At non Alcithoe Minyeias orgia censet accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum progeniem negat esse Iovis, sociasque sorores inpietatis habet. Festum celebrare sacerdos inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos iusserat, et saevam laesi fore numinis iram vaticinatus erat. Parent matresque nurusque telasque calathosque infectaque pensa reponunt, turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem: additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus, et cum Lenaeo genialis consitor uvae, Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, et quae praeterea per Graias plurima gentes nomina, Liber, habes. Tibi enim inconsumpta iuventa est, tu puer aeternus, tu formosissimus alto conspiceris caelo, tibi, cum sine cornibus adstas, virgineum caput est. Oriens tibi victus, adusque decolor extremo qua tingitur India Gange: Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor corpora, tu biiugum pictis insignia frenis colla premis lyncum; bacchae satyrique sequuntur, quique senex ferula titubantes ebrius artus sustinet et pando non fortiter haeret asello. Quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una femineae voces inpulsaque tympana palmis concavaque aera sonant longoque foramine buxus. “Placatus mitisque” rogant Ismenides “adsis,” iussaque sacra colunt. Solae Minyeides intus intempestiva turbantes festa Minerva aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant, aut haerent telae famulasque laboribus urgent. E quibus una levi deducens pollice filum “dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet” inquit, “utile opus manuum vario sermone levemus: perque vices aliquid, quod tempora longa videri non sinat, in medium vacuas referamus ad aures.” Dicta probant primamque iubent narrare sorores. Illa, quid e multis referat (nam plurima norat), cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, Derceti, quam versa squamis velantibus artus stagna Palaestini credunt motasse figura; an magis, ut sumptis illius filia pennis extremos albis in turribus egerit annos; nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces, donec idem passa est; an, quae poma alba ferebat, ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor. Hoc placet, hanc, quoniam vulgaris fabula non est, talibus orsa modis, lana sua fila sequente: “Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, altera, quas oriens habuit, praelata puellis, contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. Notitiam primosque gradus vicinia fecit: tempore crevit amor. Taedae quoque iure coissent: sed vetuere patres. Quod non potuere vetare, ex aequo captis ardebant mentibus ambo. Conscius omnis abest: nutu signisque loquuntur, quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, cum fieret paries domui communis utrique. Id vitium nulli per saecula longa notatum (quid non sentit amor?) primi vidistis amantes, et vocis fecistis iter; tutaeque per illud murmure blanditiae minimo transire solebant. Saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque vices fuerat captatus anhelitus oris, “invide” dicebant “paries, quid amantibus obstas? quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi, aut hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres? Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, quod datus est verbis ad amicas transitus aures.” Talia diversa nequiquam sede locuti sub noctem dixere ”vale” partique dedere oscula quisque suae non pervenientia contra. Postera nocturnos aurora removerat ignes, solque pruinosas radiis siccaverat herbas: ad solitum coiere locum. Tum murmure parvo multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti fallere custodes foribusque excedere temptent, cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant; neve sit errandum lato spatiantibus arvo, conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra arboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis ardua morus, erat, gelido contermina fonti. Pacta placent. Et lux, tarde discedere visa, praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem. Callida per tenebras versato cardine Thisbe egreditur fallitque suos, adopertaque vultum pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit. Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti caede leaena boum spumantes oblita rictus, depositura sitim vicini fontis in unda. Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit. Ut lea saeva sitim multa conpescuit unda, dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa ore cruentato tenues laniavit amictus. Serius egressus vestigia vidit in alto pulvere certa ferae totoque expalluit ore Pyramus: ut vero vestem quoque sanguine tinctam repperit, “una duos” inquit “nox perdet amantes. E quibus illa fuit longa dignissima vita, nostra nocens anima est: ego te, miseranda, peremi, in loca plena metus qui iussi nocte venires, nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus, et scelerata fero consumite viscera morsu, o quicumque sub hac habitatis rupe, leones. Sed timidi est optare necem.” Velamina Thisbes tollit et ad pactae secum fert arboris umbram; utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti, “accipe nunc” inquit “nostri quoque sanguinis haustus!” quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit. Ut iacuit resupinus humo: cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit. Arborei fetus adspergine caedis in atram vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix purpureo tingit pendentia mora colore. Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, quantaque vitarit narrare pericula gestit. Utque locum et visa cognoscit in arbore formam, sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit. Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura. Sed postquam remorata suos cognovit amores, percutit indignos claro plangore lacertos, et laniata comas amplexaque corpus amatum vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori miscuit et gelidis in vultibus oscula figens “Pyrame” clamavit “quis te mihi casus ademit? Pyrame, responde: tua te carissima Thisbe nominat: exaudi vultusque attolle iacentes!” Ad nomen Thisbes oculos iam morte gravatos Pyramus erexit, visaque recondidit illa. Quae postquam vestemque suam cognovit et ense vidit ebur vacuum, “tua te manus” inquit “amorque perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires. Persequar exstinctum letique miserrima dicar causa comesque tui; quique a me morte revelli heu sola poteras, poteris nec morte revelli. Hoc tamen amborum verbis estote rogati, o multum miseri meus illiusque parentes, ut quos certus amor, quos hora novissima iunxit, conponi tumulo non invideatis eodem. At tu quae ramis arbor miserabile corpus nunc tegis unius, mox es tectura duorum, signa tene caedis pullosque et luctibus aptos semper habe fetus, gemini monimenta cruoris.” Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes: nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, quodque rogis superest, una requiescit in urna.” Desierat, mediumque fuit breve tempus, et orsa est dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores. “Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, cepit amor Solem: Solis referemus amores. Primus adulterium Veneris cum Marte putatur hic vidisse deus: videt hic deus omnia primus. Indoluit facto, Iunonigenaeque marito furta tori furtique locum monstravit. At illi et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat excidit. Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte. Ut venere torum coniunx et adulter in unum, arte viri vinclisque nova ratione paratis in mediis ambo deprensi amplexibus haerent. Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas admisitque deos: illi iacuere ligati turpiter; atque aliquis de dis non tristibus optat sic fieri turpis: superi risere, diuque haec fuit in toto notissima fabula caelo. Exigit indicii memorem Cythereia poenam, inque vices illum, tectos qui laesit amores, laedit amore pari. Quid nunc, Hyperione nate, forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? Nempe tuis omnes qui terras ignibus uris, ureris igne novo; quique omnia cernere debes, Leucothoen spectas, et virgine figis in una, quos mundo debes oculos. Modo surgis Eoo temperius caelo, modo serius incidis undis, spectandique mora brumales porrigis horas, deficis interdum, vitiumque in lumina mentis transit et obscurus mortalia pectora terres. Nec, tibi quod lunae terris propioris imago obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem. Diligis hanc unam; nec te Clymeneque Rhodosque nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes, quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit, gentis odoriferae quam formosissima partu edidit Eurynome. Sed postquam filia crevit, quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus, isque septimus a prisco numeratur origine Belo. Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum. Ambrosiam pro gramine habent: ea fessa diurnis membra ministeriis nutrit reparatque labori. Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso. Ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, “res” ait “arcana est. Famulae, discedite neve eripite arbitrium matri secreta loquendi.” Paruerant: thalamoque deus sine teste relicto “ille ego sum” dixit, “qui longum metior annum, omnia qui video, per quem videt omnia tellus, mundi oculus. Mihi, crede, places.” Pavet illa, metuque et colus et fusus digitis cecidere remissis. Ipse timor decuit. Nec longius ille moratus in veram rediit speciem solitumque nitorem: at virgo, quamvis inopino territa visu, victa nitore dei posita vim passa querella est. Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa Solis amor fuerat), stimulataque paelicis ira vulgat adulterium diffamatumque parenti indicat. Ille ferox inmansuetusque precantem tendentemque manus ad lumina Solis et “ille vim tulit invitae” dicentem defodit alta crudus humo, tumulumque super gravis addit harenae. Dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque dat tibi, qua possis defossos promere vultus. Nec tu iam poteras enectum pondere terrae tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas. Nil illo fertur volucrum moderator equorum post Phaethonteos vidisse dolentius ignes. Ille quidem gelidos radiorum viribus artus si queat in vivum temptat revocare calorem: sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, nectare odorato sparsit corpusque locumque, multaque praequestus “tanges tamen aethera” dixit. Protinus inbutum caelesti nectare corpus dilicuit terramque suo madefecit odore: virgaque per glaebas sensim radicibus actis turea surrexit tumulumque cacumine rupit. At Clytien, quamvis amor excusare dolorem, indiciumque dolor poterat, non amplius auctor lucis adit venerisque modum sibi fecit in illa. Tabuit ex illo dementer amoribus usa nympha larum inpatiens, et sub Iove nocte dieque sedit humo nuda, nudis incompta capillis, perque novem luces expers undaeque cibique rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit nec se movit humo: tantum spectabat euntis ora dei vultusque suos flectebat ad illum. Membra ferunt haesisse solo, partemque coloris luridus exsangues pallor convertit in herbas; est in parte rubor, violaeque simillimus ora flos tegit. Illa suum, quamvis radice tenetur, vertitur ad Solem, mutataque servat amorem.” Dixerat, et factum mirabile ceperat aures. Pars fieri potuisse negant, pars omnia veros posse deos memorant: sed non et Bacchus in illis. Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores. Quae radio stantis percurrens stamina telae “vulgatos taceo” dixit “pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum (tantus dolor urit amantes). Nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon. Te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo, Celmi, Iovi, largoque satos Curetas ab imbri et Crocon in parvos versum cum Smilace flores praetereo, dulcique animos novitate tenebo. Unde sit infamis, quare male fortibus undis Salmacis enervet tactosque remolliat artus, discite. Causa latet, vis est notissima fontis. Mercurio puerum diva Cythereide natum naides Idaeis enutrivere sub antris; cuius erat facies, in qua materque paterque cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis. Is tria cum primum fecit quinquennia, montes deseruit patrios, Idaque altrice relicta ignotis errare locis, ignota videre flumina gaudebat, studio minuente laborem. Ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos Caras adit. Videt hic stagnum lucentis ad imum usque solum lymphae. Non illic canna palustris nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci: perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo caespite cinguntur semperque virentibus herbis. Nympha colit, sed nec venatibus apta, nec arcus flectere quae soleat nec quae contendere cursu, solaque naiadum celeri non nota Dianae. Saepe suas illi fama est dixisse sorores: “Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras, et tua cum duris venatibus otia misce.” Nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, nec sua cum duris venatibus otia miscet, sed modo fonte suo formosos perluit artus, saepe Cytoriaco deducit pectine crines et, quid se deceat, spectatas consulit undas; nunc perlucenti circumdata corpus amictu mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis; saepe legit flores. Et tunc quoque forte legebat, cum puerum vidit visumque optavit habere. Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, quam se conposuit, quam circumspexit amictus, et finxit vultum et meruit formosa videri. Tum sic orsa loqui: “Puer o dignissime credi esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, sive es mortalis, qui te genuere, beati, et frater felix, et fortunata profecto, siqua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix: sed longe cunctis longeque beatior illa, siqua tibi sponsa est, siquam dignabere taeda. Haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.” Nais ab his tacuit. Pueri rubor ora notavit (nescit enim, quid amor), sed et erubuisse decebat. Hic color aprica pendentibus arbore pomis aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti, cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae. Poscenti nymphae sine fine sororia saltem oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti “desinis? aut fugio, tecumque” ait “ista relinquo.” Salmacis extimuit “loca” que “haec tibi libera trado, hospes” ait, simulatque gradu discedere verso, tunc quoque respiciens, fruticumque recondita silva delituit, flexuque genu submisit. At ille, scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, huc it et hinc illuc, et in adludentibus undis summa pedum taloque tenus vestigia tingit; nec mora, temperie blandarum captus aquarum mollia de tenero velamina corpore ponit. Tum vero placuit, nudaeque cupidine formae Salmacis exarsit: flagrant quoque lumina nymphae, non aliter quam cum puro nitidissimus orbe opposita speculi referitur imagine Phoebus. Vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, iam cupit amplecti, iam se male continet amens. Ille cavis velox adplauso corpore palmis desilit in latices, alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis