His tam bonis et tam piis actibus superuenit exilium. hanc enim uicem semper repraesentat impietas, ut melioribus peiora restituat. et quid sacerdos Dei proconsule interrogante responderit, sunt acta quae referant. excluditur interim ciuitate, ille qui fecerat boni aliquid pro ciuitatis salute, ille qui laborauerat ne uiuentium oculi paterentur infernae sedis horrorem, ille inquam qui excubiis pietatis inuigilans pro nefas ingrata bonitate prouiderat, ne omnibus tetram ciuitatis faciem relinquentibus multos exsules \'deserta respublica ac destituta patria sentiret. sed uiderit saeculum, cui inter poenas exilium computatur. illis patria nimis cara et commune nomen est [cum parentibus]: nos et parentes ipsos, si contra Dominum suaserint, abhorremus . illis extra ciuitatem suam uiuere grauis poena est: Christiano totus hic mundus una domus est. unde licet in abditum et abstrusum locum fuerit relegatus, admixtus Dei sui rebus exsilium non potest computare. adde quod Deo integre seruiens etiam propria in ciuitate peregrinus est. dum enim se a carnalibus desideriis continentia sancti spiritus abstinet conuersationem prioris hominis exponens. inter ciues suos aut ut prope dixerim inter parentes ipsos uitae terrestris alienus est. accedit*quod etsi haec alias I poena posset uideri, in huiusmodi tamen causis atque sententiis,, 1 christo T 2 post] per v nec actos p. 8 a rege et to, et arge T, agere et p. 4 tam piis] piis to exilium eaperaenit (i 5 nt] in T priora T 6 et] et nt ωμ quod T responderit] taceam add. ωμ 7 referam ωμ e (ex p) ciuitate ωμυ 8 bono T ille ... horrorem om. T 10 nigilans w nephas ωμ 11 pronideat to tetram] tractam T facient t 12 distitata T 13 poenas] etiam add. ωμ 2, te add . p1 illis] omnibus v 14 nimis corr . in omnis pm. 2 parentibus] parentes TJtwp . nos et parentes om. w 15 contra deos uaserint T illis om. 10 17 est nna domus ωμ abditum] ambitam T abstrasam] absurdum to 18 religatas T admixtis tD\' \' exsiliam OJn . io 19 compatari to quid w deo om. t iif propria w 20 enim om. to a om. v 21 abstinens T, abstinent t 22 etiam inter v ant ut Twp., aat v proprie ωμ 23 terrestres T alienus] add . simplex fi1, exp. u* etsi] si T alias] talia corr . in et alia p. m. 2 24 possent p* quas ad probandae uirtutis experimenta perpetimur, non est poena, quia gloria est. sed esto sane, nobis poena non sit exilium: illis ultimum crimen et pessimum nefas etiam ipsorum conscientia testis adscribat, qui possunt innocentibus irrogare quod putant poenam. nolo nunc describere loci gratiam et deliciarum omnium paraturam interim transeo. fingamus locum illum situ sordidum, squalidum uisu, non salubres aquas habentem, non amoenitates uiroris , non uiciniam litoris, sed uastas rupes siluarum inter inhospitas fauces desertae admodum solitudinis, auia mundi parte summotum. posset licet talis locus habere nomen exilii, quo Cyprianus sacerdos Dei uenerat, non si hominum ministeria deficerent, uel alites ut Heliae uel ut Danielo angeli ministrarent? absit absit, ut credat aliquis cuilibet minimo dummodo in confessione nominis constituto aliquid defuturum. tantum abest ut Dei pontifex ille qui misericordiae semper rebus institerat honorum omnium opibus indigeret.