ipso conflictu adversus eos, qui res istas fortiter sustinent, haud tales se praestant; quum enim nullum ordinem habeant, haudquaquam eos pudebit locum deserere, si premantur, et quum fuga aeque honesta et gloriosa ipsis videatur atque aggressio., etiam fortitudinem relinquit incertam. Pugna autem, in qua unusquisque rem arbitratu suo gerit, cuivis etiam salutis sub decora specie quaerendae occasionem facillime praebeat. Tuliusque existimant, nos sine periculo suo terrefacere, quam nobiscum ad manus venire ; alioquin enim hac potius quam illa ratione uterentur. Denique quicquid terroris hactenus vobis ab iis incussum est, manifeste videtis re quidem ipsa leve esse, sed aspectu tantum et auditu incessere. Quod ingruens si sustinueritis, et quum tempus fuerit, militari disciplina ordinibusque servatis, retro vos subduxeritis, et in loca tuta citius pervenietis, et cognoscetis in posterum, hujusmodi turbas illis quidem, qui primum impetum susti nuerint, inani minarum strepitu fortitudinem ante conflictum eminus ostentare, illis vero, qui ipsis cesserint, animi strenuitatem non nisi insequentes citra periculum acres exhibere. » Brasidas suos his verbis adhortatus, exercitum pedetenlim reducebat. Barbari autem hoc animadverso magna vociferatione ac tumultu ingruebant, existimantes eum fugere, et a se, si eum assecuti essent, interfectum iri. Sed quum et excursores, quacunque impressionem facerent, iis occurrerent, et ipse cum delecta manu eos invadentes sustineret, ac praeter ipsorum opinionem adversus primum impetum restitissent, et quum deinceps ipsorum quidem irruentium impetum excipientes propulsarent, ipsis vero cessantibus pedem referrent, tunc vero plerique barbarorum avGraecis, qui cum Brasida in locis patentibuc erant, abstinuerunt, sed.quadam suarum copiarum parte relicta* quae eos abeuntes insectaretur, ceten cursu contenderunt in fugientes Macedones, quorum ut in quemque incidebant, eum trucidabant, et angustas fauces inter duos colles sitas, qua patet aditus in Arrhibaei fines , ocius praeoccuparunt , quia sciebant, nullam aliam esse viam, qua Brasidae se recipere posset. Atque quum accederet jam ad ipsam transitus difficultatem ut intercepturi circumsistunt. Ille vero, hac re cognita, trecentis illis, quos secum ducebat, praecepit, ut in eum collem, quem facilius a se captum iri putabat, cursu contendentes, quanta maxima quisque celeritate posset, nullo ordine servato barbaros jam contra se venientes illinc deturbare conarentur, priusquam major numerus barbarorum, qui suos circumventurus erat, eo conflueret. Atque illi quidem eos qui in colle erant, impressione facta superarunt, atque reliquus Graecorum exercitus in eum collem jam facilius ibat; barbari enim territi sunt, suis illic in fugam ex editiore loco dejectis, nec ulterius Graecos sunt persecuti, quod eos in agri amici confiniis jam esse, et evasisse arbitrarentur. Brasidas autem, ubi loca superiora nactus est, iter tutius faciens, eodem die primum pervenit Amissam in Perdices imperio. Ipsique milites irati, quod Macedones priores recesserant, ut in quaeque incidebant inter eundum vel plaustra boum, quae ad illos pertinebant, vel sarcinas, si quae deciderant, ut in nocturno et pavoris pleno receptu contigisse credibile erat, illa quidem concidebant solventes, has vero sibi vendicabant. Atque hinc primum Perdiccas Brasidam hostem judicavit, et in posterum animo concepit odium iu Peloponnesios, non consuetum illud quidem propter Athenienses, sed necessariis suis commodis derelictis agebat, quo modo quam primum cum iliis quidem compositionem faceret, ab his vero dissociaretur. Brasidas vero ex Macedonia Toronen reversus, offendit Menden ab Atheniensibus jam occupatam. Ibique subsidens in Pallenen quidem propter virium imbecillitatem ad opem ferendam tunc se trajicere non posse ducebat, sed Toronen praesidio tuebatur. Nam sub idem tempus, quo res apud Lyncum gestae sunt, Athenienses navalem expeditionem adversus Menden et Scionen susceperunt, ad quam se prius accingebant, cum quinquaginta navibus, quarum decem erant Chiae, et cum mille gravis armatune militibus de suis popularibus, et sexcentis sagittanis, et mille Thracibus mercede conductis, aliisque peltatis, quos illinc ex suis sociis collegerant; praeerat autem Nicias Nice-rati, et Nicostratus Diitrephis filius. Quum autem a Potidaea cum classe solvissent, et ad eam pariem appulissent, ubi erat Neptuni templum, adversus Mendaeoscontendebant. Hi autem et ipsi et Scionaeorum trecenti, qui iis