signa tegat claro vel candida lilia vitro. “Vicimus et meus est!” exclamat nais et omni veste procul iacta mediis inmittitur undis, pugnantemque tenet luctantiaque oscula carpit, subiectatque manus invitaque pectora tangit, et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac; denique nitentem contra elabique volentem inplicat, ut serpens, quam regia sustinet ales sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque adligat et cauda spatiantes inplicat alas: utve solent hederae longos intexere truncos, utque sub aequoribus deprensum polypus hostem continet, ex omni dimissis parte flagellis. Perstat Atlantiades, sperataque gaudia nymphae denegat. Illa premit, commissaque corpore toto sicut inhaerebat, “pugnes licet, inprobe” dixit, “non tamen effugies. Ita di iubeatis! et istum nulla dies a me nec me diducat ab isto.” Vota suos habuere deos: nam mixta duorum corpora iunguntur, faciesque inducitur illis una, velut, siquis conducat cortice ramos, crescendo iungi pariterque adolescere cernit. Sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici nec puer ut possit: neutrumque et utrumque videntur. Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas semimarem fecisse videt, mollitaque in illis membra, manus tendens, sed non iam voce virili, Hermaphroditus ait: “Nato date munera vestro, et pater et genetrix, amborum nomen habenti: quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde semivir et tactis subito mollescat in undis.” Motus uterque parens nati rata verba biformis fecit et incesto fontem medicamine tinxit.” Finis erat dictis. Sed adhuc Minyeia proles urget opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non adparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique, resque fide maior, coepere virescere telae inque hederae faciem pendens frondescere vestis. Pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt, palmite mutantur; de stamine pampinus exit; purpura fulgorem pictis adcommodat uvis. Iamque dies exactus erat, tempusque subibat, quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, sed cum luce tamen dubiae confinia noctis: tecta repente quati pinguesque ardere videntur lampades et rutilis conlucere ignibus aedes falsaque saevarum simulacra ululare ferarum. Fumida iamdudum latitant per tecta sorores, diversaeque locis ignes ac lumina vitant; dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus porrigitur tenuique includit bracchia pinna. Nec qua perdiderint veterem ratione figuram scire sinunt tenebrae. Non illas pluma levavit, sustinuere tamen se perlucentibus alis; conataeque loqui minimam et pro corpore vocem emittunt, peraguntque leves stridore querellas. Tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae nocte volant, seroque tenent a vespere nomen. Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis numen erat, magnasque novi matertera vires narrat ubique dei, de totque sororibus expers una doloris erat, nisi quem fecere sorores. Adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem sublimes animos et alumno numine Iuno, nec tulit, et secum “potuit de paelice natus vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas et laceranda suae nati dare viscera matri et triplices operire novis Minyeidas alis: nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores? idque mihi satis est? haec una potentia nostra est? ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri), quidque furor valeat, Penthea caede satisque ac super ostendit: cur non stimuletur eatque per cognata suis exempla furoribus Ino?” Est via declivis funesta nubila taxo, ducit ad infernas per muta silentia sedes. Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes descendunt illac simulacraque functa sepulcris. Pallor hiemsque tenent late loca senta, novique, qua sit iter, manes, Stygiam qua ducat ad urbem, ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis. Mille capax aditus et apertas undique portas urbs habet, utque fretum de tota flumina terra, sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli exiguus populo est, turbamve accedere sentit. Errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae, parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae. exercent, aliam partem sua poena coercet Sustinet ire illuc caelesti sede relicta (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno. Quo simul intravit sacroque a corpore pressum ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora et tres latratus semel edidit. Illa sorores Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen. Carceris ante fores clausas adamante sedebant deque suis atros pectebant crinibus angues. Quam simul agnorunt inter caliginis umbras, surrexere deae. Sedes scelerata vocatur: viscera praebebat Tityos lanianda novemque iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor; aut petis aut urges rediturum, Sisyphe, saxum; volvitur Ixion et se sequiturque fugitque; molirique suis letum patruelibus ausae adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas. Quos omnes acie postquam Saturnia