corrupisse dicitur A. Aulus Cluentius iudicium pecunia, quo inimicum inimicum S a: inimicum suum M m innocentem, Statium Albium Abbium S , condemnaret. ostendam , iudices, primum, quoniam caput illius illius caput S a atrocitatis atque invidiae fuit innocentem pecunia circumventum, neminem umquam maioribus criminibus gravioribus testibus esse in iudicium vocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus est ut non modo ab isdem sed ne ab aliis quidem ullis absolvi ullo modo posset. cum haec docuero, tum illud ostendam quod maxime requiri intellego iudicium illud pecunia esse temptatum non a Cluentio sed contra Cluentium, faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid invidia conflarit.