auxilio venerant, et Peloponnesiorum auxiliarii milites, universi septingenti gravis armaturae milites, et Polydamidas ipsorum dux, extra urbem in colle natura munito castra posuerant. Et Nicias quidem cum centum et viginti Methonacis expeditis et delectis sexaginta gravis armatune militibus Atheniensibus omnibusque sagittariis, quossecum ducebat, per quandam collis semitam ad illos accedere conatus, sed ab iis vulneratus, deturbare eos vi non potuit, Nicostratus vero quum alio itinere a longiore intervallo cum omni reliquo exercitu collem accessu difficilem subiret, vehementissime conturbatus est paulumque abfuit, quin tolus Atheniensium exercitus vinceretur. Atque eo quidem die, quum Mendaei eorumque socii loco non cessissent, Athenienses illinc regressi castra metati sunt, et Mendaei quum nox advenisset, in urbem abierunt. Postridie vero Athenienses quidem classe circumvecti ad eam partem, quae Scionen spectabat, et suburbani ceperunt, totumque diem illum in agro vastando consumpserunt, nullo contra prodeunte (erat enim et nonnihil se* ditionis intra urbem), illi vero trecenti Scionaei proxima nocte domum abierunt. Postridie autem Nicias quidem uno eodemque tempore cum dimidio copiarum parte ad confini* progressus Scionaeorum agrum vastabat, Nicostratus vero cum reliquis copiis a superioribus portis, qua Potidtfa® itur, urbem obsidebat. Polydamidas autem (forte enim ad hanc urbis partem intra muros stationem habebant Men- daei et auxiliarii) eos ut ad proelium instruit, et Mendaeis suadebat, ut eruptionem facerent. Et quum quidam e populo ob seditionis studium ei contradixisset, nec eruptionem se facturum nec proelio opus ducere, quumque, simul atque contradixit, ab ipso manu pertractus ac perturliatus esset, populus ira protinus incensus armis sumptis tendit quum in Peloponnesios, tum in eos, qui cum ipsis contra se egerant. Impetuque facto in fugam eos vertunt tum ob repentinum certamen, tum ob meluih Atheniensium, quibus portae aperiebantur; existimarunt enim ex aliquo compacto hanc impressionem ab illis in se factam esse. Atqne illi quidem, quotquot non statim caesi sunt, in arcem confugerunt, quam ipsi etiam antea tenebant; Athenienses vero (jam enim et Nicias reversus ad urbem erat) cum omnibus copiis irruentes in urbem Menden, quippe quae non ex conventu aperta esset, eam ut expugnatam diripuerunt, et aegre duces cohibere potuerunt milites, quin homines etiam trucidarent. Et Mendaeos quidem jubent eodem reipublicae statu uti, quo consueverant, ita tamen, ut ipsi inter se quaestionem haberent, si quos defectionis auctores fuisse censerent; illos vero, qui in arce erant, muro utrinque usque ad mare ducto circumvallarunt, et praesidium in eo imposuerunt. Postquam autem Menden in suam potestatem redegerunt, adversus Scionem iverunt. Oppidani vero quum ipsi, tum Peloponnesii, ob-viam illis progressi, in colle natura munito ante urbem consederunt, quem si non occuparent, hostes ipsos circumvallare non poterant. Athenienses autem eum strenue aggressi, proelio dejectis iis, qui ibi erant, castra posuerunt et erecto tropaeo se ad urbem circumvallandam parabant. Nec multo post, quum in eo jam opere occuparentur, auxiliarii Peloponnesiorum milites, qui Mendae in arcc obsidebantur, superatis hostium custodibus, qui ad mare erant, noctu adveniunt , et plerique per media Atheniensium castra ad Scio-nen posita elapsi in eam sunt ingressi. Dum autem Scione circqmvallatur, Perdiccas per caduceatores, quos misit ad Atheniensium duces, compositionem cum Atheniensibus fecit, odio aouira Brasidam concepto propter discessum ex Lynco, quod jam tum statim temptare coeperat. Tunc enim forte Ischagoras Lacedaemonius exercitum ad Brasidam itinere pedestri deducturus erat; Perdiccas vero partim quidem Nicia jubente, ut, constantiae suae significationem Atheniensibus daret, partim vero quod et ipse Peloponnesios in suum agrum amplius venire nollet, subornatis ad id suis in Thessalia hospitibus, quod primorum semper hospitio uteretur, Peloponnesiorum copias et apparatum impedivit, ita ut Thessalos ne temptare quidem voluerint. Ischagoras tamen et Aminias et Aristeus quum ipsi ad Brasidam pervenerunt, a Laced®mo-j niis ad res inspiciendas missi, tum etiam eorum qui apud illos 1 adolescentes sunt, contra leges quosdam tamquam viros Sparta secum eduxerunt, ut eos civitatibus praeficerent, neque eas iis, qui lorte adessent, permitterent. Et Clearidam quidem Cleonymi filium Amphipoli praefecit, Epitelidam vero Hegesandri filium Toronae.