torva vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo Sisyphon adspiciens “cur hic e fratribus” inquit “perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum regia dives habet, qui me cum coniuge semper sprevit?” et exponit causas odiique viaeque, quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi staret, et in facinus traherent Athamanta sorores. Imperium, promissa, preces confundit in unum sollicitatque deas. Sic haec Iunone locuta, Tisiphone, canos ut erat turbata capillos, movit et obstantes reiecit ab ore colubras atque ita “non longis opus est ambagibus” inquit: “facta puta, quaecumque iubes. Inamabile regnum desere teque refer caeli melioris ad auras.” Laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem roratis lustravit aquis Thaumantias Iris. Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam tortoque incingitur angue egrediturque domo. Luctus comitatur euntem et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu. Limine constiterat: postes tremuisse feruntur Aeolii pallorque fores infecit acernas, solque locum fugit. Monstris exterrita coniunx, territus est Athamas. Tectoque exire parabant: obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, nexaque vipereis distendens bracchia nodis caesariem excussit. Motae sonuere colubrae, parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant. Inde duos mediis abrumpit crinibus angues pestiferaque manu raptos inmisit. At illi Inoosque sinus Athamanteosque pererrant inspirantque graves animas. Nec vulnera membris ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus. Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, oris Cerberei spumas et virus Echidnae erroresque vagos caecaeque oblivia mentis et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, omnia trita simul; quae sanguine mixta recenti coxerat aere cavo viridi versata cicuta. Dumque pavent illi, vergit furiale venenum pectus in amborum praecordiaque intima movit. Tum face iactata per eundem saepius orbem consequitur motis velociter ignibus ignes. Sic victrix iussique potens ad inania magni regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem. Protinus Aeolides media furibundus in aula clamat “io, comites, his retia tendite silvis! hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena:” utque ferae sequitur vestigia coniugis amens deque sinu matris ridentem et parva Learchum bracchia tendentem rapit et bis terque per auras more rotat fundae rigidoque infantia saxo discutit ora ferox. Tum denique concita mater, seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni, exululat passisque fugit male sana capillis teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis “euhoe Bacche” sonat. Bacchi sub nomine Iuno risit et “hos usus praestet tibi” dixit “alumnus.” Inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, summa riget frontemque in apertum porrigit aequor. Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino, seque super pontum nullo tardata timore mittit onusque suum; percussa recanduit unda. At Venus, inmeritae neptis miserata labores, sic patruo blandita suo est: “O numen aquarum, proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas, magna quidem posco, sed tu miserere meorum, iactari quos cernis in Ionio inmenso, et dis adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est, si tamen in medio quondam concreta profundo spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.” Adnuit oranti Neptunus et abstulit illis, quod mortale fuit, maiestatemque verendam inposuit nomenque simul faciemque novavit Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit. Sidoniae comites, quantum valuere secutae signa pedum, primo videre novissima saxo; nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis deplanxere domum, scissae cum veste capillos, utque parum iustae nimiumque in paelice saevae invidiam fecere deae. Convicia Iuno non tulit et “faciam vos ipsas maxima” dixit “saevitiae monimenta meae.” Res dicta secuta est. Nam quae praecipue fuerat pia, “persequar” inquit “in freta reginam” saltumque datura moveri haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit. Altera, dum solito temptat plangore ferire pectora, temptatos sensit riguisse lacertos; illa, manus ut forte tetenderat in maris undas, saxea facta manus in easdem porrigit undas; huius, ut arreptum laniabat vertice crinem, duratos subito digitos in crine videres: quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo. Pars volucres factae; quae nunc quoque gurgite in illo aequora destringunt summis Ismenides alis. Nescit Agenorides natam parvumque nepotem aequoris esse deos: luctu serieque malorum victus et ostentis, quae plurima viderat, exit conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum, non sua se premeret; longisque erroribus actus contigit Illyricos profuga cum coniuge fines. Iamque malis annisque graves, dum prima retractant fata domus releguntque suos sermone labores, “num sacer ille mea traiectus cuspide serpens” Cadmus ait “fuerat, tum, cum Sidone profectus vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes? Quem si cura deum tam certa vindicat ira, ipse precor serpens in longam porrigar alvum.” Dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum durataeque cuti squamas increscere sentit nigraque caeruleis variari corpora guttis. In pectusque cadit pronus. Commissaque in unum paulatim tereti tenuantur acumine crura. Bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora “accede, o coniunx, accede, miserrima,” dixit “dumque aliquid superest de me, me tange manumque accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis!” Ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente in partes est fissa duas: nec verba volenti sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, sibilat: hanc illi vocem natura reliquit. Nuda manu feriens exclamat pectora coniunx “Cadme, mane, teque, infelix, his exue monstris! Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?” Dixerat: ille suae lambebat coniugis ora inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat et dabat amplexus adsuetaque colla petebat. Quisquis adest (aderant comites), terretur: at illa lubrica permulcet cristati colla draconis. Et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt, donec in adpositi nemoris subiere latebras. Nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt quidque prius fuerint, placidi meminere dracones. Sed tamen ambobus versae solacia formae magna nepos dederat, quem debellata colebat India, quem positis celebrabat Achaia templis. Solus Abantiades ab origine cretus eadem Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis Argolicae contraque deum ferat arma genusque non putet esse Iovis; neque enim Iovis esse putabat Persea, quem pluvio Danae conceperat auro. Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri) tam violasse deum quam non agnosse nepotem paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter viperei referens spolium memorabile monstri aera carpebat tenerum stridentibus alis. Cumque super Libycas victor penderet harenas, Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae. Quas humus exceptas varios animavit in angues: unde frequens illa est infestaque terra colubris. Inde per inmensum ventis discordibus actus nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae fertur et ex alto seductas aethere longe despectat terras totumque supervolat orbem. Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit: saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus. Iamque cadente die, veritus se credere nocti, constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe, exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes evocet Aurorae, currus Aurora diurnos. Hic hominum cunctis ingenti corpore praestans Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis aequora subdit equis et fessos excipit axes. Mille greges illi totidemque armenta per herbas errabant, et humum vicinia nulla premebant. Arboreae frondes auro radiante nitentes ex auro ramos, ex auro poma tegebant. “Hospes,” ait Perseus illi, “seu gloria tangit te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor; sive es mirator rerum, mirabere nostras. Hospitium requiemque peto.” Memor ille vetustae sortis erat: Themis hanc dederat Parnasia sortem: “Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.” Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas moenibus et vasto dederat servanda draconi arcebatque suis externos finibus omnes. Huic quoque “vade procul, ne longe gloria rerum, quam mentiris” ait, “longe tibi Iuppiter absit!” vimque minis addit manibusque expellere temptat cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis viribus?) “at quoniam parvi tibi gratia nostra est, accipe munus!” ait, laevaque a parte Medusae ipse retro versus squalentia protulit ora. Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne cum tot sideribus caelum requievit in illo. Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos, admonitorque operum caelo clarissimus alto Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis parte ab utraque pedes teloque accingitur unco et liquidum motis talaribus aera findit. Gentibus innumeris circumque infraque relictis Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva. Illic inmeritam maternae pendere linguae Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon. Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas. Ut stetit, “o” dixit “non istis digna catenis, sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, pande requirenti nomen terraeque tuumque, et cur vincla geras.” Primo silet illa, nec audet adpellare virum virgo; manibusque modestos celasset vultus, si non religata fuisset: lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis. Saepius instanti, sua ne delicta fateri nolle videretur, nomen terraeque suumque, quantaque maternae fuerit fiducia formae, indicat. Et nondum memoratis omnibus unda insonuit, veniensque inmenso belua ponto inminet et latum sub pectore possidet aequor. Conclamat virgo: genitor lugubris et una mater adest, ambo miseri, sed iustius illa. Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent, cum sic hospes ait: “Lacrimarum longa manere tempora vos poterunt: ad opem brevis hora ferendam est. Hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa, quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro, Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis aerias ausus iactatis ire per auras, praeferrer cunctis certe gener. Addere tantis dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto: ut mea sit servata mea virtute, paciscor.” Accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant promittuntque super regnum dotale parentes. Ecce velut navis praefixo concita rostro sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto funda potest plumbo medii transmittere caeli: cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa arduus in nubes abiit. Ut in aequore summo umbra viri visa est, visa fera saevit in umbra. Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo praebentem Phoebo liventia terga draconem, occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, squamigeris avidos figit cervicibus ungues, sic celeri missus praeceps per inane volatu terga ferae pressit dextroque frementis in armo Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo. Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis versat apri, quem turba canum circumsona terret. Ille avidos morsus velocibus effugit alis quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis, nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda desinit in piscem, falcato vulnerat ense. Belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus ore vomit: maduere graves adspergine pennae. Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus credere, conspexit scopulum, qui vertice summo stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto. Nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra ter quater exegit repetita per ilia ferrum. Litora cum plausu clamor superasque deorum inplevere domos: gaudent generumque salutant auxiliumque domus servatoremque fatentur Cassiope Cepheusque pater. Resoluta catenis incedit virgo, pretiumque et causa laboris. Ipse manus hausta victrices abluit unda, anguiferumque caput dura ne laedat harena, mollit humum foliis natasque sub aequore virgas sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae. Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla vim rapuit monstri tactuque induruit huius percepitque novum ramis et fronde rigorem. At pelagi nymphae factum mirabile temptant pluribus in virgis et idem contingere gaudent seminaque ex illis iterant iactata per undas. Nunc quoque curaliis eadem natura remansit, duritiam tacto capiant ut ab aere, quodque vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum. Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit, laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo, ara Iovis media est. Mactatur vacca Minervae, alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum. protinus Andromedan et tanti praemia facti indotata rapit: taedas Hymenaeus Amorque praecutiunt, largis satiantur odoribus ignes, sertaque dependent tectis et ubique lyraeque tibiaque et cantus, animi felicia laeti argumenta, sonant. Reseratis aurea valvis atria tota patent, pulchroque instructa paratu Cepheni proceres ineunt convivia regis. Postquam epulis functi generosi munere Bacchi diffudere animos, cultusque genusque locorum quaerit Lyncides moresque animumque virorum. vulg. quaerit Abantiades: quaerenti protinus unus narrat Lyncides moresque animumque virorum Quae simul edocuit, “nunc, o fortissime,” dixit “fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque artibus abstuleris crinita draconibus ora.” Narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem esse locum solidae tutum munimine molis; cuius in introitu geminas habitasse sorores Phorcidas, unius partitas luminis usum. Id se sollerti furtim, dum traditur, astu supposita cepisse manu perque abdita longe deviaque et silvis horrentia saxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque in silicem ex ipsis visa conversa Medusa. Se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat, aere repercusso formam adspexisse Medusae, dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat, eripuisse caput collo; pennisque fugacem Pegason et fratrem matris de sanguine natos addidit et longi non falsa pericula cursus, quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto et quae iactatis tetigisset sidera pennis. Ante exspectatum tacuit tamen. Excipit unus ex numero procerum quaerens, cur sola sororum gesserit alternis inmixtos crinibus angues. Hospes ait: “Quoniam scitaris digna relatu, accipe quaesiti causam. Clarissima forma multorumque fuit spes invidiosa procorum illa: neque in tota conspectior ulla capillis pars fuit. Inveni, qui se vidisse referret. Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae dicitur. Aversa est et castos aegide vultus nata Iovis texit; neve hoc inpune fuisset, Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros. Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.”